Cupido.
III.
Volucrem esse Amorem fingit immitem Deum
Mortalis error, armat & telis manus,
Genitumq́3 credit venere, vulcano satum.
HVic Amori poenitentia & tristitia sunt semper comites. Anteambulones autem, sunt cura, anxietas, sollicitudo, metus, suspicio, ira, odium, Ga naar margenoot+ appetitus impatiens, insomnes noctes, horrenda somnia, maeror, lachrimae, subito gestiens laetitia, subita animi consternatio, omnium extremorum cogitatio.
Amor hic insatiabilis est, quia extinctus reaccendetur, & post copiam rursus inops sit, animum virilem effaeminat, & praeter passionem quam sustinet Ga naar margenoot+ nihil sinit aliud cogitare. rationis obliuio est, & insaniae proximus, foedum minmè conueniens animae sospiti vitium; turbat consilia, altos ac generosos spiritus frangit, à magnis cogitationibus Ga naar margenoot+ ad humillimas detrahit; laqueus est animae, foedat pueritiam, perdit iuuentutem, incitat ac inquietat emortuam carnem & senectutem. Ineffugabilis est poena, noxium malum, naturalis tentatio, desiderabilis calamitas, domesticum, Ga naar margenoot+ periculum, natura mali boni colore depicta, indesinens pugna, quotidianum damnum, pondus grauissimum.