Pondus Amoris.
AMor meus, pondus meum, eò feror quocunque feror. D. August.
Sapientia est Deus, & vult amari non solum dulciter, sed & sapienter, alioquin facillimè zelo tuo spiritus illudit; erroris enim scientiam negliges; non enim habet callidus hostis medicamentum efficacius ad tollendam de corde dilectionem, quàm si efficere possit, vt in ea incautè & non cum ratione ambuletur. D. Bernard.
Ad Deum, qui vbique praesens est, vbique totus est, non pedibus licet ire, sed moribus. Mores autem nostri non ex eo quod quisque nouit, sed ex eo quod diligit, dijudicari solent: nec faciunt bonos vel malos mores, nisi boni vel mali sint amores.
D. August.
Amorcs corporum momenta sunt ponderum. Idem.