Scintilla Amoris.
SCripta caue relegas, blandae seruata puellae,
Constantes animos scripta relecta mouent.
Omnia pone feros, quamuis inuitus, in ignes,
Et dic ardoris sit rogus iste mei.
Ouidius.
Epistola domos penetrat, interiora rimatur, virginem vndique praeclusam, muris circumseptam accedit, blandè inuadit, nihil tale timenti se offert, animam quietam perturbat, sanctis intentam cogitationibus mutat, amatorijs allicit verbis, suadet, persuadet, vt cuius concupiscentiae non potest, saltem desiderijs satisfaciat. Hinc incipit pudoris ruina, vota votis correspondent, dum periculi ignara, ingratitudinis notâ nolit inuri. Gratias agit, gratam se esse rescribit, mittit, recipit, frequentat litterulas, paulatim serpit amor secretis arbitris, liberis his vtitur nuntiis, eunt, redeunt, priuatim colloquuntur, donec diuinum expellant, lasciuum gradatim introducant affectum.
Opusc. S. Francisci.
Crebra munuscula, & sudariola, & fasciolas, & vestes ori applicatas, & oblatos ac degustato cibos, blandásque ac dulces litteras sanctus Amor non habet.
Ambros.