Primera Amoris.
O Anima, quàm auidis manibus teris hasce chartulas; inspicis hanc & reijcis; miraris illam & retines; tota lucro inhias. Ne te lateat victoris conditio, Primeram ludis, vt vulgo vocant Hispani. Nosti? docebo te si nescis, & nunquam perdere docebo te. Vinces ergo, promitto lucrum, si cor vnicum in candida papyro retinueris, faeminásque figuratas dimiseris ocyùs. Occurrent saepe, arridebit decor, figura alliciet, sed praetereat; fimbriâ vestimenti agnitâ, dìc, transeat; faemina nil conducit ad lucrum, exclusa est lusu. Fallax est, cor tibi nempe subripiens, & lusus adepta scopum qui cor est, de te triumphum aget. Superba nimis est faemina, vt Euae filia, sua quippe vult esse omnia, & se summam. Perdit is qui faeminae colludit. Collusit Dauid Bethsabeae & perdidit. Collusit & Salomon alienigenis & perdidit. Samsónque perdidit qui collusit Dalilae, felix quem faciunt aliena pericula cautum.