Instabilitas Amoris.
AMor est veluti quidam fritilli ludus, quem vulgò vocant, Verkeeren, in quo spes vincendi nunquam excidit, quàm malè tibi fortuna velit; nec metus perdenti, quàm bene fortuna tibi arridet.
----inter spémque metúmque
Fluctuat omnis Amans.
Iudex vnius duplex est alea lusus,
Quae confert vni, quod negat alterutri:
Hinc duo si ludant pariter; spes recreat ambos,
Vincendíque duos vna cupido fouet.
Fallitis, at lusor tu qui colludis Amori,
Dum te, qui perdes, vincere posse putas.
Hic etenim totus mera est illusio lusus,
Illudítque tibi, dum sibi ludit Amor.
Omnia vertuntur, certè vertuntur amores,
Vinceris aut vincis, haec in amore rota est.
Ouidius.