Amoris Diuini & Humani
Antipathia
Liber I.
Praeludium. An sit Amor?
QVID quaeris? an sit amor? sapienter quaeris, sed & insipienter. sapienter quaeris; quia ordine doctrinae: insipienter, quia in te est. quod domi poßideturGa naar margenoot+ frustra foris quaeritur. Si ais, in me amor non est; iniustus es: vbi charitas non est, non potest esse iustitia. Si non amas, odisti: odio vel amore ducimur: quaerisGa naar margenoot+ adhuc an sit amor? si non amas, sine voluntate es: omniumGa naar margenoot+ enim actuum voluntatis initium & radix est amor. Si non amas, insanis: non amare, dementia est. Si non amas,Ga naar margenoot+ non homo es: inhumanum est non amare. PerseuerasGa naar margenoot+ quaerere an sit amor? si non amas, mortuus es: sine amore tanquam mortui reputamur. Sed quid vltra disputo? cum mortuo ratiocinari, stultitia est. adducam mortuum, sed scriptis viuentem. mortuo loquatur mortuus: audiamus. Quod est in nauigio gubernator;Ga naar margenoot+ quod in ciuitate magistratus; quod in mundo sol; hoc inter mortales est amor. nauigium sine gubernatore, labascit; ciuitatas sine magistratu, periclitatur; mundus sine sole tenebricosus efficitur; & mortalium vita, sine amore, vitalis non est. Cedis hoc? reuiuisces. si reuiuiscit; noli amplius quaerere: habes quod querebas. vbi vita, ibi amor est: vbi amor,Ga naar margenoot+ ibi sunt omnia: ama ergo, & fac quod vis.