Groot schilderboek(1712)–Gérard de Lairesse– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina VII] [p. VII] In commentarios artis pictoriae, Gerardi Laeressi summi pictoris. LAERESSI artifices videre ductus Et miracula vividi coloris Cuicui contigit, hic beatus ultro Naturae potuit videre operta; Jam nec cortice semicincta clauso, Verum qualia Dii vident Deaeque. Tanta est mirificae manus potestas, Docti gratia tanta penicilli. Invidit Nemesis, virumque longis Damnavit tenebris, et orba lucis Pressit lumina nigricante velo. O duram Nemesim, o maligna Fata! Sed nec sic tamen omnis ille nobis LAERESSUS periit. Sagace mentis Lustrat lumine quidquid undecumque Magnae arti peperit suum decorem; Quidquid sedulitas, laborque felix Longa contulit aemulatione; Quidquid tot varii creant colores, Quantis nec pluvius relucet arcus. Haec solatia caecitatis, haec sunt Duris otia ducta sub tenebris. Crevit pervigili tenore charta, Illustrans facili docentis ore [pagina VIII] [p. VIII] Quae mysteria condidit Vetustas, Et quae multiplici labore saepta Non omnes voluit docere mystas. Salve docte senex, o aurearum Princeps conditor elegantiarum, Foecundae pater & magister artis. Jam nunc in foliis virescit istis, Eque ipsa bene pullulat papyro Annorum domitrix decora laurus; Quae nomen vetet interire clarum, Et noctem invidiae geluque vincat. JANUS BROUKHUSIUS. Vorige Volgende