Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– Auteursrechtvrij
[pagina 348]
| |
Cap. XXI.
| |
[pagina 349]
| |
porum & rutilam caesariem spectare quis velit. Ioannes Goropius amicus noster, quantum video, à cogendo militem & ad se colligendo non absurda ratione deducit à Geren, quod est, cogere. Cuius opinioni adiumento esse & adminiculi vicem praebere videtur Tacitus, qui in commentario De moribus Germanorum profitetur, Germaniae vocabulum recens esse nuperq́ue additum, quoniam qui primi Rhenum transgressi (vt eius verbis dicam) Gallos expulerant, nunc Tungri, nunc Germani vocati fuerint, ita nationis nomen, non gentis eualuisse paulatim, vt omnes primùm à victore ob metum, mox à seipsis inuento nomine Germani vocarentur. Quibus verbis obscurioribus innuere Ga naar margenoot+ videtur, Germanos aliquando transito Rheno quum in Gallos expeditionem mouissent, in alienae ditionis terris amne medio exclusos à suis finibus, victorum voluntati (quippe praepotentibus tunc Tungrorum opibus) concessisse, vt communi nomine coniunctim Tungri dicerentur, postea separatim proprium nomen sibi delegisse atque vsurpasse ab illis discretum: quam sententiam intelligere licet è voce Nationis à Festo Pompeio dilucidè explicata, vbi Nationem dicit esse hominum genus qui non aliunde venerint, Ga naar margenoot+ sed ibi nati sint: ita vt latiùs eius pateat significatio, quàm Gentis, quum vna natio plures gentes includat. Itaque Germanos nationis nomine censeri existimo, quorum appellatio praeualuerit, & Tungricae gentis nomen diluerit postea atque obscurarit. Neque desunt qui Germanos conuenas & collectitium populum interpretantur, à Geren, quod congregare significat, quo pacto Asinius Quadratus inclytae fidei historicus, Alemanos (quo nomine sub inclinati Imperij tempora vocari coeperant) velut collectitiam gentem, aut conuenarum colluuiem, qui longè lateq́ue patentem regionem inundarant, nuncupatos scripto prodidit: quanquam parùm exactè peregrinae vocis vim perspexisse homo Romanus creditur, propiusq́ue ad verum collimaturus fuisse, si vniuersos bellatores, & à virtute viros eius no- | |
[pagina 350]
| |
minis ambitu contineri censuisset. Sunt & qui bellicosos & praeliorum amantes innu autumant, à Gerra, quam adiecta quinta vocali plenioribus buccis Guerram pronunciant Itali, cuius vocis notior est significatio, quàm vt hîc apponi debeat. Vir in gente Saxonum doctissimus à Carmanis Asiae populis, Lucano etiam memoratis, vocabuli auspicium deducit, vti à Sacis Saxonum; alibi Hebraeo etymo illos dedicat, vt sint quasi Gerim ani, quod lingua illa significat aduenas inopes & egenos. Vlteriùs etiam prouectus plenis velis, & quadam studij in patrium nomen voluptate delibutus Peucerus Germanos, quasi Hermenner, hoc est, militares viros dictos existimat. Ita luditur proteruè in pugnacissimae gentis nomine toti orbi aliquando formidabili, dum naturae suae semina persequens vnusquisque, prouerbij veritati nihil derogari patitur, qoud totidem sententias, quot capita esse loquitur. At ego nominis originem ad famosum illud aquarum diluuium, quo totus interijt Ga naar margenoot+ orbis, reuoco: quando Saturnus, qui idem & Noacus, in ternos liberos orbem terrarum partitus est, quo tempore lapeto in fortem cessit Europa siue Occidens; Semo Asia siue Oriens; & Chamo, quem etiam Camesen alij nominant, media mundi pars Africa, quod & à Sulpitio Seuero traditum est. Quam sortitionem Graeca vanitas, mendaciorum architecta & parens, in Iouem, Neptunum, & Plutonem referendo, imitari atque adumbrare voluisse videtur, quando illa sacrorum vatum libros, quos non perfunctoriè inspexerat; historias concinniores verioresq́ue, suis somniorum praestigijs insicere, obscurare, obruere aggressa est, cuius rei locuples testis est in Apologetico suo Iustinus martyr. Quàm verò aptè & conuenienter cum natura & ingenio regionum ista sortitio congruat, ita vt nullus Polycleti canon accommodatiùs id in quadrum (quod dicitur) redigere Ga naar margenoot+ possit, paucis verbis explicatum dabo: siquidem Iaphet Hebraeo idiomate pulchritudinem denotat, fatali nomine debitam & peculiarem futuram Europaeis populis; qui eximia | |
[pagina 351]
| |
pulchritudinis specie, & niueo corporum decore caeteras nationes antecellerent: tametsi ialij ea voce dilatationem significari velint, argumento imperij quaquauersum extensi & immensum aucti. Rursus Sem significat nomen seu nominis Ga naar margenoot+ splendorem, quae propria laus est Asiae, quae & opibus & fertilitate, & amplissimarum ciuitatum gloria nobilitatem quaesiuit, & assecuta est rerum gestaru magnitudine. Cham Ga naar margenoot+ verò, quo vocabulo calor denotatur, seu Cameses, quo flagrans & aestuosus calor, quomodo appositè magis naturam exprimere possit Africae seu Libyae, non video, quando Aphrica frigore defectam, Libya pluuiae egenam signet, cui caelo terraq́ue aquarum penuriam, quòd feruenti Solis igne aduratur, esse scripsit Sallustius. De postremis duobus, quando vniuersi historiam non persequor, plura dicere nunc supersedeo, ne legentium animos vana expectatione suspendam, ad haec nostra quae exorsus sum pertexenda properans. Iam verò constat ex Moyse, cui inter legislatores & religionis sacrae scriptores principatum, etiam ethnici detulerunt, post factam non fortuitò aut temere, sed altiore quodam & diuino consilio orbis terrarum partitionem, Iäpeto natam esse masculam prolem, nomine Gomerum, siue coganta Ga naar margenoot+ litera Comerum, qua voce apud Hebraeos perficiens & circulum ambiens significatur. Ea verò vocis genuina significatio, scriptoribus Cimmeriae linguae imperitis hactenus ignorata, quòd nemo eam caliginem discusserit, meridiano sole clariùs elucescet me duce, si cratem dictionis molliter dissoluas. Quid enim aliud in isto idiomate sonat, Go om her, disiuncta, rursusq́ue in compagem clausa eadem voce, Gomer, quàm in orbem ambio, & cursum perficiendo absoluo? hinc dicta est & Gomera orbicularis illa disciplinarum series, quam Encyclopaediam Graeci, orbem doctrinae Ga naar margenoot+ Fabius nominauit, quòd sit ἀπεῒρων nulloq́ue fine, vt & an nulus, circumscribatur. Iure igitur felix istud nominis auspicium soboli Ia peti obtigit, quae in orbem circumijt, & vti prae se fert appellatio, curriculum datum praescriptumq́ue | |
[pagina 352]
| |
sorte absoluit, ab ortui Solis substratis terris ad vsque eius positum, terras omnes emensa. Nemo namque historicae cognitionis tam est rudis & ignarus, quem lateat Gothorum & Vandalorum (qui Cimmeriorum progenies fuere) armis Hesperiam vtramque occupatam, possessamq́ue fuisse, quae felice ex illis stirpe ac beata propagine in hoc vsque senescentis saeculi curriculum, velut reddita Pyliae iuuenta, peruirescunt. Quare quum consentientibus calculis è Gomero propagatos Ga naar margenoot+ esse Cimmerios, omnes fateantur, qui quum principio interiora Asiae penetralia tenuissent, à Scythis pulsi, & semper ad occiduae tendentes, in Scandiam, inde in Cimbricam Chersonesum traiecerunt, quod conuenientius vocabulum gentis Cimbricae auctori Gomero, & vicissim genitoris sui nomen retinenti populo aptari potuerit, quàm à circumeundi & circumquauq palandi studio, non perspicio. Quae namque gens vna maiorem terrarum circuitum confecerit, haud facilè legendo didicisse quenquam arbitror: id qoud apertè ac diligenter explanat Iosephus Antiquitatum Iudiacarum accuratus scriptor, qui Gomeri posteros ex Armenia profectos ad Tanai vsque amnem excurrisse, inde per Europam vniuersam extremis Gadibus tenus terras omnes multitudine inundasse scribit. Clarissimè verò propagandi & Conficiendi cursus sui studium ea in gente Plutarchus in vita Marij explicauit, cuius verborum sententiam solùm appendam Latinis auribus, ne citandis Graecis lectori fastidium pariam, chartasq́ue odiosè prolixus onerem. Ga naar margenoot+ ‘Cimbros (inquit) praedicant, quories loco se mouent mutatis sedibus, non vno impetu aut assiduè, sed quolibet anno vbi tempestatis fauet commoditas, prorsum semper tendendo, proximas quasq́ue regiones bello aggredi, quumq́ue varia inter illos populorum sint nomina, communi appellatione Celtoscythas agmen suum vocare.’ Alij referunt Cimmeriorum, quos ab antiquo Graeci cognouerunt, non magnam fuisse vniuersitatem, sed exules potius quosdam aut seditiosos à Scythis exactos, à Maeotide in Asiam trans- | |
[pagina 353]
| |
misise, ductore Lygdami: longè verò maximam & bellicosissimam gentis portionem in extrema maris Oceani ora consedisse, ac regionem opacam, nemorosam, & propter praecelsas spissasque syluas ad Hercynium vsque saltum pertingentes, soli inaccessam colere. Hactenus ferè verba illius vtcunq́ue reddidi: vnde Homerus de ijs ita cecinit in Odyssea: Ga naar margenoot+ Cimmerij nube ac densa caligine mersi, In quo nomine non intellecto nasuta & sciola Criticorum Ga naar margenoot+ turba meras Chimaeras & figmentorum portenta excogitauit, dum hi illos ϰεμμερίους nominant velut tenebrosos, à ϰέμμερος, qua dictione caliginem & spissam nebulam significari prodiderunt: alij ϰερβερίους scripsere, secuti Comici Aristophanis auctoritatem, à Cerbero cane in fernali, cuius latratum imitari gens barbara voce incondita & absona ipsis videretur: nonnulli à patrio deae Vestae numine (quam Ga naar margenoot+ Noaci vxorem fuisse, & Chaldaicè ignem, qui religiosè ab illis habitus fuit, significare constat) quam ϰίμμεριν nuncupatam Alexandrinus Hesychius annotat: Rursus χειμερίους Zeugmatites Grammaticus appellandos censuit, quòd septentrioni subiecti, ac propterea perpetuis algoribus obnoxij damnatiq́ue sint. Omitto hîc gentis etymon ex Etymologici auctore repetitum ab Eustathio, quasi gens illa Scythica, borealis, & incertis sedibus palabunda dicta fuerit, à ϰε֮ισθαι ἐν ἔρα, quòd subterraneis locis vitam degerit: quae etymi ratio si accipienda sit aequis tabulis, Laconico ritu, iam ijdem cum Erembis & Troglodytis fuerint, qui à Dionysio inter AEthiopas censentur, voce idem signante; nam & Erembi nomen habent ab ἔραν υ͑ποβαίνειν, quòd tellurem subeant; & Troglodytae à Τρ̹ώɣλα; υ͑ποδύειν, quòd specus & antra caua subingrediantur, quos non rectè cum Saracenis coufundit Eustathius: quae trina populorum nomina, vt in etymi signi- | |
[pagina 354]
| |
ficatione consentiunt, in terrarum positu toto caelo dissident, ita in subterranearum habitationum ratione vt conuenire possint, absurdum non fuerit, quando diuersa lege substratos boreali axi populos immane frigus subterraneis se specubus induere cogit, AEthiopas verò torrens Solis aestus altissimis se antris abdere compellit. Haec diffusiùs de Cimmeriorum nomine annotare libuit, quòd etsi in nullo ferè consentiant de gentis etymo auctores, in hoc tamen deprehendatur discordia quaedam concors, quòd in eandem Ga naar margenoot+ gentem cuncta diuersè dicta conueniant. Vnde verò Cimbros Germanico etymo Plutarchus, aut Gallico Festus Pompeius latrones ac subsessores dici probare queant, non intelligo, nisi pro latronibus milites conductitios accipiamus, Ga naar margenoot+ quomodo Pautinus miles gloriosus dixit, Latrones quos conduxi; & rursus, vt sibi latrones cogerem et conscriberem. Ga naar margenoot+ quando & Latrocinari idem Poëta extulerit, pro, stipendio praesente militare; vt in Poenulo, Latrocinantur, quia aurum poscunt praesentarium. & in Trinummo, Latrocinatum ire dixit, quod militatum abire Terentius: aut nisi videatur Plutarchus id retulisse ad peculiarem genti morem belligerandi, vt quae clandestinis latronum more insultibus finitimos opprimeret: atque ita memorat impetuoso illorum incursu perculsam Italiam timuisse, quum gentem neque de nomine neque de genitali sede notam, repentinae nubis instar suis ceruicibus ingruere intellexisset: atque eo modo dixit Fl. Vopiscus Proculum Imp. Germanos obtriuisse, nunquam aliter quàm latrocinandi pugnantes modo. Atque hactenus de Gomero Cimmeriorum gentis & nominis auctore. Ex hoc triplex propago extitit, Asknaz, Riphath, & Thogarma, vt Moyses, & Annalium, qui relictorum nomine inscribuntur, auctor, prodiderunt: quos Ga naar margenoot+ inter Asknaz Scandianorum, qui Scandiam insularum maximam incolunt, à quo non abludit vox Hebraea; Riphath Ga naar margenoot+ Riphaeorum, qui iudicio meliora sentientium doctorum sunt Sarmatae & Heneti, qui Nomadum ritu vitam sceni- | |
[pagina 355]
| |
cam & motoriam (vt dicitur) fabulam in plaustris degunt cum familijs loca & pascua semper incerta muntantes: nisi per Riphaeos velimus ipsos Scythas accipere, quandoquidem gens ista Caucasum altissimum montium accolit, quem etiam Riphaeum ipsi nominant. Thogarma Germanorum Ga naar margenoot+ progenitores fuisse contendo. quamuis enim AEscanazim communia Rabinorum opinio teneat Germanos esse, non tamen illi accedo, multoq́ue minùs Saxonis etymo, quod ab AEsch cohen deducit, ac si custodes fuerint & sacerdotes ignis quo propitiabatur Deus, ob religionis curam: neque suffragor Bodini sententiae, qui ita dictos autumat quasi dispersos habitatores, à Sacannaza. Goropius in Orphica philosophia coryphaeus, Iberorum sententiam obiter delibat, qui ignem quasi aspergentem exposuerunt, animi impotentiam furori non alienam, qua mentis sedes percellitur, eo innui volentium: ipse persequens opinionem de Germanis initio librorum proditam, attribuit illis accipitrinam rapacitatem. Proximè ad rei veritatem collimare mihi visus est eruditissimus iuuenis Guido Fabricius Syriaci Euangelij interpres, quem honoris caussa nomino, qui hac appellatione septentrionales populos ait ab Eschek nazeh, quod sonat testiculum redundantem aut effluentem, censeri geniturae argumento, quòd caeteras omnes gentes gignendis prolibus foecunditate superent. Constat enim è Scandiae siue Scandinauiae locupletissimo alueo erupisse variarum gentium examina, quae Europam longè lateq́ue procellae in modum oppleuerunt, Vandalos, Gothos, qui inter Asknazae posteros ab Eusebio recensentur, & quidem rectè, Danos, Burgundiones, Pictos, pluresq́ue alios. At in Tho-garma, siue per secundam vocalem The-germa (est enim apud Orientales arbitrarius ille punctus, sicut accidit in Thira secundum Aquilae lectionem, quod in Thora mutauit Symmachus: deinde tau litera est adiectitia, propterea ab Hebraeis Hemantica appellata) manifestè relucet origo nominis Germanorum, reiecta, vt dixi, tau adiectitia, & secunda vocali | |
[pagina 356]
| |
sumpta pro prima, ac si quis nostrate lingua per articulum the, efferat, the germans, id est, Germani; & respondet voci etymon aptissimum & genti, quod est, garam siue geram, quod os significat, & metaphoricè robur, quòd ossea sit gens tota, & solidarum virium firmamento ac robore praedita. Verùm ne quis malè oculatum me caussetur, aut malefirmo iudicio, defensionis nostrae fundamenta inniti arbitretur, age inuictam Achillis armaturam proferamus, & magno aequitatis patrocinio caussam nostram tueamur, quod vitaciniorum Ga naar margenoot+ cap. tricesimo octauo praestabit Ezechielus, vbi minitans Deus se oppositurum impijs totum terrarum orbem & gentium immanium arma, Prophetae verbis ita loquitur; ‘Gomer & vniuersa eius agmina, domus Tho-germa, latera aquilonis.’ quo loco Chaldaeus paraphrastes non obscurè Germanos, pro voce Tho-germa, reddit & nominat, clareq́ue Propheta sui ipsius interpres appellat familias Tho-germa, syllepticè latera aquilonis, vel (vt Hebraicè sonat, Ga naar margenoot+ tsaphon) asconditi. Sic etenim Septentrio vocatur ibi, quòd ea mundi plaga radijs Solis imperuia sit atque inaccessa, ac prionde in tenebras abstrusa: Germanos verò latera septentionis nuncupat, quòd adsiti sint & vicini boreali axi. Meminit Ga naar margenoot+ eiusdem nominis & gentis idem vates cap. vicesimo septimo, vbi illud Prophetae, de domo Thogerma equos & equites, Chaldaeus interpres conuertit, de regione Germaniae. Hinc est, quòd Stephanus Ethnographus Germara Celticae, hoc est, Germaniae populum, qui Solem non videat, testimonio Aristotelis in libello De mirabilibus commemorat. Ab eadem gente verisimile est Germen Hellesponti Ga naar margenoot+ vrbem conditam, & Germaniciam quoque ad Euphratem sitam, vt Asinij Quadrati auctoritate refert Stephanus, cuius in Itinerario prouinciarum fit mentio. Atque ista quidem de Germaniae nomine atque etymo, imò verò & de natalibus primis altissimaq́ue nationis origine, indicta priùs, non dissentiendi ab alijs studio à me in medium prolata existimari velim, sed solùm limandae atque indagandae | |
[pagina 357]
| |
veritatis caussa, quando seposito altercandi animo deceat nos veritatis esse assertores, hanc in lucem proferre, huius Ga naar margenoot+ amori prae Stagyritis & Platonibus palmam omnem deferre. Germaniae tractum in quina hominum genera partitus est Plinius, Vandalos, Ingeuones, Isteuones, Hermiones & Peucinos: sed qui breuiùs, in tres eam populos diuisere, nimirum Ga naar margenoot+ Ingeuones, Isteuones, & Hermiones; quos qui à singulis Regibus nomina traxisse volunt, eorum impudens est oratio, & veneris omnis expers: siquidem ab orbis positu nomen illis inuentum verisimilior ratio obtinebit. Ingeuones Ga naar margenoot+ quasi ἀυτόχθ̀ονας & indigenas interpretantur, quomodo Corn. Tacitus indigenas eos credidit, quòd aliarum gentium aduentu hospitioq́ue permisti non fuerint, quam gloriam germanam & propriam priores sibi arrogarunt Athenienses: Ga naar margenoot+ quanquam quid aliud ea consecuti fuerint, quàm vt Antisthenis conuitio aspergantur, nimirum vt parem sibi cum cochleis brucisq́ue nobilitatem constare cogitent. Itaque cùm istud non probaretur Beato Rhenano, vt interdum mihi videtur praecipitis atque incoërcitae audaciae plenior, reijcit eam vocem planè, suumq́ue Vigaeuones inculcat, ac Ga naar margenoot+ pro indubitato affirmat, ostensurum se dictitans id quod suo è cerebro immaturo partu editum profert, volens ea voce significari accolas sinus maris, à Wijck siue Wig, qua sinus maris fluuijúe, vti nobis approbare è Saxonica lingua conatur, denotetur. Laudi datur in obscuris ac dubijs dextrè hariolari, neque vitio mihi vertendum erit, si lucis aliquid infundere abstrusis coner. Itaque certa ratione persuases eas gentes nomina à terrarum positu siderumq́ue respectu accepisse auguror, id quod Germanis familiare, & vt verbis Beati Rhenani dicam, solenne est, à ventis indere Ga naar margenoot+ locis & populis nomina. Quare vt suo ipse iudicio conuincatur, pro Vigaeuonibus, quos ipse praua ratione reponit loco Ingeuonum, Isteuones appellandos, quòd ad orientalem mundi cardinem vergentes terras insederint, certò existimo; quam nominis necessitatem facilè obtineat diuersum Vistae- | |
[pagina 358]
| |
Ga naar margenoot+ uonum etymon, qui appellationem habent à situ occiduum Solem spectante, vt illi fuerint Istwones, ac deinde Eestwoners, hi Wisteuones, & Westwoners. Quis enim non rideat insaniam Pseudoberosi, qui ab Isteuone quarto Rege Thuisconum nominis originem traxisse, in scripta retulit; quem Achilles Gassarus aedificandi rationem rudi populo monstrasse nugatur, quasi homines tunc primùm è quercubus nati, iuxta fabulas, coeperint algores, aestus, aliasq́ue aëris ininrias Ga naar margenoot+ persentiscere. Sequuntur Hermiones, qui mediterranei fuere (ita enim obiter restituenda estac distinguenda Ga naar margenoot+ apud Plinium lectio ex Tacito, vbi perperam ea vox cum Cimbris iungitur hoc modo, Quorum pars Cimbri mediterranei, quum post Cimbri puncto appostito, legendum veniat, Mediterranei Hermiones & c.) sic dicti quòd loca inter orientaliorem & occiduam plaga media possiderent, id enim sonat, ther mid woners, vel Hertmidwoners, quòd telluris meditullium insiderent, ab Herto, quod vocabulum pro terra etiam Tacitus in libello De Germanorum moribus agnoscit: quod non vidit Rhenanus, qui vitiatam vocem existimauit pro Herduones, quòd firmius solidiusq́ue solum colendum sumserant, veluti oppositi Vigaeuonibus, qui depressiora magisq́ue irrigua & vliginosa loca insederant: quos ineptè ab Hermione quinto Germaniae Rege Zieglerus Hieronymus nuncupatos prodidit, qui vir belli arte clarus disciplinae militaris inter suos institutor fuerit: quod ipsum ex Berosi (nisi fallor) fabulosis antiquitatibus repetijt Nouiomagus. Atque haec de tribus Germaniae populis mea Ga naar margenoot+ sententia est. Germaniam duplicem concorditer faciunt auctorum scripta, ac praecipuè Marcellinus, Superiorem siue Primam, in qua Mogontiacum, Vangiones, Nemetes, & Argentoratum praecipua municipia recensentur: deinde Inferiorem Ga naar margenoot+ siue Sencundam, quam Agrippina Colonia, & Tungris copiosis atque amplis ciuitatibus munitam Ammianus prodit, quibus Caesar lib. 2. adiungit Neruios, Atrebates, Morinos, Menapios, Eburones, Veromanduos, pluresq́ue | |
[pagina 359]
| |
alios vno nomine, vt inquit, Germanos appellatos: cuius fines attingebat Belgium ad Oceanum vsque & Rhenum amnem. Superioris verò limes erat Obrincus seu Mosella. Totam autem Germaniam illinc Rhenus ripis suis terminat, hinc Oceani littora, à meridie Alpes Italiae, pro muro obiecti & inuicti propugnaculi atque impenetrabilis vicem praestantes: ab oriente Sarmaticarum gentium confinia claudunt, ex eorum arbitrio qui immigrationem populorum linguaeq́ue commercia respiciunt; quam sententiam fouent Strabo & Mela. Hinc diuersus est Germanorum tractus, qui Ga naar margenoot+ ab Isala Rheni ostio ad Albim vsque sedes coluêre, vt docui, quorum regionem tertiam Germaniam facio. Porrò Germanis in vniuersum ab auctoribus corporum moles & firmitas, mortisq́ue contemptio tribuitur, vti Agrippa apud Iosephum Ga naar margenoot+ Iudaicae captiuitatis lib. 2. edisserit; & testantur idem Hegesippus, & in Celtico Appianus, ob spem resurrectionis animorum, quod eleganter Lucanus expressit ibi, Populi quos despicit Arctos Teutones & Tuiscones eosdem esse voluerunt, siue à Tuiscone Ga naar margenoot+ Deo terrâ edito, gentis conditore, sue potius à Teutate, Ga naar margenoot+ quem Mercurium exponunt, qui magna religione & humanis hostijs apud Germanos colebatur, vt praeter Lactantium Lucanus fidem facit illo versu: Et quibus immitis placatur sanguine diro Tuisconem verò Telluris filium veteres credidere, quòd Ga naar margenoot+ omnem aetatum memoriam eius Antiquitas fugerit,eiusq́ue sedem fuisse ad Rhenum apud Coloniam Agrippiniam affirmant, municipio memoriam eius retinente, quod Tuitium vocant, Rhegino Duciam, in cuius codicibus malè Ga naar margenoot+ Duriam scriptum inuenias. Iam verò vt Germaniae populos | |
[pagina 360]
| |
quibus nominibus Romani Graeciq́ue vocarint, quibus item hodierna nemenclatione nuncupentur, explicem, diuersiùs paulo à recentiorum opinione eos in classes digeram inter quos Visteuonibus attributos inuenio Sicambros, Batauos, Mattiacos, Vsipios, Tencteros, Tubantes, Frisios, Bructeros, Chamauos, Angriuarios & Vbios. Istaeuonum nationes sunt Cimbri, Chauci, Teutoni siue Germani, Vandali, Rugij: Inter Hermiones recensentur Sueui, Hermunduri, Chatti, Cherusci. Ordiar autem à Visteuonum Sicambris. Ga naar margenoot+ Sicambri, vt vulgati typis codices praeferunt, in manuscriptis Caesare & Orosio Sugambri scribuntur, teste Fuluio Vrsino inexhaustae lectionis viro; quam scripturam constabiliunt Ptolemaeus & Plutarchus, qui συɣἀμβρᴕς in Caesaris vita, paululumq́ue euarians Strabo σουɣἀμβρᴕς scribit, vt Dion σουϰἀμβρᴕς: quocunque tandem modo scribatur vocabulum, videntur illi nomen inuenisse à sagace cura circumspiciendi indagandiq́ue consilia finitimorum atque molimenta; id enim sonat, such om her, aut sich om her, quo circumquaque lustrandum aut circumspiciendum monetur, siue illud symbolum gentis duci vsurpatum fuerit, siue à natiua ac domestica eiusdem nationis solertia, quae ad modum canum venaticorum cuncta odorari & peruestigare assueuerat, certè resident in Gelris & inferioris Cliuiae indigenis (quos veros esse Sicambros iudico) priscae sagacitatis scintillae ac superstitis gloriae reliquiae. Hunibaldus tanquam alto ex veterno experrectus Sicambris nomen mutuatur à Cambra Regina Belini Britanniae Regis filia, astutissima foemina, Antenoris ex Marcomiro filij coniuge, cuius insignis calliditas in prouerbij Iudicrum conuersa fuerit, hominum digitis demonstrata, illam indice designantium, Sich Camber, hoc est, comtemplare Cambram. Peucerus maritimos Cimbros vocabulo notari existimauit, quod alibi dictum mihi est. Sicambros olim infra Vbios, quorum latissimè fines extendebantur, ad alteram Rheni ripam habitasse volunt, nomenq́ue gentis conseruari ruinis vrbis ar- | |
[pagina 361]
| |
cisq́ue Sigenburg circa Teutoburgum, appellationemq́ue ab ijsdem habere coenobium Sigemberg, haud procul Colonia, siglinis, ni fallor, nobile, & Sigem oppidum in Bergensi Ducatu. Sed alas genti nido maiores illi concinnant. Berosus fictitius nominis originem deducit ad Gambriuium ipsorum Regem, quum Gambriuij populus fuerit non multum discetus à Langobardis & Cheruscis. Hos dedentes se Augustus Caes. in proximos Rheno agros traduxit, vti memorat Suetonius, quo nomen Romanis formidabile, vti meminit Tacitus, obrueretur. Deditos autem consilio atque astu potiùs Tiberij, quàm vi aperta, ex ipsius ad Germanicum verbis apud Suetonium constat. Cur verò formidabiles Ga naar margenoot+ Romanis Sicambri fuerint, eò referunt quidam quòd Centuriones cogendis stipendijs missos in cruces egerint; id quod de Frisijs apud Tacitum lectum est: atque hinc ab Horatio Sicambros feroces & caede gaudentes vocari putant, nisi hoc potiùs ad insanum militiae ardorem ac studium referri placeat. Quanquam & ad historiam accommodari & istud possit, quae tradit Appiani testimonio, à quingentis Sicambris quinque equitatus Romani milia in fugam coniecta fuisse, obtritis supra septuaginta. Caesar & ex eo Plutarchus Vsipetum nationi vicinae istud adscribunt, quos praeter belli legem, inducijs otiosè fultos quum caecidisset Caesar, qui cladi superstites remanserant, à Sicambris recepti fuerint, moto propterea in hos bello, contabulato priùs in ipso Rheno ponte, quem apud Geldubam oppidum Rheno imminens (quod Gelriae nomen de se creasse putatur) constrauisse prodidit Iulius Florus. Sicambrorum legio quae sub Romanis signis militauit ad Istrum, iuxta veterem Budam, ippidum de suo nomine condidisse legitur, vbi pagus ab Hungaris vulgo Schambry dictus, memoriam gentis testante lapide, qui temporibus Mathiae Coruini Regis effossus fuit, in haec verba, si Lazio credimus: legio sicambrorvm hic praesidio collocata civitatem aedifica vere, qvam ex | |
[pagina 362]
| |
svo nomine sicambriam vocavervnt. quae inscriptio suspecta mihi videtur, neque antiquitatem spirat. De Batauis & Mattiacis in prioribus dictum nobis est: Ga naar margenoot+ neque Frisiorum fines indicti sunt, interquos qui Maiores censentur, turpiter cum caeteris Willichius intra Amisiam collocat, & Visurgin, vbi est Groningensium ager & ciuitas. his enim vtitur verbis. Quo quid potuit ab homine Ga naar margenoot+ docto ineptius mendacijq́ue manifestius dici? quum tractus ille sit Embdani Comitatus, at Groninga infra Amisiam Frisijs contermina sit: rursus Minores Frisios intra Visurgin & Albim, quâ Bremensium ditio patet, falsissimo errore deponit, cum alterius erroris appendice, quando eosdem etiam Busacteros maiores vult esse: haec namque eius sunt verba, ne quis mendacio illum peti existimet: ‘Frisij, inquit, duplices sunt, aut maiores aut minores. Illi forsan sunt intra Amisum & Visurgin, vbi est Groningensium ager & ciuitas; Hij verò sunt intra Visurgin & Albim, vbi est Bremensium tractus, qui essent & Brusactori maiores & c.’ Vide quàm lepidè, quàm pulchrè, quàm denique ex fide Geographo & historici insignis declaratore digna populos confundat. Sed animaduersionem meretur hominis inconstantia, exactam regionum cognitionem sibi vsurpantis, quando eodem in libro Chaucos minores Ptolemaei intra Amisium & Visurgin constituit, vbi sunt, inquit, Frisij Groningenses: maiores intra Visurgin & Albim. Quo loco clarè secum ipse iterum discrepat, & Frisios Caucosq́ue eosdem facit propemodum, siquidem interamnates illos statuit, inter Visurgin Albimq́ue inclusos. Sed tam apertè mendaci, Ga naar margenoot+ ego Pythagoraeorum consuetudinem imitatus, cenotaphium imaginariumq́ue tumulum exstruam tanquam veritatis & cognitionis desertori: illi etenim à sapientiae studio, quod complexi fuerant, deficientibus, qui ad rationem viuendi priuatam vitae cursum reflexerant, id facere solebant, pro mortuis eiusmodi habentes, vt ab Origene traditum est. Ga naar margenoot+ Vsipetes, qui Tacito & Martiali Vsipij, Ptolemaeo transpo- | |
[pagina 363]
| |
sitis ineptè literis Vispij nominantur, Straboni etiam νᴕσίποι, ij sunt, quicquid alij dicant, quos hodie Zutphenos appellamus, vocis vestigia adhuc retinentes, temperato molliùs literae, S, susurro, & veluti mansuefacto per duplicem, Z. imò ipsa vocis assonantia haetet in lingua, à Sipeten progressa ad Sitpeten, inde Sitpen, postea mutatione tertiae vocalis in quintam, adiecta aspirata nobis familiari, Sutphen & Zutphen. Hos Plutarchus in Caesare perperam scribit & appellat Ga naar margenoot+ ἴπας, quum ᴕ̓σιπετὰς ibi scribendum sit, vitiose etiam apud Appianum in Celtico scriptum iuenias, ὁι Συπετῶν, pro Ga naar margenoot+ Ουστπετῶν. Rectè vicinos Frisijs eos iudicat Marlianus, quando illorum fines latè patuerint, & non procul à mari, in quod Rhenus se exonerat, consedisse, à Sueuis (qui Saxones Ga naar margenoot+ nunc dicuntur) bellicosissima maximaq́ue natione bello pressos exagitatosq́ue, vt è Caesare clarum sit, & agricultura prohibitos. Ex quo Peuceri eoq́ue prioris Altameri, insignis videlicet rerum Germanicarum indagatoris, atque huius vestigijs insistentis Glareani (quibus omnibus rerum regioumq́ue externarum inscitia & patriae studium, cui quo iure quàve iniuria omnia asserere sategerunt, animos ita occaecauit, vt veritatis lucem peruidere non potuerint) error facilè se prodit, qui eodem in ludo docti omnes tradunt Vsipetes eam Franconum ditionem & Hessorum tenuisse, quae à Francofurto celebri emporio & Moeni cum Rheno confluentibus, ad occidentem vsque dictam syluam (vulgo Westerwalt) in qua Nassauia est, Lonumq́ue amnem extenditur, & Ringoïa nuncupatur. Quorum erroris particeps esse voluit Caluetus Hispanus. Quin & impotentiùs delirans Irenicus, sedes illis inter Neccarum, Moenum, Rhenumq́ue constituit. Quid, quòd & Willichius in agro Francofurtiano & Confluentino locisq́ue vicinis collocat Vsipios, in magnis erroris inscitiaeq́ue tenebris implicatus, quum Tacitus disertis verbis illos Rhenum accolere alueo iam certum, & quem iam terminum esse sufficiat, hodie Isalam nuncupatum, refert? quae verba eò spectant, quod ab initio fossae, quae | |
[pagina 364]
| |
à Drusi nomine, cuius iussu ducta fuit, Drusiana appelata est, duo iusta miliaria ad Vsipiorum vsque metropolim, nunc Sutphaniam, numerantur, quo toto spatio quia Rhenus perpetuo amne decurrit, neque ampliùs metus est aut periculum, vt veterem suum alueum, qui Arenacum delabitur, repetat, propterea ille scriptor dicit eum fluuium esse iam certum alueo. Quin & vbi Tacitus Frisios & Vsipios Caucorum prouinciae obtendi ait, clare ostendit quem orbis positum tenuerint, nimirum Frisijs & Embdanis, qui Cauci sunt, vicinum. Quòd si mari non longè ad Rheni propè exitum sedes habuisse Vsipetes, vt & Tencteros, à Caesare discere illis licuit, cuius verba haud obscurè lecta in medium proferunt, quid in mari aquam quaeritant? quid ad Moenum sedes illorum incertis vestigijs indagant? Vspitets namque cum Tencteris Caesari plurimum negotij facesserunt, quos populos Plutarchus testimonio Caesaris commentariorum (quos Ephemeridas nominat) Rhenum transgressos, praemissis legatis inducias pactos, ex insidijs adortos fuisse Romanum equitatum ad quinque millia numerosum, ac in fugam compulisse, non ausum exspectare illorum impressionem, qui soli octingenti fuerant, deinde iterum misisse honoratiores legatos, deprecandi erroris caussâ, non fallendi specie, sicuti Caesar interpretabatur, eosq́ue ab ipso detentos in castris, ne quid suis indicij facerent, atque ita dum illi otiosi feriatiq́ue nihil etiam mali suspicarentur, Caesarem omnes suas copias in barbaros duxisse, ingentemq́ue edidisse stragem, quum iudicaret stultum esse fidem seruare perfidis, qui contra pacta foedera ius violassent. Qua de re Ga naar margenoot+ quum grauiter barbari questi fuissent, Cato (vt refert Canysius) in senatu dixisse memoratur, quum ad decernendas ob victoriam supplicationes sententiae inclinarent, Caesarem dedendum esse barbaris, vt violati foederis religio illius supplicio expiaretur, auctorq́ue diras capite lueret. Ga naar margenoot+ Bructeri Ptolemaeo Busactori dicti, Westphaliae pars sunt, & Monasteriensis Episcopatus, per quorum ditionem de- | |
[pagina 365]
| |
currisse Lupiam amnem disertè testatur Strabo lib. septimo. vnde coniectura augurari licet illos praedictum flumen vtrinque praetexuisse, Rora amne inclusos. Eosdem Amisiam fluuium attigisse verisimile est; siquidem Strabo scripto prodidit eos à Druso naualibus praelijs deuictos; Drusum autem constat per Amisiam classem inuexisse, Apollinaris eorum fines ad Viserin vsque siue Visurgin extendisse videtur, ibi, Bructerus vluosa quem Viseris abluit vnda. Vbi somniator, nescio quis, qui ad libellum Taciti De Populis & moribus Germaniae commentariolo adiecto, aut commento potiùs, vetusta German. Populorum vocabula se explicaturum Ga naar margenoot+ profitetur, Vlmosa legit, & vlmigeros etiam vocatos Bructeros annotat. Claudianus hos Hercyniae syluae accolas facit eo versu, Venit accola syluae Bructerus Hercyniae. Straboni βᴕ́ϰτεροι nominantur, omissa in codicibus Graecis. ρ. litera. AEneas Pius latae culpae inprimis arcessedus, qui è vocis vicinia Bructeros conijcit esse Prutenos, longissimo terrarum tractu disiunctos: quod ipsum & somniator ipse secutus, factum hoc putat, quòd à Tencteris pulsi in Sarmatiam concesserint. Tacitus penitus excisos à Chamauis & Angriuarijs scribit, occupatis eorum agris, idq́ue conniuentibus assentientibusq́ue vicinis nationibus, inuidia'ne opum atque exinde natae superbiae odio, an praedae magnitudine, id verò in incerto relinquit: imò obiectos fuisse feris per Romanos consumptosq́ue gladiatorum sicis in ludis publicis, idem auctor non dissimulat, vti interpretantur quidam, quando ex ijs supra sexaginta millia oblectationi oculisq́ue spectatorum cecidisse commemorat. Quanquam id referendum potiùs ad intestinam gentis dissensionem ac discordiam, & mutuam inde lanienam caedemq́ue existimarim. Neque tamen ita fuit deletum omne Bructerorum nomen, vt nullae superfuerint populi reliquiae, quando tot postea saeculis Claudianus (vti monui) & Sidonius gentis meminerint. Nominis autem etymon à perpetuis paludibus obtinuisse videntur, quas Broucken voca- | |
[pagina 366]
| |
mus, vt sint Broucters, hoc est paludium accolae. Bructeris Ga naar margenoot+ adhaerent Tencteri, quos à Rheno, hoc est, Isala, incipere, & secundum Frisios habere sedes vsque ad Amisiam fluuium ex Ptolemaeo discas. Florus Tencateros appellat, Plutarchus in Caesare perperam τεντερίδας, Appianus adhuc peiùs ταν χαρε֮ις pro τεɣϰτήρᴕς, Ptolemaeus etiam πɣɣέρᴕς nominat. Hîc iterum coarguitur erroris Willichius, dum Lani & Lupiae amnium accolas eos facit: sic solet vitioso iacto fundamento cetera moles vtium quoque trahere. Sunt autem Tencteri (nec abludit vocabulum) qui hodie Drenteni Ga naar margenoot+ audiunt: vt Tubantes illis confines, quos Tuentenos nominamus, quorum ditio à Gora oppido ad Dunculam Benthemi Comitatus fluuium extenditur. Praecelluisse equestris disciplinae arte Tencteros scribit Tacitus. Ga naar margenoot+ Chamaui, vt alij scribunt, Chamani, Frisijs quos haec aetas Seuenwoudos appellat, vicini fuere & contigui, quos vir eruditus & multiiugae in historijs lectionis Antonius Scoenhouius coniectura fuisse auguratur, qui nunc Campani accessione literae vocantur, quorum vrbs mutato Isalae cursu etiam sedis positum mutauit, quae quondam fuit Transisalana (qua in ciuitate adhuc censetur) nunc facta Cisisalana. Porrò qui Chamaui per quintam vocalem scribunt, vocis etymon referunt ad, au, qua regio significetur. Horum extat mentio apud Ammianum lib.17. & Panegyristen his verbis: Quid memorem Bructeros, quid Chamauos, quid Cheruscos, Tubantes? bellicum strepunt nomina, et immanitas barbariae in ipsis vocabulis abhibet horrorem. Quo loco duplex irrepsit error, in Chamasos scribendo pro Ga naar margenoot+ Chamauos, & Eruscos pro Cheruscos Itaque foedi erroris notandus est Willichius, qui intra Melibocum montem & Albin amnem eos collocat, vbi, inquit, sunt nonnulli Miseni. Ga naar margenoot+ Cheruscos Hercyniae populos cum plaerisque Turingos annotat esse Peucerus. Irenicus habitatores Episcopatuum Halberstatensis, Hildesheimensis & Comitatus Stolbergensis facit: alij Brunsuicenses: nonnulli volunt esse tractum | |
[pagina 367]
| |
illum qui à Sueuiae Bruxella, Heydelbergam extenditur, atque vlterius etiam: quorum omnium errorem clarè detegunt atque denudant Ptolemaeus Albis accolas describens, & Claudianus ibi, Latisq́ue paludibus exit Tacitus adiungit eos lateri Caucorum, & rectè: ex quo ditionis eorum situs facilè innotescit: siquidem Dion historicus eos vltra Visurgin habitasse testatur, quod ex Tacito etiam manifestum fit. Nam quum superato Amisia Germanicus Caesar cum exercitu terras Bructerorum inuasisset, occupato quicquid interiacebat terrarum, ad Visurgin vsque castra extendit, vt traiecto amne, qui Romanos à Cheruscis dirimebat, hostes illos, sed libertatis Germaniae vindices Arminio duce infestos, opportunè inuaderet. Quare Willichius ineptè ad confluentes Salae in Saxonia illos collocat. Propiùs ad verum colliniat qui Luneburgenses eos facit. Longè amplissimos eorum fuisse fines demonstratu non fuerit difficile, quippe regionem altrinsecus septam infinitae magnitudinis sylua Semana siue Baceni, quae pro natiuo muro obiecta Sueuos, hoc est Saxones arcebat à mutuis iniurijs incursionibusq́ue, ex Caesaris commentarijs constat. Regem habuere Arminium Segimeri Principis filium, manu Ga naar margenoot+ fortem, & vltra barbarum ingenio promptum (quod de eo testatur Paterculus) qui securitate nimia Vari Quinctilij ad occasionem rei benè gerendae vsus, tres Romanorum legiones cum totidem alis sexq́ue cohortibus ad internecionem cecîdit in saltu Teutoburgensi, teste Tacito, qui saltus Teutoburgo, nunc Duispurgo dicto, oppido ad Roram amnem flexuoso Maeandro non imparem sito vicinus est, quod oppidum olim ad ipsam Rheni ripam, à qua dimidiae horae spatio nunc abest, adiectis alluuione fluuij agris, assedit. Vnde Colligi potest euidenter Cheruscos, à Caucis supra Visurgin habuifse initium, perq́ue Monasteriensem, Paderbornensemq́ue Praesulatus ad Rhenum Duispurgo tenus desijsse, per longos terrarum anfractus. Horum finitimi erant à se- | |
[pagina 368]
| |
ptentrionc Sicambri, versus austrum cum Angriuarijs Vbij. Ga naar margenoot+ Angriuarijs nominis occasionem dedisse videtur inuadendi hostes studium, quod sonat angripen: quibus bellicae gloriae laude claris sedes libentiùs attribuerim ad Angriam Westphalorum non procul à Luppiae capite (cuius se Coloniensis Archiepiscopatus Ducem praefert) quàm cum Willichio Magdeburgenses fatear, veterisq́ue Marchiae incolas simile nominis vestigium seruante Angermundo vetusto scilicet oppido, in Brandeburgensis Marchionis ditione. Ga naar margenoot+ Gambriuij tractum Hamburgensem insedisse, nomenq́ue inclytae vrbi dedisse putantur. Ga naar margenoot+ Vbiorum ciuitas fuit ampla atque florens, vt est captus Germanorum (inquit Caesar eleuans hostium opes & fortunas) qui fuere paulo quàm erant eiusdem gentis & generis humaniores, propterea quòd ad eos Rhenum attingentes crebri mercatores ventitarent, quodq́ue propter propinquitatem Gallicis essent moribus assuefacti, quos Sueui multis saepè bellis experti, cùm propter amplitudinem grauitatemq́ue ciuitatis finibus expellere non potuissent, tamen vectigales sibi fecerunt. Horum sedes fuere trans Rhenum ditione Marchia Clieuensis Principis propria: sed à M. Agrippa in citeriorem ripam traductos ad victoris arbitrium Ga naar margenoot+ ex Strabone constat, quo nomine miror Volaterranum non puduisse Vbijs sedes assignare in Marchia Badensi, quae ad Heluetios est. Verisimile fit nominis vestigium seruari in pago Coloniae obiecto, quem Tuijsch vulgus nominat, olim fortasse, Te Vbisch, & contractè Tubisch, atque inde Tuijsch, vbi nobile extat & vetustum coenobium, olim praesidiarium munimentum à Fl. Constantino constructum, & Diuitense nuncupatum, quod fortassis ab Heriberto Praesule Coloniensi ad pios fuit vsus commutatum. Neque veri dissimile videtur nobilem illam primi ordinis sacerdotio aram, à Tacito non semel memoratam, eo loco extitisse, apud quam Ga naar margenoot+ Seginumdus (qui perperam Straboni Semiguntus vocatur) Segestae Sicambrorum Principis filius sacerdos creaus fue- | |
[pagina 369]
| |
rat, quem postea in defectionie Germaniarum, duce Arminio, ad rebelles profugum, vittas abrupisse Tacitus scribit. Peucerus non rectè Vbios incolas Eijfaliae existimat, qui citeriores sunt, quos alij meliùs Tarbellios Ausonij putant. Caucos Germaniae populum, Caycos Lucanus & Claudianus Ga naar margenoot+ Poëtae nominant, neque desunt qui Cauconas Paphlagonum gentem vagam & quae in migrando motoriam egisse fabulam legitur, cum his confundunt. Quem autem tractem tenuerint, praedicti Poëtae & Tacitus manifestum faciunt. Lucanus etenim in primo Pharsaliae illos Germanis conterminos facit, ibi: Et vos crinigeros bellis arcere Caycos. qua apostrophe Germanos seu Francos innuit, isto nomine nondum notos, qui Caucis obiecti erant, & à tergo Rheno includebantur. Claudianus vtranque gentem similiter coniunxit in Eutropium ita scribens, pacem implorantibus vltro Iam verò Tacitus eos inter Germanos nobilissimum populum appellat, & à Frisiorum finibus incipere, partemq́ue littoris occupare, & per immensum terrarum spatium in Chattos vsque introrsum sinuari ait, ac lateribus Tencterorum, Vsipiorum, Frisiorum, Angriuariorumq́ue obtendi. Ex quo amplitudo illorum imperij ac ditionis dilucidè cognosci potest, quae res effecit cur in maiores minoresq́ue à Plinio alijsq́ue scriptoribus distracti legantur. Caucos minores Ga naar margenoot+ Amisiae amnis fuisse accolas, & primariam ditionis vrbem nunc esse Embdam censeo, siquidem inter Amisiam & Visurgin etiam Ptolemaeus sedes illis constitut, cuius verba sunt, ϰαῦχοι ὁι μιϰρὸι μέχρι τᴕ͂ ᴕ̓ισᴕ́ρɣιος ποταμᴕ͂ εἶτα ϰαῦχοι ὁι μείζᴕ;, μέχρι τᴕ͂ ἄλβιος, id est, Cauchi minores ad Visurgin amnem extenduntur, at maiores Cauchi ad Albim vsque. & apud Cauchos minores deduta in Oceanum per Amisiam classe millenaria cum legionibus, solam triremem | |
[pagina 370]
| |
Germanici Imperatoris ex foedo naufragio appulisse seruatamq́ue Ga naar margenoot+ fuisse refert Tacitus. Caucis maioribus Bremam assigno, qui à Visurgi Albim vsque ad Hamburgum sedes tenuerunt. Nam qui Phabiranum Ptolemaeo dictum oppidum, nunc Bremam, minores tenuisse, & ad Albim vsque fines suos extendisse cripto prodidit, quàm ille verè sentiat, iudicabunt locorum gnari, quando constet ex Tacito, Caucos in commilitium à Romanis ascitos fuisse & auxiliares, contra Cherusccos, quos Visurgis amnis, qui Bremam praelabitur, ab infesto Romanorum exercitu disterminabat, vtrosque interfluents. Caussam errandi praebuisse illi receptum vulgo & hactenus creditum Frisiae orientalis nomen, ac titulum Comitibus Embdans vsurpatum, vel moneta quam cudunt teste atque indice. Itaque dum nido maiores Ga naar margenoot+ pennas extendit Peucerus, ac Frisiae pomoeria, quae Amisisa fluuio concluduntur, longiùs quàm rei veritas exigit ad Visurgin vsque prorogat, necessariò ille indaginis angustijs obseptus, conterminae nationi, vt finibus isti adhaeret, nomen sequentis proximè populi imposuit. Ita sit ferè, vt erroris leue momentum saepe improuisos altioribus induat errorum labyrinthis. AElius Spartianus in Didij Iuliani vita, Caucos Germaniae populos Albim fluuium accolentes, tumultuarijs auxilijs repressos, quum in Belgium eruptionem fecissent, à Iuliano Belgij procuratore scribit. vbi Bremenses Ga naar margenoot+ cum finitimis intelligi volunt. Venio nunc ad Cimbricam, è qua Romano nomini tantopere formidabilis effusa fuit procella, vt eius memoria multis pòst saeculis aures animosq́ue Ga naar margenoot+, circumsonuerit; hi partim Dani, quasi abiegnis in Ga naar margenoot+ sylius educit; partim Holsati, velut syluarum incolae; partim Ga naar margenoot+ Dietmarsi seu Teutomarsi à deuexiore soli vliginosi natura nomen sortiti fuere, vbi posteris saeculis ab Henrico Aucupe Imp. Instituta est limitanea praefectura, qua cohiberetur & excluderetur hostilis Danorum excursus. Hos constat Ga naar margenoot+ Scandinauiam seu Scandiam insulam amplissimam, alterum quasi terrarum orbem habitam Plinij testimonio, | |
[pagina 371]
| |
tenuisse: quam foedo errore deceptus Procopius Thulen (quae Islandia à gelu hodie dicitur) existimauit, populorum genitricem, & officinam nationum à Iornando Gothorum Praesule appellatam. Eam voce leuiter corrupta, hodie Sconen nuncupant, distatq́ue à Cimbrica Chersoneso exigui freti interuallo, in immensum versus Arcton excurrens, ad vsque pigrum immotumq́ue, quod Amaltheum veteres dixere, Ga naar margenoot+ quo claudi terrarum orbem creditur: ea insula foecundam gentium luxuriem in vniuersum terrarum orbem effudit, in qua nunc latè regnum obtinent Noruagi, & Suiones Tacito Ga naar margenoot+ dicti, nobis Suedi, quam vocem in Plinio reponendam, pro Hilleuiones, scribendo Suiones, arbitror, apud vtramque gentem Solis occidentis fulgor cum ortu fermè continuat, vsqueadeo nitidus & clarus, vt hebetatis siderum ignibus, solis caput ceu nebula obscuratum conspiciendum se praebeat. Ga naar margenoot+ Vandalos à peregrinando dictos volunt, quasi ambulones, à Wandelen, quod est ambulare & spatia facere: quos ego potiùs à Dalijs populis, vnde exierunt colonias quaesituri, nuncupatos iudico: extant namque hodie in parte Scandiae, quae Noruagia dicitur (Plinio Nerigos appellata haud dubiè, Ga naar margenoot+ modò integra sit lectio) è regione Cimbricae Chersonesi, Coperdalia regio, Osterdal, Vbdal, Zuijderdal. Nydal, Fosdal, Sundal, Mondal, Ganzendalia, Holmdal, Socknadal, Caperdalia, & id genus plures cùm vici, tum oppidula è quibus egressi traiecto freto vix vnum miliare lato, continentes terras inundarunt. Egregia quoque militiae laude nobiles ibi sunt Dalcarlij, siue Dalecaroli rectiùs, natio bellicosa, Ga naar margenoot+ & in quam aptè quadret, quod de AEacidarum gente extulit Hesiodus, Praelia quae pluris ducit, quàm fercula mensae: Ga naar margenoot+ quibus ludus est nuda capita gladiorum ictibus exponere, quòd crania habeant spississima durissimaq́ue, quae sauciata iniecto medicati lardi tomo persanant. Sunt qui Windos & Henetos cum Vandalis confundunt. Caeterùm vt Germaniae Ga naar margenoot+ colophonem imponamus, demusilli suos amnes clario- | |
[pagina 372]
| |
res, quos in Oceanum emittit hoc ordine à Plinio luculentè pertextos, lib.4. cap.14. Guttalus, Vistula, sueuus, Albis, Visurgis, Amisius, Rhenus, et Mosa. Quem ordinem haud temere otioseq́ue positum existimo à locuplete scriptore, Ga naar margenoot+ nobisq́ue sequendum. Itaque Guttalum in quinta Germaniae parte, quae versus Basternas extenditur, eum amnem vt esse credam, qui celebre illis locis emporium Anactorium seu Coningbergam, Montémve Regium (pluribus enim nominibus ditatur locus) praeterlabens, Venedico sinui, qui Curiensis à Curiorum regione vocatur miscetur, facilè adducor: siquidem postrema nominis parte nihildum saucia, Ga naar margenoot+ sed planè integra, Al hodie nuncupatur: magno enim errore tenentur Celtes & Irenicus, qui confundunt Sueuum cum Guttalo. Ga naar margenoot+ Sequitur Vistula siue Istula, quem etiam Bilibaldus Vandalum nominat, Germaniae terminus, quòd vltra eum Sarmatiam Europaeam Ptolemaeus collecet, Iornandes Scythiam, qui Sarmaticis iudgis decurrens, Cracouiam Polonici Regni metropolim, alluit, auctuq́ue fluminum vastus in trina se Ga naar margenoot+ fundit ostia; hinc Gedanum (ea vox Heneto idiomate praesidium Danis obiectum signat) nobilissimum emporium Dantisci nomine notius: inde Ebingam Prutenici Borussorum Reguli Academiam: terito Lochstetum oppidum praeterfluit, sicq́ue trisido agmine in Venedicum sinum effunditur. Ga naar margenoot+ Tertium locum tenet Sueuus, quem alij Viadrum nominant, qui corrupta deflexaq́ue voce Odera dicitur, quòd ex Oderbergo monte cognomine fontes trahat ad Marcomanniam siue Morauiam: qui multorum amnium accessione auctus Francofordiam Gymnasio celebrem praeterlabitur: tandem postquam hinc Stetinum Sidenorum sedem, maritimum emporium, illinc Caminum vrbem Episcopalem praetexuit, ibi lacu ingenti effecto in Germanicum Oceanum eluctatur. Nam qui Spream (qui inter nobiliores quoque amnes habetur, & Brandenburgum in clytam Marchiorum sedem praetermeans, apud Hauelo- | |
[pagina 373]
| |
burgum in Albin decurrit) Sueuum esse autumant, erroris comperti sunt, quorum è numero est Bilibaldus, qui in Oceanum Ga naar margenoot+ abire Spream iuxta Sundam maritimam vrbem scribit. Quartum in locum venit Albis, amplissimum Germaniae Ga naar margenoot+ flumen, quod Sueuos à Cheruscis (ita enim legendum censeo apud Vibium Sequestrum pro Ceruecijs) diuidit: Ga naar margenoot+ Velleius Semnonum atque Hermundurorum fines praeterfluere Ga naar margenoot+ testatur. Dioni vocatur Αλβηΐος, quem è Vindelicis montibus decurrere ait, sic enim huius scriptoris emendandus est locus, vbi vulgati codices habent, ῥε֮ι δὲ ἐϰ τɣοδ ᴕ̓ανδαλιϰῶν ὀρῶν, pro ᴕ̓ινδελιϰῶν prono lapsu. Tacitus in Hermunduris Albin orirí flumen inclytum scribit, at Conradus Celtes ex Hercynio inter Bohemos. Multas vrbes claras praeterlapsus tandem inter Caucos minores & Cimbros Oceano insinuatur. Hic est cuius in crepidine mulieris species humana amplior, Drusum compellans, pergere vlterius vetuit, quod ex Dione & Tranquillo alibi relatum mihi memini. Ga naar margenoot+ Visurgis sequitur Variana clade nobilis, vt Paterculus ait, Ga naar margenoot+ malè à Dione ᴕ̓σισᴕɣρὸς vocatus, quum vera scriptura esse debeat ᴕ̓ίσουρɣος libro 55. in quo repetitus error longè foedior irrepsit in excusos typis codices, ἐρύɣρᴕ scribentes pro ᴕ̓ισᴕ́ρɣου, ubi memorat Tiberium anteà quidem ad Visurgin vsque progressum, pòst Albi tenus perrexisse: graecè legitur, μέχρι ɣε τᴕ͂ ποταμᴕ͂ πρότερον μὲν τᴕ͂ ἐρύɣρου. Hunc Ouidius Ga naar margenoot+ Iturgum videtur appellasse eo versu, Decolor infecta test is Iturgus aqua. Visurgin ad Amisiam decurrere Strabonis interpres erroris Ga naar margenoot+ manifestus ait, vt & Lupiam, quum longè vltra Amasiam, Bremensem vrbem praeterlapsus Veserae nomine notior, in Oceanum deferatur: Lupia verò in Rhenum exoneretur; de quo errorem aliorum obiter per occasionem non possum non detegere. Lupia autem hodie Lippia dictus, apud Ga naar margenoot+ Alissonem, quam Wesaliam vocant, in Rheni alueum influit, in Paderbornae finibus ortus, inter quem & Amisiam, cuius non procul inde fontes surgunt, tres Vari Quintilij | |
[pagina 374]
| |
legiones ab Arminio deletae fuere, non longè à Teutoburgensi Ga naar margenoot+ saltu. Hunc Vadianus turpi errore inuolutus Neccarum esse coniectat, qui prope Ladeburgum Rheno immergitur, Ga naar margenoot+ vetribusq́ue Nicer vocatur, neque constans sibi, Strabonis testimonio, Lupiam in Visurgin deuolui ratus, Fuldam amnem esse arbitratur, interpretis vitio deceptus, qui locum ita peruertit. Bisurgis et Lupias amnis in vnum ad Amasiam deferuntur: sed praestat Graeci codicis fidem in medium proferre, tametsi inuitus id faciam, dum prolixitatis taedium vitare studeo. ἐπὶ ταῦτα δὲ (videlicet ἔθνη quod praecessit) τῳ Αμασίᾳ ϕέρονται βισᴕρɣίς τεϰȷ̀ λᴕπίας ποταμός. id est, Ad has nationes decurrunt cum Amasia Visurgis & Lupia amnis, qui per Bructeros minores labitur, à Rheno Ga naar margenoot+ circiter sexcenta stadia distans. Iam verò & Irenicus turpissimè omnium Lonam amnem facit Lupiam: tanta est illorum hominum vel caecitas vel inconstantia. Sextus est Ga naar margenoot+ Amisius, Straboni Amasias dictus, qui paullum infra Paderbornam Westphaliae vrbem caput fontésue suos ducit, & in Septentrionalem Oceanum exiens apud Embdam Caucorum minorum emporium, nomen illi suum mutuatur, Eems dictus. Ga naar margenoot+ Rhenus septimo loco est, qui è Lepontijs, vt Caesar: ex Adula monte summarum Alpium brachio quodam, vulgo Etzel dicto, sicut Strabo & Prolemaeus voluerunt: è Rhetia, vt Claudianus, oritur. De cuius fontibus Glareanus in commentarijs ad Caesarem, & Egidius Tschudus exactissimè scripserunt,vt superuacaneam sim positurus operam, si lucis amplius requiram: cuius ostia tria maxima, falsus enumerat Bilibaldus, per quae in Oceanum Germanicum se exoneret, nimirum Vahalim, Insulam, nune d'Isel, & Lecum, die Leck: sed eius impudentior est error, quàm vt exagitari seriò mereatur, quum alia illi dederim, veritatis certus. Ga naar margenoot+ Postremam lineam ducit Mosa, qui è Vogesi iugis, qui in Lotharij regno celeber mons est, oritur, secundum Ammianum & Caesarem: Marlianus in Lingonum finibus ortum | |
[pagina 375]
| |
eius memorat. Hic demum Rheni longè clarioris amnis nomen obruit atque abolet, suoq́ue nomine geminas vndas in Britannicum Oceanum euoluit. Minoris famae & extra numerum est Vidrus, qui Bructeros Frisiosq́ue diuidens, Ga naar margenoot+ à fuscae vndae nigrore, Aqua nigra vulgo vocitatur; cuius nomen hoc loco apponere visum est, ne propter viciniam cum Viadro confusus errorem in aliquorum mentibus pariat. |
|