Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijCap. XX.
| |
[pagina 343]
| |
Iudaeos primi inuexisse videntur Essaei, testimonio Iosephi & Porphyrij) dixit. Horum singula separatas habuerunt cellas & aedificiola, vbi pietati vacabant & mentis deuotioni, quae Monasteria & σεμνε֮ια, vt Philon ostendit, nominari Ga naar margenoot+ voluerunt, quòd secreti soliq́ue purae vitae mysterijs ibi se dabant totos, eoq́ue nihil quod corporis vsui necessarium est inferri patiebantur: ea Septimius Tertullianus Cogitatoria Ga naar margenoot+ videtur dixisse. Caeterùm asceteria, vt è Basilio didicimus, procul ab hominum commercijs olim secreta fuere, vt ne pietatis meditatio continuo exterorum & hospitum accessu abrumperetur. Ex his prima fuerunt & principatûs quoque tulere laudem, eorum qui postpositis substantijs, nullis exterarum opum escis attracti, immutabili voluntatis lego fratribus, parentibus coniugibus, sodalitijs, amoribus, patrijs denique (quae omnia sunt veluti validissima retia atque illecebrae trahendis ingenijs opportuna) nuncium remisere, Ga naar margenoot+ ac procul vrbibus, in hortis solisúe agris, solitudinem quaesiuere, dum Timonis illius Misanthropi non exeplum sequuntur, renouato hominum odio, sed dissimilium ingeniorum commercia nociua vitant. In ijs receptum fuisse morem loquitur Philon, vt oriente Sole preces ac vota funderent, Ga naar margenoot+ itidem & occumbente illo, cùm vt reuera caeleste iubar mentes afflaret atque imbutas satiaret, tum vt animis cibo potuq́ue recreatis, veritatem ipsam ceu per vestigia quaedam indagarent: intermedium verò tempus in exercendâ instruendâq́ue omnigenae lectionis opibus mente, euoluendis veterum scriptis, & vernaculae philosophiae cognitione, collocarent. Horum quaedam spontaneam mendicitatem Ga naar margenoot+ & inopiam profitentur, nullis aut perexiguis opibus: alia rebus reditibusq́ue opimis lauta vtriusque sexus totâ Europâ abundant. Quina posterioris generis apud Hollandos sunt è Comitum fermè sinu profecta, eorumq́ue censibus ac patrimonijs fundata, quae cuncta non plebeijs sordibus, sed olim comparata fuere Nobilitati. Primum & antiquissimum aedificari coeptum ad annum 876 à primo | |
[pagina 344]
| |
Hollandiae Principe ligneum virginitati, mox à filio lapideum factum, viris destinatum fuit, & quidem nobili loco genitis, quos generis clades & opprobrium excludere non Ga naar margenoot+ poterat, Egmondae vicini pagi nomine clarum & Praesulis infulati titulo. Ex quo maiorum nostrorum simplicitatem discere licet; cuius, vt & pietatis ex professo amatores, in aedificando luxum profusis sumptibus non quaesiuerunt, nec insanas illas substructiones è quadratis saxis expetiuerunt. testantur id tot Principum ibi sepultorum singulae tessellae singulorum sepulchris inhumatorum impositae, indices atque testes memoriae: alioqui non puduit magnum illum & triumphalibus titulis clarum Ludouicum Francorum Regem, quem Clodouaeum Galli nominant, Argentoratensem aedem, quae celeberrimum hoc tempore spectaculum orbi ostendit, ligneam exstruere. Sed vt in aruis sata, ita hîc quoque natiuum instituti laudabilis bonum degenerauit, cupiditatis fortasse vitio, quando admittuntur opes viris egentes (vt obiter ad Themistoclis dictum alludam) aut certè vitio simplicitatis Antistitum, qui collegarum è nobilitate inopiae consulentes, obliteratâ paulatim institutionis conscientiâ, quosuis è medio vulgo authorarunt in Ga naar margenoot+ coetum suum cooptatos. At quaterna illa virginitatis claustra, haud temere aliquas, nisi praestantibus nobilitate ac genere familijs editas, inseri suis conuenticulis antehac passa fuerunt, mordicus institutum vetus retinentia. Quorum nomina sunt Rhenoburgum, Coningfeldum, Leuenhorstu, & Losdunum; quod postremum in delectu nobilitatis exorbitasse Ga naar margenoot+ nonnihil creditur. Rhenobvrgvm, nomen habet à brugo praesidioúe Rheni praeterlabentis alueo contiguo, id quod loci facies abunde adhuc loquitur, tumulo editiore, qui coenobij hortis dicatus visitur, antiqui operis lateribus coctilibus obmunitus. Situm habet in solo agrorum hubertate fertili, argilloso, triticiq́ue feracissimo. Ipsum coenobium magnificis aedificijs exornatum fuit, in quibus vnum praecipui operis ac splendoris fuit, quod omnigenarum vir- | |
[pagina 345]
| |
tutum & humanitatis laudibus cumulatissima Antistita sacrosanctae memoriae Elburgis, destinatum generosorum & virtutis opinione spectatorum hospitio ante decimum quintum abhinc annum exstruxit; cuius frontispicio numerum annorum loquens distichon meum inscriptum legebatur: nobILItas probItásqVe IstbVC sIbI IVrè LegVnto Huic coenobio (quod Petronilla Lotarij Caes. soror, Florentij secundi, Comitis Hollandiae vxor condidit, in substructis, vti reor, praesidij fundamentis exaedificatum) nunc praeest generosa ac cordata Antistita è stirpe Rossemiâ. Caeterùm Coenobium totum calamitoso & fatali hoc bello, exterorum militum proteruiâ inflammatum in cineres concidit. Leevwenhorstvm distat Rhenoburgo milliare vnum, Ga naar margenoot+ ad mille quingentos passus Nordouico, situm est loco peramoeno, agrorum feracitate cedit illi; religionis nobilitatisq́ue par vtrobique cura, sed impar nominis honos atque dignitas; Antistitam habet Ioannam Douzij stemmatis, primariam & sapientem foeminam, Latini sermonis non ignaram, & quae magno operae pretio auxit res coenobij; cuius auctor condendi memoratur Arnoldus Sassenhemus Harlemensis Curio, qui virginalis pudicitiae studio, cùm in hoc, tum in alterum quod Harlemi Vestalium choro dicauit, Ga naar margenoot+ Magni cognomine vulgò celebre, opes suas largiter effudit ante annos trecenos. exstrui coeptum ad annum 1262. Quod dixi Kvnigfeldvm, Latinè spirat regium campum, Ga naar margenoot+ Praemonstratensis ordinis coenobium, à Richardâ sorare Wilelmi Caesaris exstructum in suburbio Delphorum ad Sciae fluminis ripam. Locus cognominis illi, vbi Melchisedecus Solymorum Rex Abrahamum excepit, quem Iosephus testatur πεδίον βασιλιϰὸν, hoc est, Regium campum quoque fuisse nominatum. Huic quoque coenobio clades superiori similis abhinc triennio ferme ingruit, quod incendio absumptum, fundo tenus dirutum est & excisum, quòd opulentae ciuitatis moenibus imminens situs viciniâ suâ exi- | |
[pagina 346]
| |
tiosus Ga naar margenoot+ illi fore timeretur, si hostis eò receptus esset. Losdvnvm duobus passuum millibus ab Hagâ Comitis dissidet, à collibus quos inter habitatur noen adeptum, Bernardi institutum sequitur, à Mathilde constructum, vbi ostenditur inter alia monumentum Margaretae Principis foeminae, quae Florentij iiii. Comitits è Mathilde iam dictâ vxore Ga naar margenoot+ filia, Comiti Hennebergensi nupta vno pauciores, quàm annus vertens dies habet, liberos partu portentoso edidisse memoratur: quae res, vt compendio absoluam, ad hunc habet modum. Pauperculam gemellos enixam, & pendentes vtrinque ab vberibus lactantem, quae Comitis vxori se fortè obtulerat stipem flagitans, probro incessebat ipsa Princeps, & adulterio concepisse incestam prolem aiebat; fieri enim posse vt vno ex marito bina stirps nasceretur, pernegabat. Illa pudicitiae intermeratae Deum testem citans, imprecatur illi sobolem, quae numerum solidi anni dierum aquet, si pudicitiae suae constaret honos. precum efficaciam comprobasse euenti fides dicitur, partu incredibili, nisi publici monumenti auctoritatem conuellere fidemq́ue tabulae ad testandam sempiternam rei memoriam positae dissoluere nefas putarem. Epigraphen non abs re fuerit hoc loco abscribere, seruatâ eius saeculi lexi, vt Saliorum & Carmentae obsoleta verba religiosè retinenda duxit antiquitas, & conseruanda, ne fides periclitetur. Illvstris Domini Florentij Comitis Hollandiae filia, cuius mater fuit Mathildis, filia Henrici Ducis Brabantiae, fratrem quoque habuit Guglielmum Alemanniae Regem: haec praefata Domina Margareta, anno salutis millesino ducentesimo septuagesimo sexto, aetatis suae anno quadragesimo secundo, ipso die Parasceues, horâ nonâ ante meridiem peperit infantes viuos promiscui sexus, numero trecentos sexaginta quatuor, qui postquam per venerabilem Episcopum Dominum Guidonem Suffraganeum praesentibus nonnullis proceribus et magnatibus in pelui quâdam baptismi sacramentum percepissent, et masculis Ioannes, foemellis verrò nomen | |
[pagina 347]
| |
Helisabeth impositum fuisset, ipsorum omnium simul cum matris animae ad Deum aeternaliter victurae redierunt, corpora autem sub hoc saxo requiescunt. Consimilis exempli in partu numeroso obseruati fides, Ga naar margenoot+ ne qui Dei potenitae derogetur, adnotata legitur ab Annalium Brunscuicensium scriptore: consentientibus Alberto Crantzio in Vandalicae historiae commentarijs, & Ernesto Anhaltinorum Principum historiographo, quorum consensus testatur tricesimo septimo post praedictum prodigium anno, Margaretam huic de qua loquimur cognominem, Holsteinij Comitits coniugem, totidem capitum sobolem maturo partu enixam edidisse, in quo foetus omnes humanam manifestè speciem repraesentantes, in baptisterio salutari vndâ abluti fuerint. Porrò Aristarchi cuiuspiam miniatas ceras deposcere videtur, id quod Io. Cuspinianus, qui Ga naar margenoot+ Caesarum vitas diligenter annotauit scripsitq́ue, à nostris Annalibus non parum euarians, Mechtildem sororem Guilelmi Caesaris, Comitem Hennebergensem nominat hanc ipsam, quam nos filiae puerperae matrem diximus; quam (vt ipse numerum init) trecentos quinquaginta foetus vno partu, fidem omnem superante miraculo, exclusisse praedicat ab Othone auunculo Traiectino Praesule in peluis labro baptismo tinctos. Nos tabulae pensilis, quae in Losdunensi fano rei memoriae consecrata est, fidem sequimur: quam eo libentiùs hîc inseruimus, quòd animaduertam non piguisse clarissimos viros, Erasmum & Ludouicum Viuem, auctoritatem rei gestae monumentis scriptorum publicè testatam ad posteros transmittere. Extatq́ue hodie supra Worcomium cis Mosae ripam arx eiusdem memoriae restis, Puerorum cognomine nuncupata, quae totidem, quot Ga naar margenoot+ fuerunt capita, fenestras olim ostentabat, nunc Rossemiae familiae propria. |
|