Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijCap. XIX.
| |
[pagina 318]
| |
ne religionis ergô susceptâ accesserunt, aut qui datis repraesentatisq́ue nummis, nunicipij, satrapiae, arcis've titulum, ius, vsum, aliosq́ue honores mercati sunt, Nobilitatis glorioso nomine venditare se praesumpserint: haud equidem scio, quàm honestam manifestae ac pudendae praeuaricationis caussam dicturi, si profanationem ordinis antestari liceret. Neminem enim aliter opinaturum existimo, quam quòd Ga naar margenoot+ genuina nobilitas ea sit, quam vel virtus vitae socia exornet, vel mortis comes gloria cohonestarit. Neque verò torques, non armillae, non abaci argenteâ supellectile graue, non pretiosa synthesis, non segmentatae & intercursantibus maeandris laciniosae vestium orae, non in astragalis lunulae, non latifundiorum possessio, non ampla haereditas, non fumosae imagines, quibus atria fulgeant, non obsoleti clypeorum vmbones, non denique opum apparatus & splendor nobilitatem secum adferunt, quum in virtutis actione ista, dum vita suppertit, consistat, aut in glorioso interitu consumatur. Ianum nobilitauit eximia in rebus prudentia, quae Bifrontis nomen illi conciliauit. Cecropem pudicitiae & virtutis amor, dum promiscuos belluarum ritu concubitus legitimi connubij frenis coërcet. Hercules & Theseus è domitis sublatiq́ue monstris orbi terrarum grauibus & exitiosis, per aerumnas & pericula nobilitati sunt. Codrum quis nosset, nisi suo iugulo patriae salutem quaesiuisset? Antonino Imper. paterna origo à Numa, Pythagorae institutione claro, nobilitatem maiorem addidit. Fabijs, Lentulis, Ciceronibus, Pisonibus inlustribus familijs, quarum memoria libri omnes redundant, an fabas, lentes, ciceres, pisa, aliaq́ue id genus legumina, quibus agros conserere erant soliti, quum ex agris ad imperia vocarentur, nobilitatem & nomins claritudinem conciliasse putabimus, ac non potiùs res magnas domi forisq́ue gestas? ita Metellis, Scipionibus non natale, sed res quas fortiter gesserint pro aris focisq́ue, & actam innocentissimè vitam, nominis dignitatisq́ue extitisse initium, disertè ait Cicero. E diuerso, Gabinio, altâ | |
[pagina 319]
| |
nobilitate, blandâ videlicet conciliariculâ (vt eiusdem vtar verbis) freto, ac propterea ingentes spiritus sumenti, flagitia plus obscuritatis, quàm splendoris lucisq́ue claritas generis vetusti attulerunt. Rectè gloriari mihi videtur Cicero, se nobilitatis claustra refregisse, vt ad summos honores non magis nobilitati, quàm virtuti aditus pateret. Praestat itaq́ue rebus rectè gestis florere, ac nominis claritudinem vel eâ viâ, vel ingenij cultu comparare atque extendere, quâm sola maiorum opinioni tumere atque inniti velle: satius est ita viuere, vt posteris initium nobilitatis & virtutis exemplum à te petatur. Harmodio, abnepoti clarissimi illius tyrannicidae, qui communi cum Aristogitone operâ Pisistrati tyrannidem conuellit, exprobranti per conuitium generis nouitatem Iphicrati Atheniensium fortissimo duci; Mei, inquit Iphicrates, generis origo à me initium capit, at tuum in te desinet. Istius dicti simius Cicero, quum cognomen suum ob ciceris leguminis vilitatem, fastiditum inuisumq́ue intelligeret, amicis aliud sumendum suadentibus, respondit: se nomen Ciceronis longè redditurum illustrius, quàm vel Catonum, vel Catulorum, vel Scaurorum, quae cumprimis illustres apud Romanos familiae erant: innuens nobilitatem solis imaginibus & stemmatibus innixam, malè firmis sustentari adminiculis, eam verò quae proprijs virtutibus quaeratur & concilietur, firmissimam pariter ac pulcherriman esse. Scitè, Platone teste, nobilis ille Marathoniae victoriae laude Themistocles Seriphio cuidam in iurgio respondit, obijcienti non suâ, sed patriae gloriâ ipsum splendorem assecutum; Nec hercle, inquit ille, si Seriphius ego essem, nobilis; nec tu si Atheniensis esse, clarus vnquam fuisses. Praeclarè Diogenes sciscitanti qui mortalium essent nobilissimi, respondit; qui opes, voluptatem, gloriam, vitae vsuram despiciunt; contrà labores, inopiam, mortem nihili faciunt. Neque obscurè Antisthenes docuit, virtutibus ornatos, eosdem verè nobiles. Quorsum haec tam multa? vt nimirum, quod antiquitatis, quod philosophorum, quod bonorum omnium, qui | |
[pagina 320]
| |
vno quasi ore idem loquuntur, iudicium, qui sensus de nobilitate fuerit, declaratem. Nam quum in vniuersum vna sit Ga naar margenoot+ nobilitas generis, quatenus videlicet ad posteritatem decurrit, in treis tamen species illa ceu ramos diffunditur, vt naturae vna detur, virtuti altera, tertia arti debeatur: duarum posteriorum gloria & fama fundamentum est, incitamentum, & quasi classicum quoddam ad labores suscipiendos Ga naar margenoot+ & subeunda pericula. Quos natura nobilitauit, ij existimantur, qui antiquâ & amplâ progenie, nataliumq́ue splendore antestant, quos insignis progenitorum suorum virtus, aut opes antiquae & inueteratae eò claritudinis euexerunt, vt inuidiâ omni maiores sint: ijq́ue colendi & summo iure amandi sunt, quòd his rerum clauum regendum Deus dederit, & Reipub. gubernacula cum iustâ potestate commiserit, quos proptereà διοɣενε֮ις, ceu ab Ioue editos oculata Ga naar margenoot+ antiquitas nuncupauit. Secundum locum obtinent, quibus inlustria & nota cunctis facta, impensâ pro Reipub. incolumitate vitâ, exantlati pro Repub. labores, periculorum pro ciuium salute contemptio ac despicientia, nauata denique egregiè opera Principi, virtutis nobilitatem & sempiternam gloriam pepererunt; quorum immortalia facinora immortalis quoque memoria vt consequatur, iniurium non est: atque isti quidem saepe humili & obscuro, aut saltem minùs generoso loco sunt orti, stirpis tamen suae propagini, & ex se genitis generosum nomen & titulum quasi transcirptum Ga naar margenoot+ relinquunt. Tertij ordinis sunt, quos ex doctrinâ nobiles & claros appellat Cicero, qui praestanti eruditione & scientiâ imbutis animis in commune prosunt, aut liberalis artis ope atque adiumento inclarescunt. His ingerit se ascititia Ga naar margenoot+ quaedam & acquisita nobilitas, quae per diuitias, nuper fortunae aut haereditatis opimae beneficio partas, adrepit familijs generosis seseq́ue insertat, in modum luxuriantis vitis, quae pedamentis, vt sustineat se, infirmitatem fulcit. Talis enimuero nobilitas ex ingeniorum conditione, vti è fructuum bonitate, aut feritate arbor, aestimanda est; quae si | |
[pagina 321]
| |
tolerabiles & non improbos homines produxerit, ferenda est; sin flagitiosos & vitijs deditos despuenda. Stultè enim faciat, qui lapidem è sepulchro, pro deo venerari velit, quod ille inquit, & improbè senserit, qui talem nobilitatem pensi alicuius faciat, vtpote animi imaginibus ac virtutis defectam, quae propter fluas opes tantum graui supercilio tanquam Rhadamanthus nitatur. Itaque quum conditiones istas & genera nobilitatis animo sapienter peruidisset Sigismundus Imper. cordatus Princeps, potiore loco atque honore habuit eruditos homines, quos doctrina & virtutum praeclara fama nobilitarat, dictitans identidem apud Germanos proceres, quibus vilescebat eiusmodi nobilitas, meritò magni à se fieri, quos caeteris antecellere ingenium dederit: & aliâs, in suâ manu esse,vt multitudinem profanam suorum nobilitatis titulo vel horea spatio insigniat, sed eruditionem, ornamentum animi, neque totum intra decennium largiri posse. Cuius simile dicterium effusum memoratur à Dionysio Milesio in Heliodorum, Hadrinano Imperatori ab epistolis, dicente, Te Caesar pecunijs & honoribus augere potest & ornare, sed oratorem te facere non valet; vti Dio Nicaeus refert. Ista non ea à me dicuntur animo, quasi improbem imagines & pictos auorum longo ordine vultus, quasi reijciam stemmata, quasi clypeos cum singulorum titulis auerser, quorum gloriae vetustissimae origo virtutis plena attestatur, quippe statim ab exactis Româ Regibus incoepta, quando in scutis, quibus pugnae obibantur, imagines ad viuum expressas vultusq́ue eorum, qui illes vsi suerant, insculptos, sacris publicisq́ue locis primò, deinde priuatis etiam in aedibus, spectandos, additis honorum titulis, posuisse Romanos, auctor est locuples Plinius. Quin è contrario sum planè animi diuersus, Nobilitatq́ue studiosè fauco, id quod bonos facere omnes inprimis decet, tum quia ex vsu Reipub. sit, nobiles viros esse qui maiorum suorum vmbris digni ad clauum Reipub. adsideant; tum quia clarorum hominum qui de Republicâ optimè sint meriti, | |
[pagina 322]
| |
etiam vita defunctorum, vetus memoria valere & sacrosancta haberi debeat: Sed damno atque explodo eorum vecordiam, qui metiuntur ex illis rebus veram & germanam nobilitatem; reliquos in ordinem cogunt, despiciunt, pro mancipijs & mediastinis ducunt: qui literarum scientiam atque eruditionem redent, proculcant, sannis excipiunt, quasi Nobilitati inutilem imò indecoram potiùs: qui non libris vacare nobilem, sed venatorium instrumentum assiduè tractare volunt, aleatoriam scholam frequentare, discum iacere, pocula obducere, stupris clarescere, comedere patrimonia, decoquere creditoribus, è venere promiscuâ luem contrahere: quasi haec demum sint vera rudimenta & artes quibus nobilis animus imbui debeat. Neque supersedendum est, quòd plaeraque omnis nobilitas transilire honesti limites putatur, quae Thespiensium instituo mordicus inhaerens, pollui nobilitatis decus existimat, si opificium discant, aut agro colendo operam nauent, vt in Politijs refert Heraclides Lycius: quod de conceptâ publicè & iam olim confirmatâ vulgari opinione natum esse credibile est, quae vti rem rusticam (Columellae verbis vt id dicam) negotium nullius magisterio praeceptoris egens, ita opificium sordidum, ac proinde vtrunque à nobilitate alienum opus putauit. In eâdem sententiâ Persae quoque & Lydij Scythaeq́ue fuere, qui artificium colentes in ignobilibus ducebant, at militiae operatos, pro generosis habebant: ita vt iudicio nonnullorum videantur latrocinia, rapinas, neces, bellorum praemia, summae nobilitatis vice habuisse: quod exemplum imitati Cares, primi venalem mercede vitam prostituisse creduntur, quamuis falcò; quòd Arcades hac infamiâ, seu laude priores fuerint, quibus belli nundinatio stipendio proposita erat. vnde Dionysij Milesij manauit scomma, dicentis, Graecorum calamitates Arcadiam pascere. Facessat à Batauâ Nobilitate iste fascinus, quum constet clarissimo Taciti elogio, vt Gallos pro libertate, Germanos pro praeda, ita Batauos pro gloria ad capessendam pugnam olim fuisse instigatos. | |
[pagina 323]
| |
Quin illam vltrò impulsam potiùs me praecentore aut celeuste, atque exstimulatam velim, vt memoriam illam pristinae virtutis propè intermortuam renouet, atque ita Batauici nominis amplitudinem à maioribus acceptam, bonis ominibus, suae posteritati tradat. Iam verò Neapolitana nobilitas, Ga naar margenoot+ cuius primam gloriam sibi affectant illi, inerti otio vacat; eoq́ue solo nobilitatis bonum finemq́ue metitur, in atrijs pictis deses, aut phalerati equi vectatione contenta: ita vt rem tractare rusticam, à professione suâ alienum atque abhorrens existimet: mercaturae insuper vsqueadeo pertinace imbuta odio, vt in egestate turpem vitam tolerare fameq́ue enecari, quàm locupletissimo etiam mercatori filiam nuptui collocare malit. Hanc similiter despuunt vilemq́ue Ga naar margenoot+ habent Romani, in rei rusticae curam compendiumq́ue attentiores, pecuario studio & agrorum cultu opes quaerere, nobilitate non indignum iudicant. Gallicae nobilitatis proprium Ga naar margenoot+ est, praedia & rus colere, ciuitatis commercium, ceu primam sui labem fugere, ita vt opinio nobilitatis è vitâ rusticâ & praedij possessione plaerunque pendeat. Eadem fermè ratio est apud Britannos, vbi nobilitas saltibus viuarijsq́ue Ga naar margenoot+ inclusa rure vitam degit, è lanicio & gregum quos pascit foetibus censum locupletans, proq́ue opum numero famulitium extendere coacta. Germani stirpis antiquitatem praecipuè Ga naar margenoot+ admirantur & vnicè excolunt, vt quaeque est vetustissima, etiam inter patrimonij censusq́ue clades; plaerique vrbibus procul abdunt se in saltus, aut inter rupes castellis affixi adsident: alicubi è latebris recessibusq́ue, velut Caci quidam, exorti viatoribus insidiantur; ex eorum pecuniâ otium suum alunt. At apud Principes ferè nostros in morem receptum est, vt nobilitatem conferant citra delectum & virtutis aestimationem, vel obsequio vel pecunijs gratificantes, atque ita literis priuilegijsq́ue eam muniant; quos è cerâ miniatâ aut scriptis nobiles meritò dicere liceat. Verùm enimuerò inter virtutis praemia, summa ac primaria dignitas praecipuusq́ue Ga naar margenoot+ honos apud plaerasque gentes fuit Equitem, quos istud sae- | |
[pagina 324]
| |
culum ab aureis ornamentis, quae illis attribuuntur, Auratos appellat. In quem honoris amplissimi gradum nemo antiquitus cooptari solebat, nisi quem facinora praeclara & spectata bello virtus eo merito dignum nobilitassent. Talibus namque solis vt periculorum praemium & laborum fructus, ab ipso exercitus duce solenni quodam ceremoniarum ritu, is honos deferebatur, inspectante omni multitudine. Quem morem planè obsoletum, ante non adeò longum tempus reuocauit in lucem primus Franciscus Galliarum Ga naar margenoot+ Rex, quum in nobili illo contra Heluetios conflictu ipse fortissimè dimicans inter primos & fortissimos, Ducis pariter & strennui militis munia obisset, vt nimirum illustris clariq́ue exempli assertor existeret, additis solennibus de more veteri ritibus. Ast alij hoc saeculo inoleuere more, quando honores adulterantur, dignitatis equestris gradus adulatoribus, potentibus, & gratiosis hominibus, aut opulentis qui militiam nunquam viderunt, etiam citra spectatae virtutis testimonium, ceu emptitia merx, promiscuè confertur, perstricto leuiter nudo ense humero laeuo, idq́ue Imperatoris aut Ducis manu, additis verbis solenni more conceptis. Caeterùm quia (quod dicitur) peculium re, non verbis, augetur, libet illustrium aliquot familiarum clenchum isthîc apponere, velut lucida quaedam sidera, publici cursus notas, sed ita vt non Helicen, quae latiore gyro circumagitur, vago obtutu obseruandam mihi sumam, sed potiùs Cynosuram, quae breui circà mundi cardinem ambitu fertur, sequar: quod eò dico, ne quis putet me passis velis vsurum, quibus in illarum laudes laxâ & diffusâ oratione peruehar, quum è diuerso contractioribus obeundum hoc mihi statuerim, ne inconsideratiore temeritate in altum abreptus, vbi caelum vndique & vndique pontus appareat, iniquum littus repetere inuitus cogar. Vtinam autem illarum virtutibus & praeclaris facinoribus (quae nisi scriptis tanquam praeconum voce celebrata, memoriâ facilè excidunt & obliuione obruuntur) tam benigna affulsisset fortuna, vt iuxta | |
[pagina 325]
| |
Alexandri Macedonis votum, Homerum quempiam inuenissent praeconem, cuius praeconij vim toties nobilitata Achillis hasta sensit. Interim graui vulnere exanimor, quoties Ga naar margenoot+ recordor fundatissimas quasque & amplissimas familias bellis absumptas interijsse, cùm domesticis, quae cum Cisrhenanis Frisijs gessimus, tum externis: siquidem nonnullae deficiente virili stirpe, quasi traduces quaepiam, in alienas domos translatae, altissimo silentio sunt obliteratae: multas flagitium Velsianum inuoluit atque in ruinam secum traxit, quae, quo sanguine iunctiores, hoc exitio certo propiores, stirpitus excisae fuerunt & abolitae; aliae cladi funestae superstites, haereditarij nominis ornamentis exutae, nihil praeter inande & aduentitium alienae stirpis nomen assumere coactae sunt. Sed quid superuacaneam & inutilem querimoniam profundo? surdo enim Orco ista occino: quin Wassenariae domûs, inter omnes antiquissimae, vmbris inferias dum piè sacramus, honorem ab antiquis illi attributum non denegabimus Ea domus summâ & apertâ omnium consensione facilè antiquitatem vltimam tuetur, cuius etsi illustria facta & res gestae omnium in ore viuant, documenta tamen è vetustis librorum monumentis petenda in obscuro latere videntur; quanqum noui virum non indoctum, qui stirpis istius assertor ad Valentiniani & Theodosij Impp tempora stemmatis seriem perducit. Ego certè diligenter omnia perrimatus, nusquam inueni vestigia nominis apud scriptores Romanos & Graecos, nisi fortè is posset esse Veromerus Batauorum Princeps, Augusti Caes. temporibus, qui apud Strabonem vitiato codice malè nominatur ᴕ͗ϰρομυρὸς, η in ϰ transposito, & υ in locum η immisso; quod mendum clarè patescet ei, qui Germanica nomina Principum & summorum magistratuum, in Merus, vel Marus exisse intelligit; quâ de re diffusiùs egimus vbi nominum rationem explicuimus: quin illo ipso loco σεɣιμρὸς per η Cheruscorum dux Straboni rectè scribitur; tametsi locus ille totus lib. vii, qui de proprijs nominibus agit deprauatissimus, excusare vnum | |
[pagina 326]
| |
istud nomen facilè queat, quando illic σεμιɣε͂ντος, pro σεɣιμᴕ̃νδος, Ga naar margenoot+ ἀιɣιμηρὸς, pro σεɣιμηρὸς, ἀιɣέϛης, pro σεɣέϛης, & βαττῶν, pro βατάβων mendosissimè scriptum inueniatur, Equidem inclinasset animus, vt eandem fuisse stirpem crederem cognominis vicinitate, nisi vnum, quod dicam mox, mutare sententiam coëgisset: nam Veromerus idem fermè cum Wasserheer sonat, quod proprium gentilitiumq́ue agnomen contendunt, volentes significare aquarum potentem et dominum, quòd portoriorum perpetuarius & haereditarius Ga naar margenoot+ possessor, aperire vel etiam claudere portus, negatâ vel concessâ ex arbitrio veniendi abeundiq́ue potestate, hoc est, naues & sistere & dimittere posset, vt Veermeyer signet portorio praefectum, aut in id ius habentem: Wasserheer verò (quod in Wassenaer detortum volunt) aquarum ius sibi vendicantem. Iam verò adscribi quoque error potest vetustati, quae demit, addit, & vocum faciem immutat, vel librariorum incuriae, vel scriptori idiotismi ignaro, vt primogenium vocabulum & verum fuerit Vassemerus (Romanis nunquam geminato W vsis) deflexum postea in Vassenarus. Sed nolo pluribus esse disertus in istâ contentionie. Statis esto, quòd altissimam perpetuarij iuris nobilitatisq́ue vetustatem defendere stirps illa omnium confessione possit, nato inde prouerbio de trium illustrium Hollandiae familiarum comparatione, Wassenariam domum antiquitate, Egmondanam diuitijs, nobilitate Brederodiam antestare. Annalium monumenta Claudium Ciuilem, quem regiâ stirpe editum Tacitus loquitur, non aliâ ex familiâ extitisse volunt, quâ auctoritate nescio: eiusq́ue filiam Vitellio nuptam, quod somnium est anilibus Cascorum deliramentis vanius, quum Suetonius disertè duas ille vxores tribuerit, Petroniam & Galerima, illam Consularis, hanc Praetorij viri filiam, nec plures: deinde quum à Galbâ in Germaniam inferiorem esset missus, vixdum mense transacto apud Coloniam Agrippinam Imperator est consalutatus, vt tunc nuptijs vacare integrum illi non fuerit. Quin & in ijsdem memoratur En- | |
[pagina 327]
| |
gistus Radbodo genitus reuersus à Britannicâ expeditione victor, pyrgum Lugduni, alueo Rheni imminentem (quem Leydaeburgum vulgus nuncupat) condidisse cum telonio, sub Theodosij Imperatoris tempora, atque ex eo Burgrauiorum (quod Burgi Comites denotat) nomen reliquum esse, imperiumq́ue & ius principale in Rhenolandiam ab illis vsurpatum in quâ hactenus vt fiduciarij Comitum clientes pro mercibus vectigal exigunt, & Plumarij Comites nominantur, Ga naar margenoot+ quòd & illîc in tractu Delphensi illorum iniussu nemini fas sit cygnos aut olores publicè alere. Ius familiae imperiumq́ue in aquas ostendunt augescentes lunulae, quae gentis insignia exornant, quando lunae imperium in humores & aquas auctorum omnium concentus tribuat. Hinc manauit ius Grutae, quod penes eosdem semper extitit, quo coctores ceruisiarij pro vsu aquae centesimam illis persoluunt, vernacula lingua Gruytgelt vocat, siue eam vocem à Flandris mutuata fuerit maiorum nostrorum aetas, qui lenticulam palustrem quae in paludibus & stagnis per aestatem aquae supernatat, gratissimum anatibus pabulum, Grutam appellant, quam nos corruptiùs Croes vel Croost dicimus; vt Gruytgelt sit vectigal, quod penditur pro tollendâ dissipandâq́ue lenticulâ aquas operiente, quo limpidam haustris situlisq́ue hauriant as concoquendum vsui hominum cerealem potum: siue origo fluxerit (quod nonnulli volunt) ex vsu seminij cuiusdam aut herbae, quam ceruisiae incoquebant, olim Grutzung, posteris Scarpetange dictae, quae cuiusmodi sit, ignorare me fateor. Quod ius à dynastis potentioribus (vt solet auaritiam illorum & libidinem accendere atque alere aemulatio) vsurpatum posteà video à Brederodijs apud Caninefatum caput Harlemum, & à Naelduicenis, vt mox dicetur. Vidit nostra aetas virum fortissimum, alterum quendam Achillem, Ioannem Wassenarium, Frisiae subactorem, cui victricia per hostilem terram signa eircum ferenti, idem spectrum oblatum narratur, quod Druso Germanico ad Albim se ingessit; id quod ob parem | |
[pagina 328]
| |
virtutis & lethi gloriam memorabile referendum hîc duxi. Scriptis namque proditum est â Suetonio Tranquillo & Ga naar margenoot+ Dione Niceno, Druso, quum ad Albis ripam peruenisset, transire cogitanti, occurrisse mulierem specie humanâ ampliorem, dixisseq́ue: Quò pergis inexplebilis Druse, negant tibi fata tendere vltrà: quin abt, adest enim mortalium operum et vitae finis: quam rem memini poëmatio consignatam olim à Petro Nannio ad Fridericum Tauteburgensem, nunc Archiepiscopum Traiectinum, euenti conscium, cuius tunc pater fortissimus dux coniunctis copijs bellum Frisicum gerebat. narrat enim ei excubias exploranti bubiâ crepusculi luce obuiam fuisse horrendam foeminae speciem, Foemina (inquit) erat, nisi membrorum nimis ardua moles, Hanc commonstrasset numine non vacuam. addit deinde voce horribili locutam; Quid Frisiam attingis, deuota ò victima Diti? Hîc te, non alibi, fata suprema manent. libuit eius versus ab interitu vindicare, quos de clarissimo heroë verè cecinit. Is filiam reliquit haeredem, quae in aliam transcripta familiam, dotalia bona attulit Iacobo à Linge, Comiti Falkenburgio. Ga naar margenoot+ Transeo ad Egmondanae stirpis originem, quae in controuersiâ & contentione versatur, ceu in trutinâ appensa, & perinde momentum hinc illincúe tractura amplioris aut leuioris claritudinis, prout studia hominum iniqua in hanc vel illam partem proniora inclinauerint. Nam qui accidunt atque eleuant vetustae domûs claritudinem, ortum eius referunt ad officium & nomen Aduocati et Tutoris, additi Abbae Egmondano; vsurpato inde agnomine, quod natalibus aut stirpi datum inficiantur, muneris duntaxat & officij per Abbam impositi atque indulti beneficium. Si tamen Ga naar margenoot+ vera est Aduocati interpretatio, quam Iac. Meyerus alijq́ue adferunt, pro ciuitatis principe; vesana atque improba istorum qui diuersum sentiunt, claritatemq́ue familiae de luce in tenebras vocant, expositio fuerit, & calumniae proxima. Melior pars fontes natalium arcessit à Radbodo | |
[pagina 329]
| |
Principe, siue (vt volunt, quô dignitas augescat) Rege Frisiorum, Ga naar margenoot+ qui siue is sit, quem è lauacri regenerationis solio, tingendus quum esset, pedem reuocsse, Sigibertus testatur; siue alius eo minor, qui Goudebaldi, eius qui in Pyrenaeis montibus in conflictu contra Saracenos Scenitas occubuit, frater, primus Christianae religionis rudimentis imbutus, Egmondanam arcem struxisse dicitur, tum certè caussâ casuros, & calumniae manifestae insimulandos fore auguror, qui alteram illam opnionem tuentur; quippe si ad Radbodum secundum, qui ad annum salutis septingentesimum nonagesimum mortem obijt, initia natalium reuocabuntur, octognta minimum annorum curriculum defluxisse comperiemus, ante conditum à Theuderico primo Egmondense coenobium; quòd ille regnante Carolo Caluo inauguratus Hollandiae pricipatui fuerit, cui octingentesimus septuagesimus octauus annus vitae finem, si bene colligo, attulit: quum plures multo anni numerandi veniant, si ad priorem respiciamus. quae res clarè ingeret se legenti Reginonis & posteriorum scriptorum historias, ne prolixitatem odiosam quaerere videamur, quando priuati voluminis materiam satis locupletem ea praebitura facilè sit, si exequi subtiliter annorum numerum & primordia familiae instituam. Video alios arcis fundamenta ad inferiora longè temproa reijcere, nimirum ad annum 1140, vel circiter, quando Beroldus vnus ex istâ familiâ, ob singularem fidem quam in omnibus exhibuerat, latifundio donatus à coenobij antistite, quod sex fundos continebat, arcis prima in eo fundamenta iecerit, à quo posterita illius Egmondanorum nomen & titulum sumpserit atque vsurparit, sed malè consutas nugas nectere mihi illi videntur. Gerit haec familia sex normas, Ga naar margenoot+ seu canones alternis rubras & aureas in clypeo, quibus adumbrari sex praecipuas vertutes militares significant, quibus instructum esse ac relucere ducem nobilem volunt, cuius ad exactam libellam & norman exigi & quadrari vitae actiones & munia debeant, qualem Simonides in Lyrico Ga naar margenoot+carmi- | |
[pagina 330]
| |
ne ad Scopam Thessali Creontis filium describit, χερσί τε ϰȷ̀ νόω τετράɣωνονἄ εν ψόɣᴕ τετυɣμένον, hoc est, qui et dextrâ et animo quadratus citra reprehensionem sit, nimirum iustitiam colendo, fortiter agendo, viuendo continenter, consilijs prouidendo, labores tolerando, & à clementia non discendendo, quae ornamenta citiùs quàm deserendo ille se inquinet, malit decorâ morte pacisci, Plautinum illud semper in ore habens, Qui per virtutem perit, non interit. Ga naar margenoot+ Brederodiae nobilitatis memoria ex Annalium vetustate facilè repeti potest atque erui, stirpis autorie Zyphrido Arnulphi tertij Hollandiae Comitis natu minore (vt traditur) filio, qui paternas iras fugiens in Frisiam in voluntarium exilium abijsse dicitur, vbi generoso de sanguine virginis amore captus, eam coniugem assumpsit ignaro patre, binosq́ue virilis stirpis liberos ex eâ genuit, Theuderincum aui nomen referentem & Simonem; receptusq́ue in gratiam à patre latifundia ac dominia amplioribus iusto decempedis (eius namque significatio in voce Brederoede continetur) dimensa accepit, atque inde in posteritatis agnomen transitioGa naar margenoot+ facta est: Donauerat tunc temporis eidem & arcem Teylingam genitor, quae in dotale patrimonium secundo filio Simoni cessit, à quo fonte fluxit stirps Teylingia cuius abolita est successio interitu duorum fratrum, qui familiae reliqui, in ipso iuuentae flore caesi sunt & extincti vnâ cum infelici Principe Wilelmo, in conflictu contra Frisios. Quae calamitas excepit ineuitabili sorte superioribus annis reliquias stirpis Brederodiae, in quâ paucorum annorum spatio quaternas masculas proles, omnes adulto robore vegetas, militiae honoratae ornamenta, non dubio vindicis Nemesis argumento, corruisse vidimus. An è principijs & naturalium latentiumq́ue caussarum nexibus suum cuique ordinem immutabili lege constitutum decurrere necesse est? an verò electionem vitae nobis propositam (vt Paridi olim obiectâ dearum specie) certus imminentium ordo assequitur, prout eâ rectè secusúe vtare, prosperis laetâ atque honestâ, exitio | |
[pagina 331]
| |
inconsultâ manentibus? Merovaea, seu Meroinga gens Ga naar margenoot+ vltimae antiquitatis restim (vt ita dicam) ductare mihi videtur, quantum coniecturâ augurari possum & prospicere, cuius claritati id datum fuisse autumo, vt Vahalis mutato nomine Meroua vocaretur, cuius ripam arx quoque firmi & egregij olim operis ornabat, nunc in medio aestu ruinosa. Certè Einhartus Caroli Magni nutritius & scriba, Francos (quorum ego sedes in Salandiâ Transisulanâ vicinisq́ue regionibus fuisse docui) consueuisse creare sibi Reges è Meriongorum genere ad Hildericum vsque, quem iniquâ ratione, si fas est dicere, munere regio Stephanus tum Pontifex, occultâ cum Pipino palatij praefecto coniuratione initâ, exuerat; attonsumq́ue Regem non suae spontis in coenobium detruserat, scribit. Stirps ergò merouinga à Merouaeo tertio Francorum Rege originem (vt videtur) asserens, vtramque & nobilitatis & antiquitatis paginam facere suo iure potest. Illud constat, Francos principem honoris praerogatiui locum huic familiae detulisse, quando per hanc vt & Carolingam, cum domi suum, hoc est, Germanicum, tum foris Gallicum imperium diutissimè administrasse legatur. Hercvlanae familiae vetus, sed superbus fuit dominatus ac Ga naar margenoot+ principatus, in Teysterbandiae Comitatu inter Vahalim & Leccam situs, quem Linga secat segnis amnis, si non potiùs corriuatio, vel diuerticulum è Lecca ductum vocari debet; qui Goricomum praeterlapsus Merouae se commiscet. In eo plura extiterunt oppidula, in quibus recensentur praeter dictum Goricomum, Leerdamum, Aspera, Huecklomum, Haestrechtum, & cum Gaspera, Euersteina, & Hagesteina; quorum nonnulla busta sunt arcium & infelices ruderum acerui. Sed siue prae intolerando fastu cunctorum odia Principum inflammata fuere ad delendum impotentem domus isitus dominatum, tanquam ad restinguendum commune incendium, siue ineluctabili fatorum vi consilia corrumpi solent eorum, quibus fortunas mutari aut euerti placuit, constat vno propè tempore diuersos Principes ditio- | |
[pagina 332]
| |
ben Herculanorum fuisse aggressos, eamq́ue, vt Penthei artus Bacchantium foeminarum grex olim laniauit, concerpsisse: nam Fridericus Traiectinus Praesul Gasperam inuasit cum Hagesteinâ & Euersteinâ, funditusq́ue euertit: Vianensis Rhenosteinum occupauit: Arnoldus Gelriae Dux Leerdamum cum Seneuordâ possedit: Haestrechtum Goudae vicinum expugnauit Albertus Boiorum Dux, Hollandiae Comes, & belli iure captum tenuit: mox idem Goricomum cum arce & vniuerso dominio ab Ioanne vltimo tantae ditionis regulo, repraesentatis nummis emit ad quadragies sesteriûm, subscribente contractui atque assentiente filio; quod conuentum pro irrito habuit paulò pòst ac rescidit filius extincto genitore, occupato vi Goricomio: quam iniuriam vltum vt iret Iacoba Princeps, collecto milite oppidum obsedit, oppugnauit, cepit, ibiq́ue fidei violatoris ac foedifragi sanguine iustae irae parentatum fuit. Hic exitus fuit longè clarissimae potentissimaeq́ue familiae, cuius possessiones & haeredia passim multiplicia in Brabantiâ, Limburgensi, Traiectensi, & Barensi ditionibus, in Hollandiâ, Zelandiâ, & Gelriâ, si commemorare velim, molestiam auribus facturus essem. Opes sanè permagnis & inuidiosas Annales illi tribuunt, quibus animi (vt sit) tumentes fastu & elati, ex altissimo dignitatis gradu deturbati, ac ruinae modo praecipitati fuere. Inuenio enim putatâ & ad calculum reuocarâ ratione è codicibus accepti & expensi, summam prouentuum annuorum triginta tria millia nobilium Britannicorum confecisse, quae vicies sestertiûm superat. Origo familiae fabulosa per homines ad assentandum eruditos, aurium folles, refertur ad Troianos fictitij Francionis comites: olim nuncupatos Dominos de Turribus lego, ab insigni clypeo quem binae turres rubrae distinguebant, quo reputdiato, tesselllis quadratis in modum scandularum aut graduum scansilibus, ijsq́ue bicoloribus clypeum intersecuere. Sub tempora Pippini Franci Carolo Martello geniti, vnus ex hac familiâ auspicium ductumque praeuij cygni secutus, | |
[pagina 333]
| |
cum quiescente alite, locum & ipse quieti à vago profectionis errore cepisse legitur, ibiq́ue seu pagum seu castra Herculana condidisse, in memoriam Herculis Alemanici progenitoris sui. Batenbvrga progenies extra controuersiam cum Ga naar margenoot+ altissimâ antiquitate coniunctam habet nobilitatem, de quâ vixisse in praecipuâ nominis famaeq́ue opinione sub vno tempore ante quingentos annos lego Alberum, Rodulphum, & Theudericum Batenburgos omnes: nomen, dum Batauia, vnde appellati, stabit atque in ore hominum erit, perennaturum, quamuis graui accepto nuper vulnere saucium, turbulentissimis istis temporibus, communis calamitatis cum multis expers non fuerit. Harlemaea stirps pari quoque gloria Ga naar margenoot+ innititur, è regiâ Frisiorum stirpe orginem ducens, quae de suo nomine arcem ad annum quingentesimum & sextum condidisse legitur, de quâ copiosiùs in Harlemo anteà scripsi: neque dubito, quin vrbs illa eandem fermè vetustatem arrogare possit. Eius arcis insanae substructionies, peramplae & munitissimae atque opportuno loco positae murorum reliquiae, deformesq́ue ruinae se ostendunt non procul Hemeskirchâ. Reperio in Annalibus, Isbrandum ex Harlemaeâ familiâ adiunxisse se itineris comitem Sophiae Principi Hollandiae, quum illa religinis ergô cum Othone minore natu filio ad annum 1173. Hierosolyma peteret. Nonnulli ex hac prosapiâ equestri dignitate viri infeliciter Martis aleam secuti in praelijs contra Frisiorum fatalem gentem susceptis occubuere. Ex eâdem Simon eques, quas habuit magnificas & peramplas aedes intra Harlemi moenia, in asceterium conuertit monachis â Carmelo monte nomen vsurpantibus dicatum, anno salutis 1249. ante annos tercentum viginti. A quâ stirpe, mutato nomine, descendens Assendelfia domus, haereditatem illam adijt, & insignia in Ga naar margenoot+ hunc vsque diem praefert. Accepi huius, qui nunc vitam viuit, Nicolai Assendelfi (quem ob singularem & praestantissimam virtutem honoris caussâ nomino) patrem, serâ & perinde inutili poenitentiâ indoluisse, haud exstructam à se | |
[pagina 334]
| |
fuisse arcem (quae ab ipso aedificata ab ipsis fundamentis Assenburgum nuncupatur) in vetusto haeredio, in firmissimis illis parietinis & fundamentorum ruderibus, vt stirpis gloriam, antiquitatis memoria vetusq́ue recordatio ab obliuione vindicaret. Porrò Assendelfia progenies nominis sui ortum habet à dominio, quod perpetuaria possidet, Assendelfo Ga naar margenoot+ pago potente & opulento, quem olim ante quingentos annos Ascmannedilf vocitatum scriptumq́ue in codicillis veteribus inuenio. Cralinga aut rectiùs Carolinga Ga naar margenoot+ familia dicta putatur antiquitus Carolina, ortusq́ue sui primordia ad Carolum Magnum referre: certè radiata stella, quae clypeum insignit, originem Francicam, à Francis olim vicinis nostris natam, loquitur: nobilitatem altissimam stirpis loquitur, quòd patrio solo excedentes & in Galliam transgressi Franci, longo tempore regnum vtrunq́ue & Germanicum, hoc est, suum, & Gallicum, quod inuaserant, per Merouingos & Carolingos, notissima Batauis familiarum Ga naar margenoot+ nomina, iam labantia, administrarint. Hvesdenam stirpem è Cliuensibus Comitibus ortam post octingentesimum salutis annum, arguunt insignia vetera gentis, quae sunt octo sceptra aurea in bicolore clypeo, hinc aureo, inde cyaneo: quem mutarunt aureo cum rotâ rubrâ, quem Edmundus Britanniae Rex Balduino Huesdeno genero, qui filiam eius nuptam auexerat, permisit. Cliuensis ad annum 1290. resignauit ius pristinum in Huesdenum & Altenatem agrum, quae in clientelâ ipsius fuerant, Florentio eius nominis v. Hollandiae Comiti, vt ei de caetero tenerentur sacramento, quod ipsum non diu illi stetit integrum: nam Huesdenus bello impetitus à Brabanto potentiore, oppidum cum agro omni facilè amisit, itaque in Ducis verba iurare, vsuariumq́ue ab illo accipere, coactus est: tandem omnis possessio Brabanto cessit; quâ diu frui non potuit, quòd Wilelmus Bauarus dum inter Flandrum & Brabantam componit litem controuersam, ipse sibi primo loco cauit, ac sibi posteritatiq́ue possessionem Heusdeni vindicauit, & perennem esse sanxit. | |
[pagina 335]
| |
Vsqueadeò formidabilis est magnatum & Principum vicinia minùs potentibus, qui vt vulturij prouinciarum, inferiorum fortunis, vt quaeque proximiores sunt, inhaint, quos Veioues innuit in Menippeis suis doctissimus Varro, vib Ga naar margenoot+ inquit, Qui pote plus, vrget: pisceis vt saepe minutos Ga naar margenoot+ Dvvevordia prosapia è gente Wassenariâ, tanquam limpidissimo fonte, clarorum natalium ortum ducit; vocabulo à primâ impositione nonnihil variante ac deflexo, nam adhortationis ad incoepti operis studium significationem, primogenia vox in se complexa fuit, quum natu maior frater forte (vt fit) minorem hortatur, vt lintrem conto subigat atque impellat, hac voce vsus, Du voert, hoc est, propelle scapham, aut, vt alij narrant, quum illum hoc dicto, Voet voert (quod sonat, perge facere, aut coeptum perfice) ad inchoati operis perfectionem animasset instigassetq́ue. Ea tunc vox secundo accepta omine, in familiam minoris natu faustis auspicijs transisse creditur. Primus id agnomen familiae tradidit Philippus secundo loco natus Adeluini Burgrauij Lugdunensis, Rhenolandiae domini, filius, delato illi & aureo clypeo tribus corniculatis furui coloris lunulis. Aliter paullò narrat Theudericus Wassenariae Curio, ex hoc Philippo natos fuisse quinos liberos dictitans, quorum natu maximum & nominis haeredem fuisse Theudericum: secundum Philippum, eumq́ue primum Duueuordij agnomine donatum: tertium Ioannem qui primus Polanae titulo & agnomine fuerit insignitus, addito clypeo, cuius solum argentei coloris, tres atrae concolores lunulae in cornuae curuatae distinguerent: quartum Sandhorstum incerti nominis: & quintum Arnoldum Groneueldium. Hanc stirpem illustrauit ad annum salutis 1353. Wilelmus Duueuordius, Osterhouti dominus, qui cùm in magnâ gratiâ apud Principes floreret, magnisq́ue copijs circum flueret, liberis carens, immensarum opum oceanum in alios à familiae suae orna- | |
[pagina 336]
| |
mentis vsus dissipauit, exhausit, effudit, non sine quadam (si dicendum est) suae gentis iniuriâ, conditis duobus à solo coenobijs, vno Claranarum virginum, altero Carthusiani soldalitij prope Gertrudis montem, quae & opimis reditibus locupletauit, nondum perlatâ lege, quae canuet, Monasteria latifundijs augeri: neque hac contentus opum profusione, pyrgum cum portâ in dicto oppido, arcem Osterhouti erexit, & Vianam muris fossaq́ue circundedit, vti marmor eius memoriae Ga naar margenoot+ Bruxellis positum testatur. Polana domus ijsdem è fontibus (vt modò ostendi) originem cum Duueuordijs ducit, parum diu foecunda; nam Ioannes Polanae dominus cognominem sibi filium reliquit,ex quo nulla stirps virilis, vnica tantùm filia Polanae, Leccae, & Bredae titulos cum dominijs mariot Egberto Nassouiensi Comiti attulit. Ita stirps quasi in herbâ sepulta interijt, aliam in vaginam eruptura. Ga naar margenoot+ Eadem fortuna mansit Naeldvicenam domum, ex quâ ortum Balduinum equitem Annalium monu menta nominant, arcis Vindonissae in Frisijs praefetum, ad miliare vnum Hornâ distantis, quam arctissima obsidione circumsessam ab hoste, absumpto omni commeatu, ad extremum necessariarum vitae rerum inopiâ adductus dedidit. Haec familia Wateringam arcem munitissimam in coenobium religionis ergô commutauit; nam in hac Wateringa stirps intermortua desierat. Haec in clypeo leonem rubrum Bohemici regni insigne ostentat, crediturq́ue primos sui ortus natales ad regiae stirpis iuuenem retulisse, qui siue profugus & extorris regno, siue operâ perduellium exutus, isthîc consenescere maluit, vitae ne cupidine, quae plaerunque ingentes animos infringit, an coniugalis amoris absequio, incertum. Eadem symboli vice regiam coronam, sed inuersam, superioris (nisi fallor) calamitatis argumento praefert: vtrunque & insigne & symbolum in Naelduicenis aedibus apud Hagam Comitis vbique oculis occurrit, in aulaeis ac peripetamatis vetusti operis, in specularibus, quas aedeis Ga naar margenoot+ Antonius Hofslachus caussarum vindex multis nominibus | |
[pagina 337]
| |
clarissimus nunc inhabitat, Comitis Arenbergij beneficio, ad quem clientela & haereditas Nalduici omnis translata est. Nobilitatem vltimam loquuntur primariae dignitates huic stirpi permissae; nam & Archimarescalli Hollandiae dicuntur, quod testantur diplomata, & Plumarij Comites pari cum Wassenarijs porestate, iurisq́ue Grutae exactores per vniuersum Scielandiae tractum sunt. Wovda stirps insititia Ga naar margenoot+ est Warmondiae, nam vndecimus Woudae (qui pagus est in paludibus abditus, & adiecto lacobi nomine Iacobo wouda appellatur, quòd tota fermè progenies Iacobaea hactenus audierit, nullo alio aduentitio) haeres, matrimonij pacto vinctus cum vnicâ haerede Warmondij, siue Pharamundi,vt Galli scribunt sed malè, cum omni famillia emigrauit in arcem Waramundam, ac deserto proprio suo haeredio, in alienum transijt; neque mirum, quippe qui putidas & inamabiles paludes cum amoenis viretis commutarat; quae caussa fuit, cur breui collapsa fuerit ruinâ Wouda arx. Refert autem domus ista, quae semper equestris dignitatis fuit, primos natales ad Varamundum Francum (nî coniectura me fallit) deinde ad Woerdenam stirpem & Velsiam, insignes clypeo aurato, cui inserti tres rubri coloris rhombi visebantur: quem non mutasse legitur, donec sub annum fermè 1359. Theudericus Wassenarius Burgrauius Lugdunensis cum villarum & fundorum aliquot inuestiturâ, proprietaria Iacobo, eius nominis xiiii. Warmondae domino, vtendum obtulit clypeum, quo, vt armamentarij Romani dominus & Burgrauius Lugdunensis, ipse vtebatur; nempe cyaneum clypeum aureâ taeniâ dissectum, cum ternis argentei coloris lunis corniculatis, quô hactenus ea vtitur familia. Porrò stirps haec solum vertere atque exulare annosaliquot coacta fuit, propter conscientiam parricidialis necis Florentij Principis à Velseno patratae, anno 1296. Verùm post quinquennium vbi resederant popularium irarum aestus, placato mitigatoq́ue insuper Principe (cui in praelio aduersus Traiectinum Episcopum tunc profligatum strenuam posuerat operam | |
[pagina 338]
| |
Iacobus eo nomine duodecimus) deletâq́ue omni iniuriarum memoriâ, vetere Atheniensium exemplo, in pristinam gratiam recepta, atque in intergrum suis haeredijs restituta est. Ga naar margenoot+ Poelgeestana familia illustris arcem quondam sui agnominis & tituli propriam in agro Oestgeestano (quem pagum maiores nominarunt Kerckwerue) possedit, quae mutato nomine Alcmada hoc saeculo nuncupatur, sed quo iure quáve iniuriâ, me latet. Huic stirpi beneficiariae Wilelmus Romanorum Rex apud Magontiacum existens indulsit vsuarium dominium Hochmadae: eidem permisit & Coudekerckae dominium Wilelmus alter, Hannoniae & Hollandiae Comes, cum iure praetorio, quo in pago ad Rhenum medio inter Lugdunum & Albiniana castra itinere, arx gentis validissimis muris constructa, solo tenus deiecta fuit anno 1489. factionibus dissidijsq́ue intestinis fluctuante tunc Hollandîa, prioribus saeculis Hornana arx appellata, quam domini Hornani dicti perpetuario iure possederant, quorum nomen penitus obliterauit Libitina: quam arcem dirutam, & à ruderibus repurgatam, consensu Caroli v. Imper. Gerardus Poelgeestius Eques restitui fecit in meliorem vsum concinnatam; cuius interitus familiae, cui magna parabat, Ga naar margenoot+ nimium festinatus fatis, luctuosus extitit. Alcmadiae familiae arx (cuius titulo illa insignitur) in Warmondiae ditiuncula sita fuit, cuius ruinae illîc visuntur & murorum fornices: nam quae nunc Alcmadiae fert nomen, ad Marnum flumen sita, olim propriè Poelgeestia arx nominabatur; quod ex diplomate Theuderici Burgrauij Lugdunensis liquet, quo agnoscit constitutum à se proprietarium Isbrandum Poelgeestium. Inuenio & Henricum Poelgeestium & Florentium Alcmadum vterinos fratres vixisse ad annum 1320. Ga naar margenoot+ Cvlembvrga familia ante annos quadringentos originem suam refert ad illustrem magniq́ue nominis atque existimationis virum Rodulphum Bosicomium, è Comitatu Teysterbandiae Ga naar margenoot+ oriundum. Abcovdia gens opulenta & illustris fuit, latè auditum nomen, quae trientem agrorum in Traie- | |
[pagina 339]
| |
ctensi ditione sui iuris habuisse dicitur: eadem possedit & Batauodurum oppidum cum arce. Ex hac Assuerus prima arcis Aboudiae fundamenta inter vliginosas paludes, quâ vix in adultâ aestate plaustris accessus pater, medio inter Traiectum & Amstelodamum itinere, iecit, vt memoriae prodiderunt Annales. Emit & Gaesbecanam ditionem quidam Gisbertus Abcoudius, qui eam filio natu minori Assuero iusto titulo possidendam dedit; ex quo nata proles mascula ex Comitis Liningi filiâ, cui Iacobo nomen fuit, in magnis opibus floruit, nam principio Gaesbeci dominus, mox à fratris monte, Batauoduri, Abcoudae, Putteni, & Streniae dominus, prima coenobij Carthusianorum prope Traiectum fundamenta substruxit, qui posteà, extincto vnico filio, captus in praelio à Traiectensi Praesule, ad iniquas pactiones coactus descendere, Batauoduro & Abcoudâ cessit, appensâ illi exigu â summâ, & incolumi relicto dum viueret dominiorum vsufructu & possessione. Persina stirps, Ga naar margenoot+ Waterlandiae dominatu clara, & insulae Marcae possessione; equestris ordinis fuit, nunc antiquata est penitusq́ue interijt. Ga naar margenoot+ Raephorstia magnae nobilitatis domus, & loci equestris, è quâ lego duos germanos fratres in conflictu aduersus Frisios vnâ cum Principe suo Florentio concidisse. Matenesia gens natalium suorum incunabula accepta refert ac transcribit antiquissimo ac perinde illustri Wassenariae stirpis stemmati, quod Burgrauiorum Lugdunensium titulum cum agnomine prae se tulit. Vlietena domus exilio multata Ga naar margenoot+ fuit olim & proscirpta, quamuis caedis Florentianae haud consors, sed in odium Woerdeni fratris, cum alijs agnatis affinibusq́ue in vnam & eandem noxam coniectus Gerardus Vlietenus exulauit, insignibus & haeredijs exutus: posteà tamen operâ & auxilio Florentij Duueuordij & Lichtenbergij, ob egregiae virtutis meritum in praelio, quo Traiectinus Praesul cecidit, in gratiam redijt cum Principe, restitutus integritati & possessis insignibus. Velsiae & Woerdenae Ga naar margenoot+ honos desijt in Gerardo Velsio & Hermanno Woer- | |
[pagina 340]
| |
deno, quòd nefario se parrcidio Florentij Comitis inquinarant, quorum ille captus ad exemplum crudelissimae necis, quâ Attilium Regulum à Poenis confectum scribunt Tubero & Plinius, in arcam ligneam, in qua claui acuti introrsum adacti erant, coniectus volutatusq́ue diuturnae mortis ludibrio interijt. Ga naar margenoot+ Amstelia stirps proprietaria fuit Amstelodami, Amstelueni, viciniaeq́ue, & domina Iselsteini, quae binominis & Amsterlae & Iselsteini titulis, altero veluti oculo orbata fuit, quando nefanda atque impia coniuratio Gisberti Amstelij, Hermanni Woerdeni, & Gerardi Velsij, quum constricta teneretur conscientia Brabanti & Cauci, de Florentio Principe viuo perducendo in Britanniam, neque tamen abducendi facultas daretur, in caput Principis erupit, quem per insidias captum trucidarunt: tum namque alterâ bonorum parte orbatus, quicquid Amsterlij nominis fuit aut iuris, id omne amisit, in miseriâ exul extinctus: alterna mansit incolumis filio Arnaldo vnâ cum matre per integrum annum intra oppidum clauso, quando in eas pacificationis leges, antequam solueretur obsidio, consensum ab illo est, vt dotali parte quam nominaui multatus, Iselseinium cum arce tantum retineret: ex quâ familiâ inter posteros Maximilianus Imp. Fridericum primum Comitem Iselsteini & Leerdami nominauit. Porrò Ioannes Hannoniae Hollandiaeq́ue Comes Guidoni fratri suo dominia Woerdae & Amstelae vsuaria largitus est, quae ab eius morte (propterea quòd Praesul factus Traiectinus sine legitimâ stirpe decesserat) repetijt atque occupauit Willelmus cognomento Pius, tanquam haeredia ante Pontificiae dignitatis honorem concessa, quae nullo iure possent à corpore auelli aut alienari. Ga naar margenoot+ Scagia stirps originem suam debet Alberto Boiorum duci, Hannonaie & Hollandiae Comiti, qui Willelmum silium Scagae pagi inclyti & copiosi, & Burchorni perpetuarium Ga naar margenoot+ constituit. Sic Hochtwovda domus natalium suorum auctorem Willelmum Boiorum Ducem agnoscit, qui Euerardum nothum filium donauit possessione Hocht- | |
[pagina 341]
| |
woudae & Aertswoudae, amoenissimorum & ditium pagorum. Par ratio est familiae Hamstediae, quae à Wittone Ga naar margenoot+ Florentij Comitis ortum trahit. Horstia prosapia Ga naar margenoot+ vetus & nobilis videtur plures ex se diffudisse propagines ad modum luxuriantis vitits. Hinc exiere, vt apparet, Bronchorstii Sicambricis familijs adnumerati; & Lochorstij è Traiectensi territorio olim profecti; & à rapis, Raephorstij: ex illâ familiâ Ioannes Bochorstius, Catuici & Nordouici dynasta, in sobole numerosâ filium sibi cognominem reliquit Nordouici dominum; ex hac verò inclytae nobilitatis & equestris loci, duo germani fratres concidisse memorantur in conflictu cum Frisijs inito, vnà cum Florentio Principe suo enecti. Huius familiae reliqua est arx Raephorstum dicta, medio inter Lugdunum Batauorum & Hagam itinere: illius memoriam tuetur Bochorstum (qoud vsus, quem penes arbitrium loquendi est, in Boechorstum mutauit, quasi à fagis arboribus, quas Boecken vulgaris lingua nuncupat, nomen inuenerit) arx a capreis'ne, an ab hircis in incerto mihi est, olim dicta, in mediâ syluâ quae Caninefatis intersecabat, sita; quae bis terúe eandem cum caeteris excidij cladem experta, primae moli longè impar visitur, milliaris vnius spatio disiuncta Nordouico; cuius possessio haereditario iure accereuit Vlietenae familiae. Dvniae Ga naar margenoot+ gentis inter claras & vetustas habitae vnica haeres filia ante tria fermè saecula Theuderico Brederodij dynastae filio natu minimo innubens, nomen familiae transcriptum dedit, quod ille soboli ex eo coniugio natae, sed additis suis insignibus, reliquit; duratq́ue in posteritate, quae Sprangae dominium per atauum eorum qui nunc supersunt, iure coniugiali à Wielesteinis acceptum pro haeredio possidet. Zyliae Ga naar margenoot+ stirpi nominis origo accreuit ab amne Zyliâ, è Rheni elicibus vno; qui non procul Lugduno Batauorum in vicinum lacum se exonerat; in cuius crepidine stetit quondam arx Zylia, in hodiernam vsque lucem Curiae Zylianae nomine no- | |
[pagina 342]
| |
tissima; vnde & Zylia porta & pons Zylius, appellationem traxere. In ea illustrem ad posteros famam transmisit Gerardus Zylius equestris ordinis vir, Purmerendae Purmeraniq́ue territorij dominus. Cuius posteritati re vel decoctâ, vel per interuersores erosâ (quae calamitas nobilibus familijs propè peculiaris est) nudum penè nomen reliquum mansit, nisi quòd resumere spiritum penè intermortuum videtur in Petro Zylio viro prosperâ eloquentiae famâ claro. Ga naar margenoot+ Haftingi vetus Batauiae prosapia, cuius in historijs ante annos septingentos fit mentio, inter Nortmannos claro & illustri loco. Memoratur enim Haftingus, dux Nortmannorum bellicosus, Ligeris ostium classe occupasse ad annum salutis octingentesimum sexagesimum octauum, & Nannetas, Andegauos, Turonos, Pictauosq́ue cum infesto exercitu percurrisse, ac duobus hostium ducibus, qui insequebantur, Rotberhto & Ramnulpho Aquitanis interfectis incolumem exercitum reduxisse ad classem, ingenti praedâ opibusq́ue cum suis ditatus. Cuius spectatae virtutis aeternam opinionem in ea clarâ gente adoleuisse in hunc vsque diem videmus, quum fictae & vanae soleant interire ac diuturnitate extabescere. |
|