Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijCap. xviii.
| |
[pagina 310]
| |
Ga naar margenoot+ tinere crederent, quemadmodum arces in editioribus tutioribusq́ue vrbium locis condore solebant, ad arcendum faciliùs hostem, vnde nominis origo manauit, vt arbitror, non autem ab Arcadibus, vt Solinus putauit, quòd ipsi primi ardua montis Romae insedissent. Quod autem antiquitati solenne fuit, vt excelsa loca fundandis arcibus deligerent, id maioribus nostris aduersus pericula tutius visum est in paludibus terrisq́ue vliginosis fieri: quòd illa agendis cuniculis opportuna sint, in his cuniculariorum operae in subruendo eludantur. Caeterùm arces & praesidiaria casella geminam fermè naturam solent induere, vti scitè disseruit Damascius Syrus philosophicae historiae scriptor, quippe quae vt arcendis hostibus ac tuendae libertati plurimum conferre & commodare videntur, ita eaedem plaerunque caussae sunt seruitutis atque extremorum malorum: id quod non domesticis modò, sed externis quoque exemplis confirmari potest, quae alterius loci atque temporis propria est disputatio. Castellis, quae arcium modo muris cinguntur & vallis, passim exstructis Batauiam Romani olim aduersus vim si ingrueret, vtq́ue in officio subditos continerent, firmarunt. Meminit Tacitus castelli cui nomen Fleuum, haud dubiè Fleui ostio appositi, vbi on spernenda manus Oceani littora praesidebat, à Frisijs rebellantibus obsessi. Idem mentionem facit castellorum plurium, quae praefecti cohortium quum posse defendi desperarent, inflammarunt, quum Caninefates excidijs illorum imminerent duce Brunone. Florus in Rheni ripâ quinquaginta amplius castella à Druso erecta fuisse prodidit. Abundauit olim Hollandia arcibus castellisq́ue ante calamitosa infelicis Principis Iacobae tempora, quando flagrantibus ciuitatum nobilitatisq́ue funestis dissidijs, intestina seditionum ac discordiarum tempestas erupit, plebemq́ue in furialia arma concitauit. Tunc enim immanis illa popularium procella ac turbo cunctas passim arces obtriuit, diruit, soloq́ue aequauit. Neque hîc modum furor indomitus statuit aut terminum cepit, nisi etiam mutuo la- | |
[pagina 311]
| |
niatu dum iugulos feriendo desaeuit, animas quadammodo alternas negotiari visus fuisset. Sed hac de re in historiâ illorum temporum, vbi eò ventum fuerit, iustioribus querelis agendi locus erit. Enimuerò perpaucae tunc arces communem fatalis illius & interneciui belli calamitatem subterfugerunt immunes, quas hostile ferrum intactas stare permiserit. Inter eas quae nostro saeculo extant, primum facilè nobilitatis antiquissimae ordinem tuentur Egmondana arx, & Ga naar margenoot+ Brederodia, illa arduâ & elegantis vetustiq́ue operis structurâ celebratior est: haec deformis ac tantum non ruinosa, & ab arcis cadauere parum dissidens, cuius ego rei non aliam reperio caussam, quàm quòd omnibus impensis parcitum sit ab eâ familiâ, quasi fato quodam praepeditâ in restaurandâ reficiendâq́ue arce, quam vitium fecisse norant, ex eo fortasse quòd malè perpetuarios haeredes ex beneficij tabulis se cognoscerent, si virilis strips deficeret. Illa prior, quondam Rijnegom nuncupata, nunc ab haeredij, in quo sita, Hoeui appellationem nacta, ad quique millia passuum abest Almeriâ, Ga naar margenoot+ ad mille ab Egmondano coenobio longè vetustissimo, Benedictini generis monachis, qui foro piscario mancipati olim viuebant, destinato: vbi bibliotheca celebris omnis generis scriptis codicibus & praesertim membranaceis, quos diligenter magnâ curâ cùm Priores alij, tum Gerardus ex Poelgeestanâ stirpe Abbas vndecunque conquisiuerant, raros auctores ostendit, è quibus dolet mihi interijsse intra quindecim proximos annos, magno literariae Reipub. detrimento, Lactantij Firmiani epistolarum libros duos, quorum meminit nominatim D. Hieronymus: quos dum ad me cogitat, editioni destinandos, mittere Antonius Houaeus illîc religioni operatus, vir doctus, qui posteà Abbam Absternacensem prosperâ famâ egit, repperti à bibliotapho quopiam librorum plagiario sublatos: atque ita disperijt ille thesaurus, ab haeredibus sacrifici, in quem cadebat suspicio, in cucullos & piperis inuolucra concisus. At Brederodia arx medio itinere inter Harlemum & Beueruicum sita, praeter | |
[pagina 312]
| |
ruinas flebiles quibus labat, ab arenâ etiam sabuletorum, quae vicina ingruunt, obrui paulatim agros suos sustinet, graui & fatali veterno obsessâ iampridem eâ stirpe. Est & Ga naar margenoot+ Teylingia arx, Iacobae Principis delitiae, Saxenheimo (vbi Saxonum reliquiae à Carolo Magno transmissae consedisse creduntur) vicina, iam olim infamis nocturnis ostentis & vmbrarum illusionibus, si vera narrantur. Habet ad alteram Leccae ripam, è regione Scoenhouiae oppidi, Ericus Brunsuicensis Regulus arcem operibus validam, muris latissimis Ga naar margenoot+ valloq́ue oportuno communitam, cui Liesueldae Ga naar margenoot+ nomen est. Apud Woerdenum similiter idem habet arcem, olim validam, quum arma Traiectensium metuebantur, nunc longae pacis beneficio neglectiùs habitam. Apud Vianam quoque extat Brederodijs firmissima arx, vallo altissimo, septoq́ue è spinis implexis conserto cincta: & alterna Ga naar margenoot+ Ameida medio itinere inter Vianam & Neoportum, sed minoris firmitatis munimentum. De Medemblicensi arce superiùs à me facta mentio est. Assenburgum arx est dynastae Ga naar margenoot+ Assendelsi peculium, vltra Beueruicum, opportuno loco & amoeno situ nobilis. Idem vicinam habet alteram Roterodamo, Ga naar margenoot+ cui Hoeningae maiores indidere nomen, turritam, structurâ magnificam, & opere lociq́ue naturâ praeualidam, solo vliginis pleno facilè hostilem incursionem exclusuro. Goudae cum Gorcomio praedidiariae suae sunt arces, in prioribus dictae, haec ab Herculanis, illa à Bulosio Comite ad Iselam flumen, conditae. Mudanam arcem in prioribus diximus, & Abcoudiam inter nobiliores familias. Apud Hemeskirckam reliquus superest castelli circus, pyrgum Lugdunensem circinato ambitu referens, in hoc diuersus quòd Lugdunensem in arduo tumulo eminet, hic in vliginosâ palude copijs quantislibet fermè inaccessum aditum praebet, in cuius meditullio editissimum stetisse olim perhibetur, turris modo, aedificium nouem contignationes altum, sic vt nautis vela facientibus phari vsum exhibuerit, dum cursum eò dirigunt aut deflectunt, cuius possessio à Comi- | |
[pagina 313]
| |
tibus profecta ad Septimontanum Regulum defluxit, inde in Arenbergium Comitem haereditario iure transcripta. Habuit & Adrichemia familia turritam arcem Beueruico vicinam, Ga naar margenoot+ per Frisiorum incursiones solo, aequatam, in cuius ruinis villam suam muro egregij operis circumduxit Antonius à Burgo per matrem Adrichemiae stirpis haeres. Vetus arx Riuerium, nomen habet ab amne (quem Riuieram Ga naar margenoot+ vernaculus sermo vocat) Mosâ, in cuius gurgite antiquitus stetit, nunc alluuionis beneficio ad mille passuum & amplius interuallum ab eo disiunctum, quondam Hollandiae Comitum peculium, Matenesiae genti à Principibus condonatum, postquam interierat castellum familiae dognomento dictum, à Sciedami oppiduli moenibus fossâ intermediâ interstinctum: in quo vetusta turris eaq́ue excelsa quadrato opere in sublime surgit, ita vt phari vicem propemodum praebere potuerit; cuius dominium ad Ioannem Matenesium virum cùm politicis virtutibus, tum nobilitate generis clarissimum spectat. Keneburgum non postremi nominis Ga naar margenoot+ castellum ab Othone Egmondano possidetur. Mereburgum Ga naar margenoot+ ad Marnam Rheni elicem, vnde nomen trahit, Vincentij Lochorstij domini proprium. Dunium castellum Ga naar margenoot+ apud pagum Seuenhusum, cuius situs fuit olim medio in saltu, in rudetum alquando collapsum, cuius possessio est Ga naar margenoot+ penes clarissimum virum Iacobum Dunium, Sprangae dominum. E castellorum arciumq́ue numero, quae aut edax vetustas aboleuit, aut immanis atque intoleranda popularium (qui nouas semper res moliti fuisse leguntur) barbaries diruit; nomina aliquot Annalibus memorata praetermittere nolui, ne eiusdem particeps criminis communem cladem fouisse videar, aut saltem non improbasse, quum dolendum sit ac deplorandum quoque, defuisse Principibus nostris potestatem, ne dicam voluntatem comprimendi refrenandiq́ue furoris intestini. Antiquissima memoratur in ore hominum celebris arx Elini (quem tantum non alterum Midam Ga naar margenoot+ faciunt Annalium scriptores, ab asininis auribus Eselorum | |
[pagina 314]
| |
appellantes) non procul dissita ab Hagâ Comitis, Vorburgo pago vicina, quae multorum iugerûm spacium circuitu complexa dicitur, fidemq́ue rei faciunt ruinae & subterraneae substructiones, in quibus effossa fuere superioribus annis infinita omnis generis nomismata, inter caetera vidi & aureos nummulos ab aduersâ parte Elinum loquentes, ab alterâ Dorestatum, quam vrbem Batauodurum Tacitus dixit. Repertus ibidem fuit & quadratus lapis, cui in proscindendâ tellure impactus vomer vulneris nonnihil inflixit, quem antiquitatis aemulatione quâdam insertum quercui ante villam suam, è regione agri in quo inuentus est, apud Rijsuicum locandum curauit Henricus Crusius, Benthusij dominus, vir spectabilis. praefert autem hanc inscriptionem:
dianae
ivnianivs amabilis IiiiiI. vir avg. c.v.t. ex ivssv ipsivs l.m. Saxvm istud quum attentioribus oculis haud dubiè vetustum vnâ mecum legendo percurreret Henricus Iunius, qui istius antiquitatis fenestram primus mihi aperuit, subdubitasse iam antè nonnihil de numero isthic contento ingenuè professus est, recténe haberet an secus. At ego in eodem prope luto haerens, de Seuiris Sexumuirisúe non | |
[pagina 315]
| |
ambiguum mihi esse respondi, de scripturâ non liquere, quâ facili momento de persuasionis ponte deturbari possim, nî saxum haud ementitae vetustatis suam mihi fidem approbasset. Itaque cuncta rimanti, commodùm se obtulit monimentum, quod ad Nicrum alicubi extat, Rotenbergae, nisi fallor. fortvnatvs IiiiiI vir negociator & c. alterum Augustae: deo silvano templ. cvm signo ve- Item Placentiae in Insubribus: L. plotio atimeto IiiiiI avgvst. &c. frequentissimus tamen scribendi vsus passim in marmoribus saxisq́ue occurrit, hoc pacto vi vir. è quibus vnum modò insigne huc adscribam Interamnae repertum. Providentia titi caes. avg. nati ad Rarissimè verò scriptum inuenias pleniore scripturâ sevir. quod Mediolani de C. Plinio Sec legas, sevir eqvitvm, & Capuae, l. phileroti seviro avgvstali. Eum honorem Valentiae in Hispan. expressum marmor seruat; c. terentivs onesimvs in honorem seviratvs svi. & c. Atque sita quidem per occasionem de Seuiris non inutiliter adiecta sunto: in quibus Augustales dicebantur qui ab ipsis Augustis constituebantur. Caeterùm vt ad institutum vnde deflexit oratio recurram, Idem ager, de quo dixeram, vitreum lecythum effudit herbacei coloris, crassum ac prionde grauem, ansâ latâ, eâq́ue rhomborum instar crenatâ, quem curiosè idem nobilis vir asseruat. Protulit idem ager & tudiculam auream repraesentantem incerniculum, quodam tenuium foraminum labyrintho per- | |
[pagina 316]
| |
tusum mirandi operis atque adeo inimitabilis, aurificum confessione: cuius materiam sunt qui electrinam augurantur: maior portio merum se probat aurum: brachium, quod manu tenetur, auro improbiore constat; id quod lacunulae, vitio terrae salsuginosae altiùs insidentens, loquuntur. Extat apud Adrichemium veterum sigillorum amatorem Hagae. Ga naar margenoot+ Redeamus ad castella & arces. Hildegardis castelli vnâ cum templo ruinae in editiore tumulo, qui in solo circumquaque vliginoso & plano in speciem tribunalis assurgit, miliaris fermè vnius spatio à Roterodamo disiunctae visuntur, in quo Hildegardis fatidicae foeminae, alterius cuiusdam Sibyllae aut Carmentae (cuius effata atque oracula praesentem temporum conditionem pulchrè exprimentia inspexisse aliquando memini ) aedificium stetit, turris lacera superest, dominium nunc penes Ioan. Matenesium, cuius facta paulò antè mentio est. Intra Roterodami moenia extant Ga naar margenoot+ ruinae castelli Bulgersteini, à Bulgaro fortè quopiam dicti, siue illud gentilitium nomen fuerit, siue nationis: neque longius ab eo oppido ad Rotae ripam ruinae arcis Viennensis, Ga naar margenoot+ quae Wena deprauatè nominatur, Curia vulgò dicta, vnde & oppidi portae nomen mansit curialis. Visuntur ad Ga naar margenoot+ Sciam amnem & vestigia castelli Sterreburgi, siue à depictis stellis, siue à positu turrium stellae hexagono non absimili nuncupati, cuius possessio longâ serie ad Duueurodiam stirpem Ga naar margenoot+ refertur. Arcis Capellae vetustissimae ruinas & vestigia ostendit ad amnis Iselae crepidinem pagus cognominis, Naelduicenae domus quondam peculium, nunc Arenbergij Ga naar margenoot+ Comitis haerdium. Hodenpiliorum nobilis minimeq́ue obscurae olim gentis castellum in Vlaerdingensi solo dirutum Ga naar margenoot+ iacet. Similem cladem senserunt arx Polana fundatissimae Polanorum familiae, Equestri splendore clarae, in eodem Ga naar margenoot+ territorio: & Binchorstum in luculentá stirpe, Hagae vicinum, sub idem tempus per plebem nobilitatemq́ue in factiones diuisam, quarum alteri nomen â pisce asello, (De Cabbelausche) alteri ab hamo, (De Houcsche) nomen erat, | |
[pagina 317]
| |
euersa soloq́ue aequata fuerunt. Arx Velsena diciecta lacerasruinosasq́ue Ga naar margenoot+ parietinas adhuc ostendit, ob parricidiale in Principem foedè trucidatum nefas communibus Hollandiae Zelandiaeq́ue armis expugnata atque euersa. cuius exauguratae fundum Ianus Doûza, Musarum delitiae, possidet: atque in eius viciniâ ad teli iactum paucis abhinc annis egregiam villam castelli modo latâ fossâ circundatam ab Hadriano Groeneuentio Harlemensi ciue exstructam videmus. Sanda, siue Sandeburgum Comitum castellum iam Ga naar margenoot+ olim in ruinas disspatum, interijt, ab arenario solo, vt apparet, nomen adeptum, postquam Guilemus Roman. Caesar curiam à Grauesandâ transmouit. Eandem in conditionem venit & Zilia castellum, vulgò Curiae Zilianae nomine Ga naar margenoot+ notum, quod Ziliae Rheni elici adsidebat. Supersunt Doûsia castellum ad elicem Rheni Doûsiam situm, vnde Ga naar margenoot+ illi & familiae clarissimae nomen. Altenacum à nimiâ viciniâ, quâ Delphorum vrbi grauius videbatur si quando obsidio timeretur. sic dictum. Adamus Almondius obtinet, nuper ab oppidanis incendio corruptum. Croesuicum vltra Ga naar margenoot+ Rotam amnem: Loeuesteinum arx validissima in diuergio amnium Vahalis & Mosae inter Goricomium & Woricomium aedificata: & Honsela arx speciosa Naelduico vicina. Ga naar margenoot+ |
|