Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– Auteursrechtvrij
[pagina 303]
| |
tionem securam, eundemq́ue; etiam nauale: ad annum millesimum ducentesimum ac nonagesimum, à Frisijs tumultuantibus & ferro flammaq́ue cuncta miscentibus, in cineres redactum fuit; arce praesidiariâ, quam habet peruetustam, graui obsidione circundatâ, quam habet peruetustam, graui obsidione circundatâ, ita vt ad iumentorum carnes, quibus famem propulsarent, inedia processerit. Fabulosam Medaeam huic monen dedisse vulgi opinio tenet, quae ex inaurato aere in bracteâ ductili expressa, turrisq́ue editissimae fastigio imposita, procul signum nautis viatoribusq́ue dederit. Radbodi Frisiorum regis ista fuisse creditur Ga naar voetnoot* sedes, illius quem lustrali baptismatis vndâ tingendum, mutatâ sententiâ pedem alterum aquae immersum reuocasse testantur Annales, quum suorum maiorum vmbris apud inferos, quàm inopi Christicolarum cateruae adiungi, Episcopo ad tingendi officium iam accincto respondisset: qui planè videtur Neritae vestigijs inhaesisse; nam quum Venus (vt Ga naar margenoot+ refert AElianus) inter caelites nomen suum professura, voluisset Nerei filium, amores suos, caelesti regno inferre secum comitem, ille contumaciter repudiasse beneficium perhibetur, quòd anteponeret caelo, conuersationem cum parentibus & germanis sororibus. Intra triennium proximum vallo aggeribusq́ue & propugnaculis in altum eductis ita communitum est, vt insuperabile quasuis ab hoste iniurias propulsare posse credatur. Firmissimi omnium hîc sunt aggeres, qui obices suo oppositu Septentrionalis maris furiam excipiunt, quos algâ (quae maris eiectamentum est in propinquo) praetexunt; materiâ vbi spissata consederit, tam firmâ Ga naar margenoot+ & solidâ, vt moles saxeae vix densius firmamentum coagmetúmve praebere possint; tantopere illa saeuientis maris proteruiam respuit. Ager vicinus per fossas inciles in prata herbida, bubus opimandis peropportuna, diuisus est. |
|