Gravesanda.
Gravesanda, quae etymo designat Comitis arenam, oppidum fuit superioribus saeculis copiosum, moenibusq́ue circundatum, portuq́ue ad Mosam nobile, nunc ab eo dissidet ad tria fermè passuum millia, agro intermedio quem alluuioni Mosae acceptum ferre debet, auctum, Turrim habet editissimam, quae olim Phari vicem nauigijs vsumq́ue praebuit, ad praenuncianda vada, portûsque introitum, quo munere adhuc fungitur propter miram altitudinem. Palatium habuit olim Comitis, & Curiam, translata iam tum à Guilelmo Rom. Caesare, cuius fundamentis ante annos viginti octo refossis, reperta fuere priscae artis Samia vascula, extantq́ue in hunc vsque diem palatij vestigium testantia nomina, via regia, Hofflaen dicta, velut aulae Principis via, & ager Hofflant nuncupatus, ab aulae nomine: quin & Curionis loci domus, Culina palatij fuisse perhibetur. Nobilitatur caseo primae notae, vt antea quoque dixi, qui acri sapore linguam morsicat, & ingeniosam sitim acuit. Ager tritici & quidem optimi candidissimiq́ue feracissimus est, vt & Poel-dicanus, qui finitimus est. Extat isthîc Canonicorum regularium asceterium.