Vlaerdinga.
Vlaerdinga inter oppida muris cincta multorum iudicio antiquitatis praerogatiuam fert, nunc illis viduata, absorptis simul cum arce moenibus voragine Mosae, qui latè ripas & littora adedit, succedaneam operam addente mari: ipsa vero nomine & genuino dicenda (vti persuadere voluit Theudericus Wassenarius, non semel nihi honoris caussa nominatus) Verdinga, à pensitando illîc aestimandoqÌue vectigali, quòd telonium illîc esset, etiamnum reliquum Wassenariae domui. Fabulae, quàm historicae fidei magis affine est, quòd nostrarum rerum scriptores rudi saeculo approbare conati sunt, de expulsis è Britannia gigantibus indigenis per Brutum Ascanij pronepotem, qui classe in maritimam Hollandiae oram appulsi, in agro Vlaerdingo arecem Sclauoburgum condiderint, à quibus in omnes insulanos qui occidentalem plagam incolerent, Sclauorum