Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– Auteursrechtvrij
[pagina 300]
| |
plura extant in Hollandia municipia, suis singulatibus dotata per Principes priuilegijs, quaedam à muratis vrbibus minimùm dissidentia, cùm splendore, tum cultu; inter quae principem facilè locum tenere ac tueri quoque nemo inficiabitur Hagam Comitis (quo vocabulo significatur sepes è spinis dumisq́ue opere topiario facta) quem delitijs suis & otio destinarunt olim Principes, & sanctiori consilio locum, nunc litibus trahendis soluendisq́ue dedicatum. Hic locus opibus, aedificiorum splendore, (quorum magnificentiae vix quidquam adstrui possit, nisi inexpugnabilis ista fatorum vis, quae procellam ab Hispania in has oras infudit, plaerisque omnibus labem clademq́ue attulisset) cultu, magnitudine, hortorum amoenitate, nobilitatis frequentiâ nulli cedit vrbium, vbi plura quàm bis mille aedificia numeres. Palatium habet regium fossis in modum arcis circundatum, cui piscina perampla ad septentrionem obiecta est, à Guilelmo Rom. Caesare Hollandiae Principe exstructum, in quo admirabilis fabrica atrij extat, quod latissimum spatio & amplissimum non trabibus colligatur, sed solis lacunaribus elegantis operis intercipitur, quorum materiam Hibernia subministrasse dicitur. Ea sedes est Principis aut Legati Praefectiue Hollandiae, qui nunc est Guilielmus Nassauius, Princeps Arausinus, P.P. iure dicendus: in quem optimè quadrare possit Gratij vertustissimi poëtae versus ille, Vtrunque et prudens et sumptis impiger armis. Eadem est sacrarium quoddam iuris & legum, vbi Senatus maior, quàm ille Deorum Consentium, caussasventilat, excutit, iudicat; maiorem dixi, quod illum bissenus numerus implebat, hic bis septenario constituitur, praeter caput suum, quem Praedisem vocant, quo honorario munere fungebatur proximè Cornelius Susius, Rysuici dominus, Iuris legumq́ue columen. Istud Senatorum collegium, olim sedere apud Grauesandam solitum, huc transtulit Guilelmus iam Caesarei tituli accessione auctus. Haga amplissimos praeterea dignitatis gradus apud se fouet, Tribunum aera- | |
[pagina 301]
| |
rium, qui censum omnem Regis nomine annuum & precarium aes, ex Hollandiâ, Frisiâ, Tencteris, Transisalanis, Traiectinis, & Selandiâ per dispositos quaestores aerarios accipit, quem Generalem Receptatorem à munio appellant. quo non ita pridem functus est Arnoldus Cobelius, inclytus ingeniorum Maecenas. Habet praeterea duos qui à Rationibus sunt, qui accepti expensiq́ue rationes cogunt, cui muneri destinati fuerant Numanius & Cornelius Iongius, viri otio honesto & ingenijs vberrimis affluentes ambo. Aedificijs contiguum est amoenum nemus (quem lucum Furori & Saeuitiae dicatum fuisse consecratumq́ue olim creditur vulgo) non feris formidabile, sed aucupijs destinatum, capreolorum pastione (quorum maculosae interlucent pelles) frequens, annosis quercubus, & fagis alnisq́ue vmbrosum, supra mille quingentos passus longum, minore longè latitudine, digna certè Musis sedes, in quam relaxandis à litium molestia animis caussarum vindices & Senatores saepenumero solent prodeam bulatum concedere. |
|