Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijBriela.Brielae à spatioso liberoqÌue alueo nomen videtur inditum, vbi Mosae fluminis amnem Rhenus Oceano affundit, vt Taciti verbis dicam, quo loco nauale praelium inter Ciuilem Batauum & Romanam classem tentatum, sed aequo Marte diremptum fuisse coniectant. Nomen non abludit ab Helio Plinij, vt fortassis ob latitudinem hostij, bre hiela, tanquam latus Helius, vulgari voce corruptâ appellatum sit. Ga naar margenoot+ Oppidum istud cum Geervlieto altero oppidulo in Vornâ isula situm est, vtrunque mediocribus fortunis, piscatores sunt plaerique incolae & è mari victum quaeritant. Ingens coeli grauitas in ea insula est ob maris viciniam, vnde magna & anniuersaria morborum materia pullulat: ager alioqui probissimum fert triticum, ita vt commune hoc habeat cum | |
[pagina 297]
| |
Sardiniâ, cuius vt aër perstifer, ita ager quodammodò foecunditatis vber habetur. quae caussa fuit, cur, Fiscale horreum, non dubitarit eam appellare Saluianus. |
|