Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijScoenhovia.Hortorvm. amoenitas & accuratus cultus huic oppido dedisse nomen putatur: quod aliud non sonat, quàm hortorum delitias. id quod ego ad pometa transferendum puto, quae in eo tractu bellissima sunt, & felicium generosorumq́ue pomorum natalibus Alcinoi pomaria prouocant. Oppidum in laeuâ Leccae ripâ sedet, felice Salmorum capturâ nobilitatum, crediturq́ue è Neoporti oppidi, quod oppisitâ in ripâ stetit, ruinis creuisse. perlabitur oppidum copiosum & diues canalis, siue elix ex Isela deriuatus; itaque magna illi subuectationis commoditas ex amnibus, altero praeterfluente, altero medium perlabente. Istud natale solum Ga naar margenoot+ fuisse Christophoro Longolio, inter Ciceronianos primum facilè locum tuenti, adstruere alicubi in epistolâ ad Damianum Lusitanum scriptâ videtur Erasmus, his verbis. ‘In Longolio ferè euenit, quod olim in Homero, hinc Gallia sibi vendicat, hinc Mechlinia sibi asserit, quum reuera purus putus fuerit Hollandus, prognatus è patre Hollando in oppido celebri Hollandiae, cui hortorum pulchritudo nomen dedit Scoenhouiae.’ Hîc ne quis mihi protinus obstrepat, quod dico, patruus ipsius Petrus Longolius vir apprimè doctus mihi narrauit. Grauissium mihi habetur summi in re literariâ viri testimonium, maximumq́ue meritò pondus obtinet, attestantis patrui fide confirmatum, vt demirer extitisse, qui auctoritatem tanti viri labefactare atque conuellere impudenter attentarint, dum Mechliniensem geniturâ faciunt. |
|