Sciedamvm.
Sciedami nomenclationem subodorari quemuis non difficulter autumo, qui Dami significationem in superioribus expressam memoriâ complectatur, nimirum ab emissario Sciae fluminis, quod cum Gouda riuoterritorium vrbis, Scielandiam vocitatum, circumscribit; ita vt appellationem insulae declinare non temerè possit, quando etiam vulgata indigenarum fama constanter loquitur Riuerium castellum (cuius haereditaria possessio est penes Ioannem Matenesium, vt generis nobilitate, ita bonis animi clarissimum virum ) Sciedamo vicinitate fermè contiguum, à Comititbus honorij muneris vice Matenesijs donatum, in Mosae insulâ situm fuisse. quod ipsum corroborat confirmatq́ue priuilegium Hollandiae Principum, quod Sciedamenses Riui incolas nuncupat. Oppidani plaetique arti piscatoriae, texendisq́ue verriculis ac retibus in alecarium negotium sunt operati. Oppidulo vicina sunt castellum Spierichoucum, & arx Spania non ignobilis, quae intestino hoc furiosoq́ue bello deflagrauit.