Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijRoterodamvm.Qvin à Rotae siue Roterae (eo nomine riuus est in vliginosis paludosisq́ue campis supra Benthusiam natus) emissario nomen obtinuerit Roterodamum, per quod in Rhenum Mosae nomine mutatum isthîc decurrit, minimè omnium ambiguum est. Sebastiani Munsteri auctoritate, quam ego pro fluxâ dilutâq́ue habeo, ad annum salutis quadragesimum secundum conditum oppidum existimant, qui antiquitatis opinionem venantur, quasi Roterius Francorum Rex ordine videlicet septimus (id artis est, subtiliter numerum | |
[pagina 294]
| |
exequi in tam altâ vetustate) eius fundamenta iecerit, ac de se indiderit nomen, ibidem humatus, quod Hieronymi Gebwileri, qui Habspurgensium Comitum historiam contexuit, testimonio in Conlectanea relatum est, vti indicauit mihi singulari vir comitate atque erucitione Gerardus AEmilius indigena, qui hac in parte nostros conatus adiuuare studuit. Quod postquam certis argumentis & rationibus doceri nequit, venitur ad notissimum illud in rebus ignotis perfugium, sepulchrum fabulosum, in quo condita fuisse ossa pariter atque arma giganteae molis hominem loquentia, olim isthîc reperta, vulgus credulum praedicat: quem qui non credit ex fraterculis & gentilibus illorum gigantum, qui è Britannia (vt ante diximus) in viciniam istam emigrarunt, is scilicet ad agnatos & gentiles deducendus fuerti. At commentum illud plus quàm anile, quum stabile solum fideiq́ue constituendae fundamentum nullum habeat, haud difficulter ex animis eorum delebitur, qui ex historiarum serie didicerint, longissimo pòst annorum interuallo quàm haec fabula prodit, principatu Honorij Varamundum primum extitisse, qui in Francorum gente Regium honorem & principalis fortunae titulum affectarit sumpseritq́ue, quum si Roterius septimus Rex statuendus sit, tantulo post Christi interitum spatio, oportuerit centum saltem annis ante illius natalem Francos regnasse, nisi breuis vitae omnes fuerint, quos tamen sub eo nomine constat illâ tempestate ignoratos fuisse. Videtur itaque quisquis fuit ille arguti commenti architectus, Pseudo-Berosi vestigijs insistendo, ex oppidorum appellationibus ficta Regum nomina consuëre comminisciq́ue voluisse. Repugnat & temporum ratio, quae intra tercentum annorum curriculum, extremae à condito oppido antiquitatis memoriam colligit, attestantibus huc opidi priuilegijs, quae diuersum non loquuntur. Id verò indubitatum est, locum, quem Roterodamum nunc insidet, olim aestuarium fuisse, atque maris refluentis aestui extra Mosae aggeres obnoxium. cuius rei documentum certissi- | |
[pagina 295]
| |
mum capi potest è vetusti aggeris vestigijs reliquis, qui interius recessisse ab eo, quem haec aetas Mosae reciprocanti obiectum habet, videtur, simulq́ue è voraginibus quas superfusus Mosa dissipato perfractoq́ue illo reliquit. Veterem autem illum aggerem ab Honningâ arce Assendelfiorum dominio ad Croesuicum castellum Rotae amni adsitum, fuisse perductum vollunt, atque inde pagum Oudersciam attigisse, postremò ad Sciedami moenia desijsse. Oppidum est copiosum, habetq́ue benè constitutas fortunae suae opes, quas pannificio non ignobili auget, sed potissimâ ex parte mari quaerit alecariâ capturâ, ad quam paratos habet frequentes stato anni tempore piscatorios lembos praegrandes, vtrunque & contra hostilem & maris vim tutos, holcadibus onerarijsq́ue propè pares, Busas nominant. Nauale habet, & portum tranquillum & tutum, plurimarum nauium capacem, in interiore Mosae sinu Salmorum captura famoso, quem crepidine lapideâ è saxo durissimo coloris coerulei ingentibus impensis communiuit. Lumen & decus immortale vrbi addidit Desiderius Erasmus, hanc patriam & genitalem sedem Ga naar margenoot+ gratâ recordatione vbique in scriptis agnoscens, qui inter praecipua saeculi nostri ornamenta meritò habitus, quasi signum quoddam ex arce Palladiâ literatis ad imitandum extulit: cuius natales lares sacrae aedi propinquos quoties ab exteris studiosè reuerenterq́ue adiri ciuitas (quae pari religione illos colere debet, quâ Romuli casam Quirites) contemplatur, toties caput altius efferre iustâ gloriâ potest. Annus ab hinc nonus agitur, ex quo vrbem aedificijs non incultam incendium, vietoris negligentiâ in turbidâ ac vehemente procellâ coortum, miserabiliter deformauit, haustis repentino ignis turbune nongentis amplius domibus, multis ad haec correptis nauibus cum nonnnullorum interitu, quos ignis afflarat audentiùs in ferendâ ope se ingerentes. Sed magnificentia ista aedium priore longè superior facilè declarat damnum quod incendio datur esse reparabile, quippe quae è lateritiâ propè marmoream se fere nunc | |
[pagina 296]
| |
queat, si ad Augusti gloriationem lubeat alludere. |
|