Ovdewatera.
Ovdewatera oppidum probè munitum, muris fornicatis, ciuibus abundat locupletibus. Hanc canabinorum funiculorum, qui ad texenda retia, quorum in alecum captura vsus est, maximè expetuntur, officinam dicere liceat, quo solo ferè prouentu ditatur. Ciues salso dicterio incessuntur à vicinis & audiunt somniculosi, quod natum intelligo ex attentiore curâ, ac (si fas dictu est) praeposterâ quâdam diligentiâ circa rem familiarem, quam ipsi parsimoniam & frugalitatem nominant, quasi eius studio in medios dies cum Horatianis pueris somnum extrahant: sed immerito suo verberari eos scommate arbitror à vicinis, quorum solet inuidus esse oculus, iuxta paroemiam Alciphronis. Hanc ante annos ducenos vicenos vi captam, & incendio absumptam per Traiectinum Praesulem ex Herculanâ familiâ inuenio.