Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijNaerdenvm.Naerdenvm oppidum muris arduis, ijsq́ue vitibus fermè vestitis, circundatum, textoria officina dici non iniuriâ possit; vsqueadeo plaerique illîc omnes radio telas percurrunt & insilia calcant, aut pedibus argutantur fulloniamq́ue exercent; domuum structurâ & elegantiâ impar est Wesopo. Hîc iuuentutem docet Lambertus Hortensius quem Ga naar margenoot+ Monfortium in lucem extulit, egregius Satyrographus, & Germanicarum & Vltraiectinarum rerum scripto celebris, qui istud oppidum eleganti carmine exornauit, & ab Aquilâ Imperiali, quam in clypeo suo expressam huc vsque ostentat, nominis originem trahere affirmat. Est autem caput ditionis Ga naar margenoot+ Goedelandae, quam corrupta & vitiosa consuertudo Goeylandiam nuncupat, olim ab Othone Imp. eius appellationis primo, Goedelae coenobij Altenatis antistitae dona- | |
[pagina 290]
| |
tam, atque illius nomine ceu magno auctoramento ornatam, à quâ transisse ad Hollandi Principis ius in loco beneficij annotatum legitur. Porrò creuisse istud oppidum è ruinis veteris Naerdae, quam solo tenus captam Traiectinus Praesul ex Herculanâ familiâ, multis funestus, euerterat, creditur: vbi nunc monachorum sedes visitur maris sinui vicinius. Hoc oppidum ante triennium in fatali istâ & luctuosâ tempestate, praeter fas & aequum, contra omnia diuina humanaq́ue iura, calamitas miserè afflixit, quando deditione apertis portis receptus Hispanus miles, corruptis dolo foederibus, cuncta indignissimis caedibus, incestis, stupris, flagitijsq́ue compleuit, nullâ sacramenti, nullâ aetatis sexusq́ue habitâ reuerentiâ. |
|