Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijGoricomivm.Goricomivm copiosum oppidum & opulentum, nominis haud postremi, è tenuibus initijs ad magnarum opum affluentiam prouectum. nominis enim trahit originem à tenuium & egenorum piscatorum, quibus calami, nassae, & algosa retia, vt Theocriticis illis, opes erant, colluuie: qui gurgustia sua ad constuentes Lingae segnis & cunctabundi amnis, vbi cum Vahali & Mosa confunditur, habebant, & ob inopiam ac rei priuatae egestatem per conuitium, Gorckij, vernacula voce nominabantur. qui huc immigrare compulsi sunt à suo dynastâ loanne ex Herculanis regulis septimo eius nominis, qui locum praesidiarium antea castris Herculanis vicinum in oppidi faciem mutauit, muris illud circundedit, arcem cultissimam, munitissimum & elegantis structurae opus, adiecit; idq́ue ad annum salutis millesimum ducentesimum & tricesimum. Mercatum habet quotidie frequentem, quem ingens omnis generis auium rerumq́ue esculentarum affluentia & hubertas exornat, opum luxusq́ue materia. E summâ templi turri, coelo sudo & sereno prospicere licet & oculis designare vicena bina oppida muris clausa, praeter pagos innumeros & villas, spectaculum | |
[pagina 291]
| |
luminibus gratissimum. Vicinus est illi ager Herculanus, vbi castra metatum Herculem Alamannicum, non Thebanum illum monstrorum domitorem à Graecis tantopere decantatum, fabulantur; quem nominis ob egregiam virtutem aemulum crediderim; quòd viri olim strenui Hercules dici affectarent, vt Reges Ioues, vt Neptuni mari potentes. quâ ratione in septentrionali Oceano Herculis columnas Ga naar margenoot+ famâ vulgatas memorat Tacitus, siue illas adierat Hercules, siue quòd in claritatem herios referri consueuerat, quicquid vbique terrarum magnificum est & celebre. De quibus obiter, quando aperit se occasio, dicam quod sentio. Rupes eminet excelsa in mari septentrionali sub Noruagiâ, religione sacra, ad quam vbi peruentum fuerit, tyrones quibus mare illud nauigatum non est, statis cerimonijs inauguratos excipiunt, maloq́ue nautico alligatos marinae aspergine, quam haustro affundunt, ceu libamento quopiam expiant. Ea in hodiernam vsque diem mutilatâ voce siue ab Hercole, siue à columnâ, Col nautis indigitatur. Itaque Altamerus Ga naar margenoot+ erroris damnandus venit, qui Gaditanas illas columnas in boreali plagâ querit. Neque minus turpiter lapsus est Ant. Scoenhouius in epistolâ quâdam iudicium de Columnis Herculis suum interponens, dum in mediterraneis locis statuit, quod mari assignauit Tacitus; falsò etiam huic scriptori mendacij notam aspergens, quasi qui in Frisijs eas columnas posuerit, quae in Tencteris visantur, quum in Tacito id nusquam lectum sit. sed eius verba non grauabor hîc apponere, cùm vt error è multorum animis qui fidei multum literis illis tribuunt eximatur, tum vt narrationis inauditae nouitate animos legentium nonnihil recreem, leuando taedium. ita autem scribit: Non possum praeterire hîc Ga naar margenoot+ columnas Herculis, quas Tacitus in Frisijs fuisse magnâ celebritate commemorat, quarum reliquiae in tractu Tencterorum adhuc visuntur, vico Roelden, haud procul Coeurodiâ oppido, non sine spect antium admiratione: sunt enim singuli lapides (quorum non paruus aceruus est) tantae magnitudi- | |
[pagina 292]
| |
nis, vt nullos currus, nullas naues admittere posse videantur. Neque ibi fodinae lapidum sunt, vtpote loco paludoso, quare suspitio est illuc à daemonibus, qui Herculis nomine ibi colebantur, adductos fuisse: stabant enim super columnas arae (saxa vocant Itali, vt inquit Poëta) ad quas viuos incolae immolabant, maximeq́ue aduenas, quos prius quàm mactarent, transire angustum foramen, quod sub aris erat, cogebant, transeuntem stercore insectabantur ac petebant; quod et hodie faciunt, praesertim Brabantum nacti, vnde caedes oriuntur saepenumero, Foramen illud ob ignomintam, Daemonis cunnus appellatur, immolatio à D. Bonifacio sublata est. Hactenus ille, de columnis lepidam fabellam, de loco apud Tencteros merum somnium percensuit; siquidem Tacitus manifestum facit per Ocaenum illas peti, vbi ait, Ned defuit audentia Druso Germanico, sed obstitit Oceanus in se simul atque in Herculem inquiri. Sed hac de re verborum plus satis. Distat Goricomium Scoenhouiâ tribus miliaribus. |
|