Wesopvm.
Wesopvm, quod à Carolo postremo Gelrici nominis regulo captum & succensum fuit iniectis in tecta arundinum tegulo operta facibus, dum nimium sui confidentes ciues praesidiarium militem admittere cunctantur, oppidulum hinc muro cingitur, inde Vectâ amne, qui è Rheno Traiecti originem suam ducit, alluitur: est non poenitendum nunc Horentibus vtcunque rebus & rarae texturae pannificio, cuiusimodi leuidensam Tullius nominat, clarum. Oppidanorum res sunt satis lautae, aedificia pro loci conditione splendida, ad crepidinem praesertim labentis amnis. Reperio & ad annum 1356. incendio fuisse absumptum vnâ cum vicinâ Mudâ, per Traiectensem Praesulem ex Herculanâ familiâ vnum. Distat Amsteldamo ad duo miliaria.