Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijMonachodamvm.Monachodamvm miliari vno dissidet ab Edamo, ad Eurum obiectâ illi insulâ Marca nomine, tranquilliorem Ga naar margenoot+ maris sinum sentit. Oppidum est non magnum, vallo & aliquantâ sui parte muro cinctum. Appellationis suae fontes traxit, haud ambigua fide, à Lacu vicino, cui nomen fuerat Monick meer, quod Monachi lacum sonat; qui Lacus nunc aggerum molibus absorptus est, corbitas nauesq́ue frumentarias tutâ statione accipit, defensas insulae, quam modò nominaui, oppositu. At enimuerò haud constare senten- | |
[pagina 288]
| |
tias in tantâ antiquitatis ignoratione video, à Monychóne quopiam (non illo Centauro, quem Iuuenalis totas ornos iaculatum fabulatur) loci lacusq́ue domino, an monacho delubri custode viciq́ue aedituo, Lacus nomen sortitus fuerit: vero tamen non est absonum, Monacdamum, extrito atque adeò exciso, vel per hiatum absorpto vocis vmbilico, quod quondam Monicmeerdamum, fuisse dictum: nihil interim repugno meliora docenti. Retiarium enim cum Pittaco agere non est animus, vt mirmillonem circumuentum deijciam, Nec me clam est, esse qui à monachi specie, quem insignia oppidi clauâ nodosâ instructum, ceu alterum quendam Herculem clauigerum praeferunt, nomen deriuaturi sint, sed cuius historiae testimonio id approbaturi, nescio, neque veri periculum ad me recipere stat animus. Hoc oppidum extitisse ad annum salutis ϲiᴐ. cc. lxxxxvii. reperio, quo tempore Frisij Episcopo Traiectensi suppetias laturi eò cum classe appulerint. |
|