Edamvm.
Edamvm, vt nunc posteriora saecula nominamus, maiores nostri Ydamum vocitarunt, ab Ya, seu Yda fluento olim, nunc aquaeductu, primarium loci templum am biente hactenus, qui stagnantem aquarum multitudinem exonerabat per emissarium suum communi appellatione, vt diximus, Dam nuncupatum. Nominis originem testatur & pagus vicinus Middelye dictus, quòd in ipso Yae meditullio iaceat. Oppidum muro fossaq́ue inclusum, caseorum bonitate celebre, satis opulentum, portu oblongo nobilitatum, & naualium praecipuè magnificentia, quae digna iudices vbi Hieronis nauis illa, quam Alexandriam nominauit, mons veriùs quàm nauis, fabricaretur; tantâ mole ac capacitate fabricata isthîc nauigia, summa naupegorum industria, in maris sinum deducuntur, vt non minore in admiratione sit horum habenda industria, quàm Phileae Taurominitani, qui Hieroniam illam deduxit, aut quàm Dioclidis Abderitae, quòd Helepolim immanis magnitudinis machinam ad oppugnandam Rhodum adduxisset. Distat hoc oppidum Hornâ terrâ mariq́ue spatio vtrobique pari, quod duo conficit miliaria; recedit verò longiusculè introrsum à maris Austrini, quem vocamus, sinu.