Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– Auteursrechtvrij
[pagina 282]
| |
quentium decubuisse crediderim, ita vt nomen illi impositum haud dubiè sit ab vniuersitate lacuum, quos lingua Ga naar margenoot+ Cimbrica Meeren nuncupamus, ac si dicas Al-meer. Ex his decem numero lacus didici per emissaria, appositis hydromylis, & deriuatis collinis aquis, certâ compendij spe, iam exsiccatos, partim Egmondani, Brederodijq́ue opibus, partim priuatis Theuderici Teylingij Quaestoris aliorumq́ue ciuium sumptibus, quorum haec sunt nomina, vt etymi fidem confirment ac comprobent, haud temerè à me prolata, Ga naar margenoot+ Bergensis, qui mille ducenta nostratia agrorum iugera continet, Daelius, Veronensis, Suinius, Bouclerius, Heyloënsis, Grebberius, Templinus, Argillarius, & Posticus Lacus: supersunt quinque, Diepius, Voerus, Scermius, Biemsius, & Waerdus, quorum siccadorum consilium & voluntatem intercipiet atque abrumpet cùm immensa vastitas, tum piscatûs commoditas vtilitasq́ue. Neque verò aliter scriptam hanc vocem inuenio in vetustis Praesulum Traiectinorum tabulis, quae Almeriam scribunt. Sunt, qui existimant vocabuli compagem si dissoluatur, non aliud sonare, quàm, liquentem lacum, aut colliquias, a lec meer, ab aquarum collinarum, vt dixi, riuulis in lacus confluentibus. maioribus enim nostris Ga naar margenoot+ articulus, a, receptus fuit & vsitatus ante substantiuas voces, cuius loco inoleuit, een, quod numerale est & vnitatis significatiuum. sed quàm benè, nescio: quem articulum & ϰτήσει & χρήσει retinent tuenturq́ue Britanni vetusto iure; & rectissimè, veluti quum dicunt, a ringe, & one ringe, illîc Annulum notant, hîc vnum Annulum. quae differentia in nostrate linguâ confusior est, & meliore ratione ad priscum & sincerum vsum reuocanda atque asserenda videtur. Sed parergon istud esto. Insipida verò eorum est oratio prorsusque blitea, qui nominis etymon ad aleces pisces, de quibus copiosè institutus nobis antea sermo fuit, referunt; quasi Latinam vocem in suam coloniam barbari homines & ruricolae transcriperint, vt fuerit aliquando, alecum lacus, quos per canalem è martitmâ Egmondâ aliò transtulerint. anile | |
[pagina 283]
| |
prorsus deliramentum; quod ipsum satis nequeo mirari, cur Nannius homo doctus chartis illeuerit. Almeriae natales Ga naar margenoot+ referri inuenio ad Agillum virum pium & à patris insaniâ alienum Radboli illius filium, qui pauperum Christum Ga naar margenoot+ profitentium, coelestis regni incolarum coetui illudens, pedem è baptisterio, iam sacro lauacro tingendus, reuocarat. in quem non omninò absurdi in barbaro saeculo versus vetusti scriptoris hi extant: O iocus, ô dirum, et tibi formidabile semper Is Agillus, ad annum salutis vicesimum suprà septingentesimum regni Frisiorum habenas tractasse dicitur, Almeriamq́ue condidisse. quod si verum est, ex antiquioribus vna fuerit. Illa verò putida est oratio, quae aedem isthîc à Iudaeis ad annum sexcentesimum exstructam fabulatur. Sed quum nusquam eius in Annalibus extet mentio moenibus circundatae, arcis tamen fundamenta ante non multos annos (quo tempore aduersus hostiles incursiones vallo fossâq́ue cingi coeperat) refossa eiusq́ue eruta saxa cuncti loquantur, seq́ue vidisse Nannius ipse testetur, subit animum altior cogitatio, quàm testibus oculatis excutiendam relinquo, fuerit'ne ea arx Agilli imperio condita, & Almeriae nomen tulerit. Oppidum (quod annis abhinc quadringentis & vno Frisij Cisrhenani, transito vado, corruperant incendio) nunc ab insultu & impressione hostium vallo egregiè munitum, aedificijs splendidis abundat, re auiariâ cibariâque valdè copiosum ob lacuum insignem commoditatem. Sensit ab hinc biennio post deditionem Harlaemi, ab Hispano communi patriae hoste, obsidionem, quam sustinere oppidanos desperatio coëgit, ad audenda experiendaq́ue vltima conseruatrix addita, siquidem ademptâ effugij spe omni, accensa fuit pertinacia trepidae ciuitatis praesidiariaeq́ue manus, quae si patuisset effugium, quum primum circumfundi subitò hostilis procella vrbi coepit, moenia vacua & indefensa reliquisset. Sed dum oppugnatio desideratis occisisq́ue plurimis | |
[pagina 284]
| |
segniter procedit, superuenere iuges pluuiae, quae cum vliginoso solli madore, adulto iam autumno, turpiter obsidionem soluere hostem compulerunt. Adiacebant illi, praeter illam de qua diximus, aliae quoque arces, ab Hollandiae Principibus exstructa praesidia ad arcendam & retundendam ferociam proteruiamq́ue Frisiorum minorum, quae gens inquies, nullis cladium exemplis satis docta, nouas semper res moliendo agrum Hollandicum perpetuis incursionibus infestabat. Hae arces ad teli iactum inter se dissidebant, quò mutuâ ope faciliùs communi laborantium salut succurreretur. Vtranq́ue excisam à Martino Rossemio testatur Nanius. Non procul Almeriâ paullum vltra mille passus dissitam Ga naar margenoot+ stetisse olim Veronam loquuntur cognomines inde campi, vrbem opulentam, frequentem, & populosam, vnicum tunc inter minores Frisios emporium; sed magnarum opum tenue admodum vestigium, vrbisq́ue bustum, tumuli vulgo ostenduntur, è ruinis (vt suspicari libet) editiores, qui nominis memoriam in hunc vsque diem tuentes, quâ plagam septentrionalem respicit, inter Coedicum & immenso spatio porrectum Langedicum, Veronenses campi, vt dixi, dicuntur, frumenti feracissimi, quos pagus Pancratio sacer attingit. Hanc primariam fuisse Frisijs minoribus, gentis caput, bellorum facem & furoris administram, credibile est, quòd opportunissimus eius fuerit situs ad inuadendam Hollandiam; ac prionde ob violatam saepiùs fidem, rebellionemq́ue toties repetitam, à Ioanne Hannonio Comite excisam funditusq́ue subuersam, & inducto aratro raedificari vetitam, memorant Annales, qui etiam nominis memoriam obliuione sempiternâ delere voluisse creditur; tam inexpiabili aduersus cam concepto odio, vt etiam Britannorum copias in florentis vrbis excidium dicatur exciuisse, eamq́ue gentis furori obiecisse, postquam proditione Consulis Phobi ingressus in eam patuit; cuius monumentum extat hodie turris in arcium, quae vrbi vicinae fuerunt, ruinis, Phobi nomine famosa, sub quâ proditorem, qui sceleris | |
[pagina 285]
| |
mercedem ocream pecunijs refertam pactus fuerat, humo obrutum infossumq́ue fama quasi per manus tradita refert. Euersae historiam, quam sacrificus complexus fuit, asseruari in coenobio Heiloano intelligo. Meminit eius Guilelmus Goudanus Erasmo studiorum collega, & apud Steinum eidem vitae instituto operatus, in Hieronis Scoti à Danis interfecti historiâ, his versibus, Quos prisci Frisios olim dixere minores, De hac cur Annales tacuerint, vnum modò atque alterum verbum facientes, dum velut in transcursu & obiter eam nominasse satis habent, equidem noscio, nisi fortè ignorantiâ veri factum id sit, aut hostilis odio vrbis, cuius memoriam silentio aboleri voluerint. Excidij verò, vt testem annum adferunt hemistichium notum; eCCe CadIt Mater frIsIae; ita publicum testimonium loquitur spatium coemiterij titulo insigne, vbi crux lignea posteris subinde reparata, memoriae redintegrandae, tuendaeq́ue religioni priscae posita spectatur. Vrbis memoriam vltimam tuetur sartam tectam campanula aenea peruetusta in templo pagi, qui Valkenooge, ceu Falconis oculus, incerta mihi de causa nominatur, quae Veronae fusam se testatur, & altera eiusdem metalli quae Londinum translata fuit. Indicauit mihi per epistolam initer alia multa Nicolaus Vorstius, vir non postremae eruditionis, Lugdunianae scholae moderator, se à grauis auctoritatis viro Iureconsulto Coloniensi accepisse, in historiâ vndenûm Virginum millium profectio è Britanniâ insulâ pertexitur, narrari illas nauibus impostitas & foedâ tempestate iacatas Veronam appulisse; id quod de hac nostrate Veronâ probabiliter dicitur, quòd istud emporium vicinum fuerit alueo fluenti | |
[pagina 286]
| |
illius, qoud Caninefatium terga claudebat è Rheno productum, & praeterlabes Crabbedamum in mare decurrebat; ostenditurq́ue etiamnum apud Veronenses campos alueus decliuiore solo, vbi ostium & aditus portûs fuerit è mari appellentibus nauibus. De quâ quum ne per somnium quidem triuiale istud concionatorum genus quidquam inaudissset, fidesq́ue historiae Transalpinam illam respueret, pro Veronâ Bonnam nugatoriè, ne dicam falsò interpretatur, praeter rationem omnem. Huiusce emporij potentiam & nimias opes ostendunt piscationis iura, illi propria tam in lacubus, quàm in amnibus Rheno Mosaq́ue, quae post excisam vrbem in fiscum Principis fuere conuersa, vnde in hodiernam vsque lucem Vronae nomine significatur portorium, quod in memoratis locis pro piscandi iure penditur. quin & ipsum territorium deletae vrbis, peculiarem seruat Rationalem, ab antiquo Veronensem appellatum. Vrbis sigillum aeri Cyprio insculptum, ita aerugine deformatum, vt nulla forma potuerit agnosci, fato quopiam ante hos octo annos se nactum fuisse scripsit ad me Vorstius, cuius paullo ante menini, quod vascularij operâ & arte defricatum, ac sequaci cerae impressum hanc cum epigraphe speciem monstrauit: quam renouandae vetustatis gratiâ appingere hîc libuit, in quo aquila coelum respectans explicatis alis expressa est, cum gladio potestatis iustitiaeq́ue symbolo ad dexteram. |
|