Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijHorna.Horna duûm milliarium interuallo dissidet ab Enchusâ, genitale mihi solum; quae vnde nominis auspicium traxerit, liquidò discere non potui, quare pro vero atque explorato non sum adscripturus, ne primordium augustius fortassis extudisse patriae magis amor, quàm rei veritas videatur, quando improbi id esse hominis puto, mendacijs fallere atque illudere, quo in gratiae ciuitatis opinionem irrepat. Crediderim tamen à sinuoso portu & oblongo in Ga naar margenoot+ modum cornu incuruati (cuiusmodi portum ab eâdem spe- | |
[pagina 280]
| |
cie etiam Graeci ϰέρας attestante Moschopulo nominant, & cornu portûs Cicero, sed paullò diuersiùs dixit) Hornae, quod cornu sonat, nomen mutuari coepisse; cuiusmodi certè portûs species in hodiernum vsque diem isthîc visitur. Alij sortem nominis datam à diuersorijs tribus, non procul ab emissario, quod Culam, à fossae vocabulo vocant, positis oppidi primitijs, contendunt, inter quae praecipuum pro insignibus domus Cornu ostentabat, quo traijcientes exteri hospites accipiebantur, quod ipsum firmissimâ parietum crassorum compage exaedificatum, in medio oppidi foro, vbi mercatus est, huc vsque extat. Neque verò militaris gloriae praerogatiuam, quae lituo classicóve (vtrunque vernacula lingua, cornu, vocitat) aut cornuum concentui debetur, huc aduocare velim, quasi patriae in alto recessu extra armorum strepitum positae, nominis origo inde nata fuerit, tametsi pro insigni suo oppidum eiusmodi classcum praeferat. Vtcunq́ue res se habeat, haud equidem magno in discrimine pono: Id saltem constat, vt exigua rerum omnium sunt initia, circa annum salutis ciɔ. ccc. coepisse aedificari primùm & frequentari Ga naar margenoot+ locum, quum eò in sinum Danica nauigia crebriùs appellerent cum bubulo pecore ad mercatum, quo ab eo vsque tempore nobilis locus est, quippe quem frequentes armentarij celebrant, primo aquilone, euróve flante sub Aprilem mensem, quo solent è Cimbrica Chersoneso oram soluere Danorum lembi. Eâ autem in opinione sum, quòd credam antiquitus eum delectum fuisse locum bubus ob pascuorum, quae sunt ibi herbidissima, opimitatem & commoditatem, adeoq́ue dum attentiùs pueritiae memoriam recordor, à patre meo Petro Iunio, eius vrbis tum Consule, intellexisse memini idipsum sibi à proauis suis olim fuisse narratum. Inuenio in Annalibus aediculam illîc extitisse ligneam Diuo Cyriaco custodi, cuius tutelae dicatum est oppidum, sacratam, quae extra aggerem maris appulsui oppositum fortuito incendio arserit, tricesimo circiter anno postquam Ga naar margenoot+ aedificari coepta fuerat. Haec Frisiorum minorum qui | |
[pagina 281]
| |
Frisiam occiduam, siue Cisrhenanam habitant, metropolis & primaria ciuitas audit, nobilis praesulatu Decani, quem occidentalis Frisiae vicarium Traietenses olim submittebant, qui nunc ad Harlemensem antistitem translato honore se refert: Ei vicaria illîc sedes olim magnifico opere & impensis ingentibus educta, Praepostiturae nomen etiamnum repraesentans, superest. Oppidum est copiosum & cibariae lactariaeq́ue rei affluentissimum, quod ex semisse mari alluitur, reliquam partem amoeni agri & laeta pascua cum pagis minimè obscuris ac locupletibus cingunt: plateas habet peramplas, quae decus & ornamentum praecipuum solent addere vrbibus. Portum habet tutum & tranquillum in interiore sinu, cuius commoditas magna est, olim maior, quando opposita portui & oppido insula cum pago, cui Dampta Ga naar margenoot+ nomen in eo sinu, vim & impetum maris ab Africo imminentem excipiebat auertebatq́ue: cuius pagi reliquias, vtensilia, lebetas, & ahena grauis ponderis, puer memini in turbulentâ tempestate, quae marinas vndas difflarat penitusq́ue dissiparat, calcabili tum maris solo, in oppidum fuisse comportata à nonnullis proiectae audaciae ciuibus, quos praeda in vitae periculiq́ue contemptionem elicuerat. Hornam nobilitant mensarum delitiae, porculi marini, non aliter quàm Lucrinum lacum ostrea, quorum nusquam gratior palato esus. Nobilitat eam & siserum laetissimus prouentus, quae radices bulbosiores ad pstinacae modum in delitijs habentur ob praecipuam generositatem, Hornanae inter olitores dictae: quarum esu tantopere delectatum Tiberium Principem memorat Plinius, vt omnibus annis è Gelduba castello Rheno impostito Romam ad se peruehi mandauerit. |
|