Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– Auteursrechtvrij
[pagina 275]
| |
Govda.Govdae in nomine idem fere vsuuenire video, quod amantibus solet, qui dum somnia sibi fingunt, Tantali hortis frequenter frui se autumant, fugitiuis scilicet bonis: quando hi à Goudâ aureâ quâpiam, si dijs placet, Phryne, loci dominâ, nomen sumpsisse existimant: illi ab auratis, ne dicam aureis bracteis lamellis've, quibus turris insigni gloriosae magnificentiae exemplo, & Romanae aemulo, olim fuerit contecta; quando & Panthei templi ab Agrippâ exstructi tectum laminis argenteis opertum fuerit, & Capitolij tegulas aereas Catulum inaurasse prodiderit Plinius. Ego verò Ga naar margenoot+ illam à Cimbrica voce Gow originem suam trahere arbitror, quae & aggerem fossae siue aquagio obductum, & ipsum quoque aquaeductus alueum denotat. Situs eius est ad Iselam, qui ab Isala in quem Rhenus diuertigio Drusiano confluit alius est planeq́ue diuersus, imò potiùs elix quidam ac diuerticulum fluminis è fossa perpetua, per Traiectenses Vianam versus deducta, corriuatum, quod primò Iselstenum adit, inde Monfortium petit, mox Oudewateram perlabitur tenui & vadoso alueo, deinde Goudam praeterfluit magno aquarum auctu copiosiùs, demum iusto amni par è regione Iselmondae pagi (quod Iselae os, hoc est, ostium sonat) in Maerouwam decurrit, vbi exaestuantis maris accessu augescit, ac saeuientis pelagi in morem fluctibus surgens nauigia iactat, & quidem atrociter, praesertim vbi aliò ventus, aliò vndae praecipitant. Vrbs est copiasa & rebus omnibus affluens, ob fluuij protûsq́ue opportunitatem, quae pylori vicem in corpore humano obtinet, quando intermedia intercipit quicquid Hollandia, Brabantia, Zelandiaq́ue mutuis necessitatibus submittit. Fundamenta eius iaci coepisse ad annum à salutifero partu millesimum ducentesimum sexagesimum secundum, Annalium fides tradit. Arcem in ea, vt & Scoenhouiae, exstruxit Ioannes Bulosius Comens, permissu genitoris sui Ioannis Hollandiae Principis, institutis | |
[pagina 276]
| |
vtrobique telonijs portoria & vectigalia exacturis, laude, si dijs placet, cum Aristide communi dignandus, quem primum omnium Graecis, qui ad id temporis ab oneribus eiusmodi fuerant liberi & immunes, vectigalia imposuisse commemorat in Arcadicis Pausanias. Ea arx admirabili fabricâ constructa vt tutissimum aduersus pericula perfugium, destinata est per Hollandiae Proceres atque Ordines tanquam gazophylacium & conditorium asseruandis diplomatibus priuilegijsq́ue Principum Hollandiae indultis. Nulla vsquam vrbium, propè dixerim cum fidei periculo, vel feliciora vel frequentiora producit alitq́ue plantaria, non vicinis modò Belgis, sed longè dissitis quoque regionibus expetita, quibus & quicquid vacui soli intra murorum ambitum est, occupatum visitur, sed & ager omnis suburbanus, qui extra pomoerij coronam iacet, abundat, tametsi depressius sit aquosiusq́ue solum omne. Templum haud scio an alibi spatiosius sit atque amplius, quod anno quinquagesimo primo post sesquimillesimum à Christo nato pridie Id. Ianuar. coelesti igne conflagrauit, prodigio haud dubiè diuinitus facto inter arundineo tegulo constrata vndecunque tecta, quae templum ambiunt, sed intacta tamen à fulminis afflatu: quod ipsum magnificis operis atque impensis reparatum indies, superiorum temporum splendorem & amplitudinem obscurat longissimeq́ue superat. Forum habet augustissimum ouali propemodum specie, cuius è medio, ceu centor, existit Praetorium, iuri dicundo, habendo Senatui, obeundis vrbis munijs destinatum aedificium, cuius pars ima dicata macello, columnis suffulta, atque opere fornicato concamerata, singularem architecti vrbani industriam demonstrat. Illud inprimis silentio à me praeteriri nequit, quòd nullam totâ vrbe exstet domicilium, quod non praeterlabatur aquae alueus, ita collicijs riuorum vndecunque diuisa est aemula propemodum in hoc Venetae vrbis eiusq́ue exemplum futura, si perinde vt illa aperto aequori opportuna esset atque pateret. Hactenus maiorum (vt ita dicam) gentium ciuitates, Hol- | |
[pagina 277]
| |
landiae columina, stylo vtcunque depinxi, praecipua obseruationis lumnia complexus, viam quandam ad reliquam historiae cognitionem, quae in secundum tomum reijcitur, lectoribus pandens, & veluti facem praeferens subsidiariam, diuerso, quàm Nauplius, consilio, ne in Caphareïos ignorationis scopulos incurrant. Nunc ad minorum gentium oppida, muris pomoerijsq́ue clausa, inde ad muicipia, quaecunque Hollandici iuris censentur, bonis auibus accingor, à Cisrhenanis Frisijs sumpto initio, inter quos prima occurrit Enchusa in extremâ quasi speculâ Hollandiae posita, vnde tempestas, si qua à Cimbris aut Frisijs Transhenanis nunc amicis & socijs foederatis (quod expectandum non est) ingrueret, prospectanda foret. |
|