Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijAmsterlodamvm.Nvnc orde seriesq́ue ipsa admonet, vt Amstelodamo, nisi turpiter praeuaricari velim, operam dem, cuius famam in illustri positam, vtrunque mundi cardinem transcendisse, quis adeò vecors qui non credat? Nomen illi ab Amstela amne accessisse, tam indubitatum est, quàm quod maximè: quin & paruisse olim Amstelijs, familiae amplissimae & im- | |
[pagina 272]
| |
periosissimae constat. Emporium est longè celeberrimum, copiosum, viris pariter & opibus praepotens, in intimis sinus Batauici faucibus positum, praeter naturae munimentum, etiam operibus pro loci genio non inualidum, paludoso minimeq́ue firmo solo conditum. quae caussa est cur aedificiorum fundamenta incredibili impendio iaciantur, adactis per fistucas trabibus arboribusq́ue ingentibus, aut substratâ materiâ per sublicas connexâ: putanturq́ue fundamentorum impensae subinde reliquam structuram aequare, ne dicam excedere. Equidem existimo nullum aliud toto terrarum orbe emporium frequentioribus classibus corbitarum & onerariarum nauium adiri, quàm Amstelodamum; ita vt ad hanc Crotonem caetera emporia nihil sint. Memini namque olim ad trecentas naues onerarias frumento alijsq́ue Scythicis mercibus ac Cimbricis faburratas, intrà octidui spatium & appulisse, & onus magnâ ex parte expediuisse. Quaternis emissarijs opportunè ductis vrbs interluitur, quae sordium colluuiem reciproco maris aestu exonerant; aquarum, quae silente plenâq́ue lunâ aut tempestate augescunt, incrementum excludunt, nauibus tutissimum receptum Ga naar margenoot+ praebent. Hanc vrbem Giselbertus Amstelius (in cuius stirpis fide & clientelâ oppidanos quondam fuisse praedixi) ante annos ducentos & sexaginta plus minus, communiri propugnaculis, portis turribus, pontibusq́ue sublicijs fecerat, extincto Ioanne Principe: qua re & ipse inuidiae incendio conflagrauit, & res oppidanorum in discrimen adduxit. Nam exasperati eâ inuidiâ & offensione popularium animi, & ceu ad restinguendum commune incendium concitati, adiuuantibus Caninefatum studia Frisijs finitimisq́ue, facilè deiecerunt flammisq́ue concremarunt munimenta aduersus vim & furorem infirmiora, quando haec, quantumuis sint Cyclopica, accedat licet natura loci inexpugnabilis, furori Martio obsistere non valeant. Postea ad annum 1482. muro cingi coepit. Haec est illa Venus Anadyomene, quam salsis è fluctibus os exerentem comasq́ue explicantem de- | |
[pagina 273]
| |
signare voluisse videtur Apelles. Haec tanta exterorum affluentia, superiore tempestate ante fatalem istam temporum iniquitatem, inundauit, vt pomoeria vrbis hemiolio porrectiora amplioraq́ue facta, breui nihil vacui visura fuerint, si rem ex vsu futuram Senatus iudicasset. Haes est, quam iurè Belgica (facto semel atque iterum malignioribus praesertim annis rei periculo) cellam penariam, vti de Sicilia Cato ille sapiens iudicauit, atque adeò horreum suum agnoscat & vocet; quam rem Acrostichide signaui, adiunctis laudibus tali emporio dignis, quam hoc loco non alienam duxi adscribendam. A ureus, vt perhibent, quondam ab Ioue perpluit imber
M agnificis turgentem opibus Rhodon: horrea Romae
S icaniam esse Ceres victuro munere cessit.
T orsit et huc oculos facilis Deus ipse benignos,
E t me mactam opibus iussit, florereq́ue rebus
L aetis: at circunder aquis, pigraq́ue palude
O bsita: roboreoq́ue solo stant culmina nixa
D epactis altè trabibus, surgentia coelo:
A lternansq́ue statis vicibus maris aestus aperti
M oenia subcingit, qua parte exotica puppes
V eliferae inuectant onera, exportantq́ue frequenti
M ercatu, Hesperias quâ se demittit in vndas,
B arbaraq́ue Eoüs pandit quâ littora Titan
E xpedio, quos nostra tamen non area verrit,
L egiferae cumulos Cereris, genitalia dona.
G argara prouentu tanto non farris abundant.
I nferior fuerit, vel Momo iudice, mecum
C ontendat locuplet penu si Trinacris ora,
AE qualeisq́ue ferax non Africa stipat aceruos.
H orreum et agnoscit me non malè Belgica felix,
O mnigenas vt opes, sic vitae alimenta ministro.
R ectè vt quis saturae similem me dixerit aluo,
R obore defectos succum quae didit in artus.
E ximiae hinc adeò Caesar me ferre Coronam
| |
[pagina 274]
| |
V irtutis decus, ac munus spectabile iussit.
M ateriem at linquo scribendi vatibus amplam.
Hic contubernij necessitudo nationibus omnibus ex aequo patet, de ea vt dici possit, quod de Hecale Callimachus Cyrenaeus dixit, eam habere ϕιλοξενίης ϛέɣος ἀϰλήіϛον, hoc est, ianuam hospitalitatis nunquam obseratam: hîc enim videas stabulari Italos, Hispanos, Britannos, Scotos, Gallos, Sarmatas, Cimbros, Suiones, Noruagos, Liuonios, Germanos, & si qui alij Septentrionali sub axe latent. Haec forum est & institoria officina Mercurij illius Lucrionis, qui virgâ suâ quam manibus gerit, mercatorum animos moderatur ac regit hos ad praesentis emolumenti & expectati foenoris vitam ab Orco reuocando, illos per iacturam & cum nominibus dispendia, perq́ue aes alienum ad Tartara demittit. Sed vt ignis beneficio bonorum quoddam copiae cornu emergit. ita eodem nihil damnosius est: ita eundem Mercurium ciuitas ista & propitium sensit & infestum; nata est enim & creuit secundo illius numine, sed eiusdem artes & vafrities illam Gradiui furori obiecerunt, hinc intestinis ac furialibus odijs subditos aduersus Magistratum exercendo, hinc factiosam & consceleratam Retinctorum, qui Anabaptistae vulgo audiunt, colluuiem (quae ad modum pyxidis illius Hesiodicae Pandorae, malorum omnium mare in orbem diffudit) ad feralia arma, & nefaria latrocinia in exitium atque interitum florentissimae vrbis comparata, immittendo, quando lucifuga illa gens, nocturnis coetibus assueta & verè tenebrarum manceps dicenda, armata per tenebras flagitiosorum atque facinorosorum hominum cateruâ forum illiq́ue imminens vrbis palatium occupauit, auxiliariam eiusdem conditionis & sicariorum, quos vitae prodigos cum egestate animus conscius exagitabat, manum opperiens. Quo tempore mactatorum aliquot ciuium, & ex Consulibus vnius Manibus, parentatum est occidione & supplicio consceleratorum sentinae vrbis, & restinctâ conspiratione, conquieuit incendium. |
|