Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijLvgdvnvm.Nvnc offert se Leyda, vulgo sic nuncupata, nulli facilè vrbium Hollandiae nitore cessura; sui si antiquum, ac proinde illustre, propriumq́ue nomen asseruerim, tam aequo patietur animo, quàm olim, quum à Romanis impositum fuit, passa est. Lugdunum itaque dictum fuisse firmissimè asseuero, tribus adductus innixusq́ue certis argumentis, quibus explorari veritats solet: nimirum indubitata scriptorum fide, linguae vetustae vestigijs, & situ loci: quae hîc probationis instrumenta in apertum proferam, Pindari consilium etiam superaturus, qui aduersus ingruentis tempestatis metum gemina anchora nauim firmari iubet. Primum omnium occurrit Antonimus Romani Itinerarij, vt libri titulus prae se fert, auctor, si non potiùs ile Marcianus sit dicendus, quem Stephani Byzantij testimonio librum scripsisse comperimus, cui titulus sit alteri consonus, τὰ ἀπὸ ῥώμης ἐπὶ τὰς διοσήμᴕς πόλεις, hoc est, Itinera ab Roma ad clariora oppida: quem non absurdè suspicari licet Latine fuisse transcriptum, ne tam superuacaneam molestamq́ue operam, inter grauissimas Imperij occupationes & curas, Antoninum suscepisse | |
[pagina 264]
| |
credamus. Is Lugdunum, & caput Germaniarum disertè nominat, caput pro initio sumerndo, & per Germanias, primam & secundam Prouincias, de quibus alibi dictum nobis est, intelligendo: neque contentus nominasse, ex instituti sui ratione à Lugduno capite Germaniarum, iter ad Albiniana castra, inde Traiectum, denique Argentoratum vsque persequitur. Accedit testimonium Ptolemaei diligentissimi Cosmographiae scriptoris, qui accessione vnius literare Lugodunum appellat, (id quod in Graecis mirum non esse norunt, qui linguae illius sunt gnari) sed ad discrimen Gallicani illius, addita voce, Batauorum; Graecè enim ita legitur, λιɣόδεινον βαταβῶν. Sed de hac re plura, vbi de situ agemus. Iam verò nomen ipsum, si quis penitiùs examinet, & attentiore aure sonos literarum, vt neruorum, exigat, Lugduni appellationem non multum à vernaculo sermone dissonare iudicabit. Lugdunum enim quasi Luycdunum appellatum videtur, quòd ex arenarijs tumulis seu collibus (quos ϑῖνας simili fermè vocabulo Graia lingua nominat) emicaret proculq́ue se ostenderet classi è Britannia per Rheni ostium, vtrinque talibus colliculis longo tractu clausum, subeunti, sieu quòd finis & quodammodo claustrum esset collium illorum, à Luijck quo claustrum significatur; quamuis etymorum festiuus interpres Goropius noster prosperitatis seu bonae fortunae tumulum hac voce denotari lepidè coniectat. Hac ratione è Luycdun, primò Leygdun, inde Leydun, mox Leijden, postremò etiam Leijen in hominum ore consenuisse arbitror. Neque absurda ratione, ab humilitate collium, duci posse videtur, quasi Lege dijnen, quod Ptolemaei scripturae assonat. Non dissimile naufragium literarum passo etiam Lugduno Planci colonia, Galliae Celticae inclyta vrbe, quod cortuptum mutilumq́ue in Lyons, auribus obstrepit. Non possum vllo pacto accedere Nouiomago, qui à Legione quam Romani praesido illic posuerit, nominis Leydae auspicium nimis extorta inuentionis lege trahit, quasi ante appulsum legionis (vt demus nunc illîc re- | |
[pagina 265]
| |
lictam) nihil eo loco fuerit. nam obsoleta illa, ad vulgarem popularemq́ue accommodata sensum oratio, longissimè vltra Gades exigendat atque exterminanda est, quae à publico commeatu (vernaculum idioma Geleijd vocat) appellationis fontes reuocat: quasi patatum illic fuerit praesidiarium auxilium ad perducendos in tutum receptum viatores, vltrò citroq́ue commeantes, metu Luci ob vastitatem & horrendam solitudinem formidolosi, quam ferarum immanium cubilibus latrocinisq́ue subsessorum infestam, & impetrabilis veniae exsortem syluam & somniant fuisse, & nominatim vocitare non verentur. quae conficta risum etiam ipsi illi Crasso, qui Agelastos dictus est, excutere posse putarim. adèo nullum tam impudens est mendacium, quod assertore careat. Neque vero videtur consonum, ripam fluminis, quâ frumento grauis classis subibat, arboribus ita fuisse densam, vt liberam ventorum auram velis non permitteret. Venio ad tertium, quo dubitatio omnis & scrupulus tollitur, fidesq́ue antedictis adstruitur, Loci situm, qui certissimus est index, (nolo enim mihi, vt olim Xenocrati iniurato, sine documentis isthîc credatur) qui amnem ducem sequenti, iuxta Plautinum consilium, viam commonstrabit è Ptolemaei Cosmographico abaco, ciuis dimensionem qui ad calculum reuocarunt quàm caeteri accuratiùs, à Gessoriaco Morinorum, nunc Bononiae Gallicae notiore nomine, non alij loco conuenientiùs quadrare iudicant: quanquam ista ratio imposuisse nonnullis deprehendatur, quos inextricabilis erroris Labyrinthus inuoluit, in quibus Bilibaldus irretitus, neque se explicare valens, Lugodunum nunc Septimontium, hoc est, Seuenbergum, nunc Goricomium, alibi D. Gertudis montem, loca omnia vicina & quae verum Lugdunum veluti circo ambiunt, diuinatione & coniecturâ (quae adiumenta nimium lubrica sunt & fallacia) auguratur. Neque defuit qui in Germaniae hypocaustis, terrarum orbis & locorum singulorum memsuram initurus, si dijs placet, Stoflerinus quidam Traiectum esse Lugodunum opi- | |
[pagina 266]
| |
natus est. Cuiusmodi hominum vecordiam mirati subit, qui, non ignari se libris suis, quos abortiendo publici iuris faciunt, prostituere famam & existimationem, vt tanquam edito in theatro aut plausum mereantur, aut labem & ignominiam incurrant, tamen adeò supinè & oscitanter de locis non paruo interuallo disiunctis sententiam quasi ex oraculo proferant, ipsi quae sint inguinis & capitis discrimina ignorantes, vt cum Satyrico loquar: quasi cumulatè promissis suis (quae solent esse magnifica) & hominum expectationi satisfecerint, si locum aliquem nominatim citantes, nonnihil saltem dixisse videantur. Sed quin calami fluxum cohibeo, atque a illud quod per me corrigi peccatum nequit, conniueo? cur non ptiùs inchoatam à me Venerem absoluo? Itaque vt coronidem huic argumento imponam, & Antonini pinax excutienda, & horreorum ratio, cur item per tertium Rheni alueum, non autem per Mosam subuectatio frumenti obita fuerit, deq́ue Albinianis castris, enucleanda mihi erunt quaedam ad confirmandam nostram sententiam facientia. Medium ergo Rheni ostium, alijs tacitum, Plinio non indictum, cui vni mansit in haec vsque tempora proprium amnis nomen, reliquis duobus velut emancipatis atque alienam in familiam transcriptis, olim Traiectum, inde Albiniana castra, posteà Lugdunum (de quo institutus sermo caussae cardinem exspectat) praeter lapsum fuisse, postremò in Oceanum effudisse se non procul Cattorum vico, nemo tam inuitis Gratijslitauít, qui non sciat credatq́ue; vel non consulto Antoninianae pinacis oraculo; quanquam illa planissimè apertissimeq́ue id declaret atque ob oculos exponat: quando & vetustus aluei ductus manifestum rei indicium ferat, qui licet aduerso cursu, placidus tamen atque adeò segnis, onerarias naues frumento graues è Britannia venientes accipiebat, vt inde praesidarijs castellis, quae tum horrea nuncupabantur, annonae quantum satis esset, supperditaretur. Ne verò commentitium quis existimet praesidia Romanorum per Rheni ripam disposita, horreorum nomen | |
[pagina 267]
| |
accepisse, audiat Ausonium Burdegalensem, qui Rhenum alloquens in elegantissimo illo poëmate, quod Mosellae titulo inscripsit, eiusq́ue fluuij laudes se vberiùs olim persecuturum pollicitus ita canit, Addam praesidijs dubiarum condita rerum Eodem vocabulo vtitur & Marcellinus historiae libro 18. de Iuliano Caesare loquens, quem cogitantem in Alemannos expeditionem, eò omnes curas intendisse memorat, vt priusquam bellum incoeptaret, ciuitates ante à Germanis Francisq́ue excisas, maturè receptas, communiret, addit deinde, Horrea quinetiam exstrueret pro incensis, vbi condi posset annona, à Britannis sueta transferi. Credibile autem est castella in horreorum nomen cooptata commutataq́ue, quum pax altissima & securum à bellis otium perdomitis Germanorum gentibus, Belgicam teneret, vt Ausonij versus indicant. Cur verò non Mosam subuectationis obsequio delegerint Romani, has caussas reperisse mihi videor, cum propter varias plurium insularum incursiones, Symplegadum more formidabiles, propter flexuosos littorum anfractus, qui vario maris reciproci aestui seruire & ventorum arbitrio coguntur magis, quae tunc insulae Mattiacorum erant, & illud Batauiae latus praetexebant, tum quòd Mosae vasto se ore exonerantis impetus, mare faceret praeruptius, maiusq́ue periculum ostenderet, tum etiam quòd propter violentum proni amnis defluxum, naues parum promouerent suum cursum, nî operam darent AEolij flatus: quae omnia in medio ostio secundioya erant, praebente facilem appulsum leni fluento, & mollem subuectationem conciliantibus iumentis helcyarijs, quoties reflarent, aut malaciâ torperent venti. Albinianorum quoque positus, quae ad decem millia passuum Lugduno dissidere auctor Itinerarij ostendit, attestatur clareq́ue loquitur non aliam esse vrbem. is verò interualli modus Hollandica (quae Belgica sesquialterâ proportione excedunt) miliaria bina constituit, expedito | |
[pagina 268]
| |
pediti circiter trium horarum spatio emetienda: quo loco castra fuisse Romana Albiniana nomine, extra controuersiae aleam est, editiore in cliuo; regione, templo, quod ibi visitur, sacrâ: quae ante annos quinos vicenos reclusa inter effodiendum, lapidem quadratum retexit, cum hac inscriptione, O adelart. d. iiii. non. avg. Ea verò ab Albino quopiam cohortis praefecto nomen sortita, nisi quis ad scripturae periculum confugiens, Alpheniana (proximiore vocis origine cum vulgata nomenclatura) scribi debere contendat; vt nomen fortè traxerint ab Alpheno Varo Batauorum ductore, cuius meminit Tacitus lib. 18. his verbis; Accessit recens auxilium Varus Alphenus cum Batauis. & in Othone Plutarchus, ἐπήɣαɣεν ᴕ῎αρος Αλϕηνος τᴕ͂ς ϰαλᴕμένᴕς βαταβᴕς: id est, Immisit in gladiatorum manum Batauos Varus Alphenus. Quae testimonia eò adduxi, vt si cui probetur magis altera denominatio, habeat in promptu quibus se tueatur exempla. pagus enim, qui insignis est hac aetate cespitum bituminosorum Ga naar margenoot+ fodinis & mercatus, Alphen dixtus est; quod ipsum non multum dissentit ab Albino. facilis namque deflexio est aut transitus ab Albin ad Alfin, inde Alfen, vel meliore scripturâ Alphen. Fuit enim vetusta & praenobilis Romae Albinorum familia, quod Iulius Capitolinus in Clodio Albino commemorat. Sed hanc litem controuersam indicasse contentus, nihil quidquam definio. Porrò ex fluminis & maritima opportunitate, portusq́ue vicinia, ingens commerciorum vsus & negotiationis momentum ciuitati huic accreuisse verisimile fit, nondum obstructo fluminis Ga naar margenoot+ ore per arenariorum collium iniuriam. Vrbi adiacet Romaeoburgum in hunc vsque diem, appellatum à Romanorum praesidio, vt prima fronte nomen praefert: locus olim Martijs viris, nunc virginum Vestalium coetui dicatus, varijs antiquitatis monumentis clarus, quae magno numero eruta ante sexagenos ampliùs annos refossis fundamentis fuerant, in quibus duo leonum ex aere conflata signa, cum Deae Pallados hominibus illis ignoratae simulacro, & no- | |
[pagina 269]
| |
mismata argentea aeneaq́ue Antonini, Neronis, aliorumq́ue complura, quae sibi donata abstulit Maximilianus Caesar, anno ciɔ. iɔ. viii. vnâ cum ossibus giganteae staturae hominis, cuius sola tibia aequabat mediocris viri crus cum femore ad vsque inguina, cuius loricam humeris circumpositam, at aerugine adesam diu se asseruasse testata mihi fuit coenobij antistita, pia & cordata anus: quae mihi etiam locum infamem illusionibus daemonum, atque inde in reliogionem stolidae turbae conuersum, digito demonstrauit, in quo thesaurum hactenus intactum occultari & à nigrâ illâ daemonum gente asseruari, cum praesente fossorum noxa, persuasio vulgi mentes imbuit. Inter caetera cimelia saturi viroris gemmam (smaragdum vel certè iaspidem fuisse suspicio est) iuglandi nuci propemodum parem interuertisse Gaesbecanus dynasta ferebatur: phialam heminae vini capacem, opus elegans, sed figlinum, Hippolytus Frisiae Praese non sine preciubs obtinuit. Vidi illîc & imbrices ita inscriptos, Ex. germ. inf. Vidi & nomismata Imp. domitiani germ. cos. xii. item Neruae, Traiani, Tiberij, Claudij Caes. cum Cerere Aug. Anastasij cum Victoria Aug. ex auro. Q. Curtij Ruffi, aliaq́ue Lampadem aeneam, quadrifidam (quae in quatuor velut guttos exit vnde ellychnia flammam vomebant, & in quaternas columnas circinatum coelum excipientes assurgit) isthîc repertam asseruat, & expressam operâ pictoris communicauit, vt hîc apponeretur, Cornelius Nicolaus Aquanus, homo antiquitatis studiosissimus, de quo & antè sermo mihi factus est. Caeterùm eam arcem imperitum vulgus Rodenburgum nominauit aliquando, ab imbricibus tegulisq́ue ruberis, quibus contecta fuerat. Lugduni mediâ ferè vrbe in accliui vnde cunque tumulo, editiore loco, Pyrgus extat, Burgum patria Ga naar margenoot+ lingua vocat, circinato moenium ambitu, fornicibus arcuatis, quem ab Engisto, circiter quadringentesimum à Christi natali annum, exstructum, quum heros ille consilio manuq́ue potens è Britannis victore domum redisset, sunt qui chartis | |
[pagina 270]
| |
prodidere: locum habitationi ineptum, quòd domicilijs careat, medium omne sparium pomiferae arbores occupant. In eoputeus altissimus & peramplus visitur, quem credulum vulgus fabulatur cuniculum habuisse peruium ad armamentarium vsque Romanum propè Catuivum, de quo alibi nobis sermo est. Quod commentum facilè conuicerit tractus ille totus vliginosus & pratensis; qui vt eam subterranei cuniculi altitudinem admittere potuerit, vt per quatuor passuum milia subter Rheni alueum penetrarit, vero dissonum videtur. Ab hoc pyrgo Burg grauij (qua vox sonat Pyrigi Comites ) inclytum nomen trahunt, dynastae potentes olim, proprietarij Lugduni Domini, quod imperium & ius penes Wassenarios incolume stetit, cum Rhenani territorij (Rynlandiam vocant) possessione, telonijsq́ue; donec anno ciɔ. cc. li. extincto Iacobo, Christina filia, cuius tutelam occuparat Princeps, haereditario omni iure exuta est. Lugduni possessionem (quae ob concias Comitis literas, iniuriae nomine, adempta fuerat) beneficio piae Principis Iacobae, familiae restitutam, recepit ad se Philippus Burgundus; à quo in Comitijs publicè, intrepido & ad truculentiam composito ore, ius auiti dominatus repetere ausus est Iacobus Henrici F. voti inualidus aduersus potentiorem, obtinuit tamen quaedam iniquis, vt fit, legibus. Porrò ciuitas magnificis nobilium aedificijs pulchrè exornata est, habet terna Parochialia templa; in quotum vno, cui Custodem dicarunt D. Pancratium, Canonicorum collegium: in altero, quod Apostolorum Principi sacrum,, ostenditur panis in saxum induratus, qui capsulae ferreis cancellis praemunitae inclusus, ad testandam posteris prodigij memoriam, asseruatur, Id ita habet. Anno suprà millesimum 316. in summâ annonae difficultate, sororem opulentam altera egentissima in sobole numerosâ, flagitarat panis subsidium, ne fame interirent liberi; illa inficiatur se habere, sancteq́ue deierans Deum obtestatur, vt si quid panis domi habeat, id omne lapidescat. Quid multa? preces secuta dicitur certa ostenti fides mira- | |
[pagina 271]
| |
culo confirmata. Habet eadem & plateas à coeni illuuie puriores, quàm sint alibi priuatorum aedes: mediam Rhenus interluit: ager su burbanus brassias capitatas mole & specie insignes, aliaque omnis generis olera eximia laetissimo prouentu educat. Hanc natalem terram habuit Ioannes opificio sarcinator, genere plebeius, veterator, ingenio ad omnia verstaili, retinctorum (quos Catabaptistas nominant) sectae caput, qui per integumenta dissimulationis, artesq́ue tacitas cum insignis facundiae armis coniunctas, ad fortunae principalis regijq́ue dominatus imaginem prouectus, iamq́ue mortale fastigium supergressum se ferens, Monasterij (quae inter Bructeros Westphalósve copiosa & munita est ciuitas, Episcopalis sedes) Rex nominari voluit; sed quum libidinem à Nemesi facinorum impiorum vindice, annuo tempori praescriptam expleuisset, dementis animi iustum supplicium dignâ pro merito morte exsoluit. quam rem in Annalibus copiosius explicabo. Sustinuit haec vrbs anno superiore, qui fuit 1574, à natali Christi grauem & calamitosam obsidionem ab Hispano exercitu, consumptis fame pestilentiaq́ue septenis oppidanorum millibus, cuius liberatae ius omne diuinae potentiae transcribi meritò debet, ciuitate ex hostium faucibus mirabilem in modum ereptâ ac conseruatâ, ad stagnantium aquarum (quae Lunaris aestus motu concitantur & crescunt) incrementum, accedente Panici timoris occulto impetu, quo fortissimus quisque ex hostibus perculsus, & animos, & vitam pariter amisit, praecipitem in fugam compulsus, desertis castellis omnibus. |