Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijDelphi.Seqvvnvt Delphi, non illi Apollineo oraculo, sed Cerealis potus prima post Britannicum zythum laude, inclyti, & quidem tanto magis inclyti, quato illi propter rei friuolae, mendacis & vanae existimationem celebritate hominum magna floruerunt; at hi ex vsu & commodo ad corporis alimoniam vitaeq́ue ministeria necessariò eam sua industria gloriam quaesiuerunt, vt vix aliud poculum, quàm quod Delphorum cortinis concoctum fuerit, passim expetatur, adeò vt vix alio exotico zytho bona Flandriae pars vtatur, & cum Zelandia potior Hollandiae tractus: quae res ingens operapretium ciuitati & negotioationi momentum adfert, tot passim tabernariorum & cauponum millibus, ordini honestissimo coctorum ceruisiariorum (qui Reipub. illius neruus est & columen, & trientem fermè ciuitatis constituit) obnoxijs & tantùm non addictis nexisq́ue. Vrbi nomen dedit perpetuus fossae alueus, immensa opera ac labore, ne dicam nunc impensa, ceu ad perpendiculum & lineam rectâ ductus, qui viam nauibus aperit ad portum à matre, vocabulo Delfhauen nuncupatum, vbi emissario in vastum Mosae sinum se exonerat. Opus esse Goterfridi Lotharingi, cui dorsi Nemesis nobile Gibberosi cognomen impressit, extra controuersiam est, qui non absque manifesta tyrannidis repraesentatione Hollandia totum fermè quadrienium possessa, nauali demum praelio, à Theuderico legitimo Principe superatus, Imperium iniusto titulo occupatum amisit. Is verò vt erat strennuus bellator & consilij maturus, perspecta loci natura, quam stabiliendis rebus suis perac- | |
[pagina 261]
| |
commodam cernebat, iaciendis eo loco vrbis fundamentis animum adiecit, & metatis finibus condidit, ante hos annos fermè quingentos. Eadem post sustentatam fortiter obsidionem, Alberti Bauari immiti imperio moenia cum turribus demoliri iussa fuit, quae postmodum recidiua surrexisse comperimus. Haec eadem ceu quodam fortunae excelsis inimicae ludibrio iactata, anno ciɔ iɔ xxxvi. ante Ga naar margenoot+ diem v. non. maii, luctuoso, sed fortuito incendio (quod igniti cineres, violento procellae turbine rapti excitarant) miserè deformata fuit, periclitata etiam in fauillas tota cadere atque consumi. Verùm ea suis è cineribus veluti Phoenix, cui bustum suum, vita est, speciosior longè nitidiorq́ue extitit, vt mirari desinam aurum purissimum atque obryzum ignis experimento pulchrius emicare, siquidem vrbis facies quàm antè splendidior multo est, aedium prope regalium magnificentia cum paucis comparanda, quarum intestina materia & penetralia tanto nitore fulgent, sic affabrè expolita sunt,vt nihil adijci ad laudem posse videatur. Porrò quia memini Ciconiam vicem nutricationis parentibus senio grauibus rependere vnde pietati cultrix nonn immeritò dicta est à Petronio Arbitro, vnde etiam Ciconiariae legis nata paroemia) venit mihi in mentem haud praeterire silentio ostentum, quod tunc temporis obseruatum illic ex fide testis oculati, vnius ex Huterijs familia fundatissima clarissimaq́ue retulit mihi & scripto quoque consignauit infignis poëta Cornelius Musius, Agathensium Virginum Antistes, non indignum quod inter rarissima exempla in posteritatem transmittatur. Ciconiam à pabulatione reducem, quum flammas nodo imminentes certo exitio pullorum videret, conatam modis omnibus eos grandiusculos, inuolucres tamen, eripere medijs ex ignibus, tandem desperata omni ope, & quasi conclamata, passia alis in nidum se praecipitem dedisse, pullisq́ue toto corpore obtectis incumbere visam fuisse, velut depositia vitae spe vltro cum charissimis pignoribus mortem oppetituram. Miraculo rei & | |
[pagina 262]
| |
peitatis honori rem versibus his consignare placuit.
Candida et obstreperis inuisa Ciconia ranis,
Pignora ab ardenti viderat igne premi.
Eripiátne suos, et aperta pericula tentet?
Hinc suadet pietas, vitae amor inde vetat.
Hanc luctam pietas generosa diremit, et verna.
Esse eadem, et sobolis vult Libitina suae.
Iam minor Assyrium Phoenicem fama loquatur,
Viuere quae busto quaerit, at ista mori.
Delphorum aedes vetustior, quae & primaria est, ad ostentationis arcem nunc aspirat, opere sculptili, praecipuae artis ara marmorea, cui non immeritò posse inscribi Zeuxidis illud existimo, Inuisurum aliquem faciliùs, quàm imitaturum, à Delphensi ciue, altero Praxitele, Guilelmo Tetrodio elaborata, qui consumpts multis in Italia annis, nobilissimae artis ignem, non in ferula cum Prometheo, sed memori mente haustum conceptumq́ue ad suos attulis: quod opus vbi viderit, deierabit opinor Ausonia, artis (cuius non omnibus apertas fores illa habuit hactenus) gloriam ad Batauos emigrasse. Iamq́ue auguratur animus, eandem Delpho laudis perpetuitatem manere, quae olim Thespias & Gnidum secuta est, vt diuini operis admiratiores vndique fama sit excitura, pari fermè omine, quo Gnidum Lyciae vrbem multos nauigasse refert Plinius in copioso illo Naturalis historiae volumine, solùm vt viderent signum illud Gnidiae Veneris toto terrarum orbe illustre, Praxitelis manu elaboratum. Thespias quoque (id Boeotiae oppidum est) ita nobilitatas Cupidine eiusdem artificis dextra facto, testatur Cicero, vt propter illud signum, etiam si non alia magnopere subesset caussa, Thespiae viserentur. In quo sculptore illud memorabile est, quòd quum domestica plaerunque sordere, sui exemplo abundè docuerit Protogenes, hunc ceu inuidia maiorem artis praestantia cunstis admirabilem gratiosumq́ue fecerit. Huic vrbi non natalem suum sed threpteria nutritiaq́ue debuit (dicendum enim id est, quando & vitia & venena nosse | |
[pagina 263]
| |
publicè interest) haeresiarcharum facilè coryphaeus Dauid Georgius, humili atque abiecta stirpe editus vitriario patre, homo vt ingenio ecxellenti & subacto, ita rursus malè conciliato, cuius in labris (vt olim Periclis) flexanima illa Suadela sessitauisse credita fuit, vsqueadeo mentes hominum velut excantatas & absurdis opinionibus imbutas, quo illi cunque placuisset, circumduxisse notum est, ita vt natura nimium prodiga cumulatissimè suas dores in illud monstrum effudisse censeri queat, vna atque eadem & vernemorum & salubrium medicaminum genitrix. Lanificij & panni lanei textrinae prima gloria penes hanc vrbem aliquando stetir, superato Flandrico opere: vnde ex praecipua bonitate & artis praestantia, pannus ibi factus, Delffs punck, velut ϰορυϕαιότατος eminentissimusq́ue nuncupabatur. |
|