Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijHarlemvm.Proxima ordinis, vt consessus, dignatio Harlemaeae ciuitati debita, postulat eam hoc loco dici, quae inter caeteras omnes omplitudine facilè superior, aedificiorum cultu non postrema, situs amoenitate & caeli salubritate vel inter primas censetur. Est enim aër liber à lacuum marisq́ue offensa ac grauitate secretus, inter fructuosa praedia, villas suburbanas, saltus vmbrosos, castella non infrequentia, pagos elegantes, agris editioribus perflatilis. Templum habet architectorum iudicio celeberrimum pulcherrimumq́ue opus, firmissimis innixum columnis, fornice laqueata ex interstina materia, quod spatioso & quadrato imminet foro. Vrbem interlabitur amnis nauigabilis hac tempestare, post auctum Ga naar margenoot+ magnâ virium accessione lacum, Sparnus dictus à nobis apud Sparnodamum sinus Tyi brachio accipi, quem Spirnerum consona etymo veriori voce, dicendum autumo rectiùs, vt palustribus cannis, & arundinetis, è quibus Spiras, hoc est, calamorum radices, esui gratas iuuentus colligit, densum; atque ita in Traiectinis diplomatibus scriptum inuenio, vbi de Ecclesia Spirnerwalt, quam Sparno woudam nunc vocamus, à sylua amni vicina. Hoc flumen è Rheno re vera corriuatum, tamen è lacu immensum aucto ortum habere videtur: idem euntium redeuntiumq́ue nauium continuo procursu ac commeatu amoenum, icolarum vtranque ripam obsidentium oculos iucunso prospectu pascit. | |
[pagina 251]
| |
Ante vrbem nemus est, à luco (nisi abesset religio) propter Ga naar margenoot+ opacitatem non multum recedens, in promiscuum vsum prodeambulationi, voluptati, delicijs, exercitijsq́ue dicatum, secessus suois habens à concursu profani vulgi, ac strepitu separatos, dignissima Musis contubernia, vnde exulant cauponae & Sileni stabula, nequitiae officinae & flagitiorum diuersoria. Linearum telarum, quarum inenarrabilis candor & tenuitas byssi gloriam & pretium facilè euincat, mercatu opificioq́ue sat celebris vrbs est, neque minùs villosi generis Ga naar margenoot+ pannis, quos eadem apparat Italiae Hispaniaeq́ue mirificè expetitos, ob gratam leuitatem, & pertinacem eximij nigroris gratiam. Abest ab Oceano Britannico ad v. p. m. qui marinorum piscium genus omne abundè subministrat: ad Euronotum lacus est amplissimus; versus Aquilonem Tyus sinus, vterque bene piscosus, ita vt opportunus mirum in modum loci situs existat vndecunque, soli, caeli, & aquarum bonis circumfluens. Cuniculorum nusquam fermè tota regione maior frequentia est. Cuius abundantiae occasione, sedem hanc constituendae Academiae, vbi Musarum alumni & cultores in literato otio vixissent, legere & Caesareo beneficio confirmare decreuerat Atrebatum Praesul, huius Ecclesiae tunc Curio: sed vbi nonnullorum qui à literis alieni ad Reipub. caluum adrepserant, animos auersos à liberali cogitatione animaduertisset, destitit, ne apud ingratos atq́ue inuitos beneficium malè collocaret. Quod ad nominis impostitionem attinet, haud in procliui postita mihi ratio videtur, eò quòd omnes veluti conspirabundi, vnoq́ue in ludo edocti pariter, à Wilelmo quodam Frisiorum Regis filio, quem mutilata concisaq́ue voce, satis abiectè Lem appellant, nominis auspicium traxisse vrbem contendant, vt Heer Lem, hoc est, Dominus Lemus suo eam nomine dotarit. sed ista eorum paullo obsoletior absurdiorq́ue videtur orario, qui ad modum iocosae illius imaginis, quae in conuallibus ac montium iugis ludit (Echo appellant) extremam duntaxat vocis, Willem, syllabam repraesentant: in quo iniurios atque | |
[pagina 252]
| |
inexpiabili religione obstringendos, & maiestatis quasi reos peragendos censuerim, non minus exquisitè, quàm qui in publicam fraudem, Principis monetam attondeant atque accîdant. Quid enim illud est aliud, quàm Principis viri nomini illudere? Quis ignorat Nobilitatem hoc habere natiuum & peculiare, vt nihil stomachosiùs? accipiat indigniusq́ue, quàm si de illis loquare contractiùs? multo magis si trunces mutilésve cum abiectione nomen, quum è diuerso onerosum potiùs, quàm breue curtúmve, semper amauerit, ad exemplum Luciani Neopluti, qui Simi nomen despuere, Simonidis amplexari coeperat. Quis non odoretur à bardo & salis omnis experte homine istud confictum? Quis vnquam tam malè feriatus nomenclator inueniatur, qui personae nomen, ipsi structurae ac fabricae velit impostitum? Quis Philippopolin Inuictiss. Regis nostri nomen referentem (quam Galli Philippe-ville, nonstra gens Philips-statt appellat) Regem Philippum temerario ausu, praeter Soloecismi, quam incursurus esset, notam, nominauerit? aut quis Mariaeburgum, Dominam Mariam dixerit, quod ab heriona illa cui prouinciae omnes pro rege agenti fasces submittebant, dominamq́ue appellabant, conditum fuerit? Itaque Ga naar margenoot+ rectiùs puto simpliciusq́ue Harlemaeorum (quos nominatim in Catalogo illustrium familiarum inter antiquissimos inuenio) stirpem è regio Frisiorum stemmate oriundam, tam oppido, quàm arci à se exstructis primum nomen indidisse, circiter annum à salutifero partu quingentesimum & Ga naar margenoot+ sextum. Arx Harlemaea secundum canalem aluei qui Egmondam deferebatur sita, quasi ad perpendiculum rectâ Harlemum respicit, non procul Heemskircha, ea fuit lapidae è lateribus coctis, qui pedem Romanum adiecto quadrante singuli longitudine superant, quincuncem crassi, dodrantali fermè latitudine: quod murorum ruinae firmissimae etiamnum docebunt. Cuius diruendae soloq́ue aequandae occasionem dedisse libido ac vis tyrannica arcis domini creditur, quamuis alij indomito nec vllis modestiae aut legum | |
[pagina 253]
| |
repagulis coërcito populi in excidium Nobillitatis concitati furori vero similius id attribuant: quando non vna arx id mali experta, sed omnes propemodum velut immani procella ac turbine raptae pessum iuerint. Porrò arcis huius mentio suggerit mihi insigne & dignum cuius memoria literis consignetur facinus, initer rarissima coniugalis amoris exempla numerandum: in quod diuerticulum ab instituto si paulisper digrediat, cogitent lectores leuandi taedij gratiâ id esse factum. Etenim cùm loci dominus ob vim & effraenatam violentiam iustum omnium in se odium contraxisset, arctissima obsidione in arce sua premi coepit, quae cùm in longuis traheretur, praeclusa omni effugij spe, ac deficiente Ga naar margenoot+ iam re cibaria in summa egestate atque inopia quum deditio pararetur, vxor singulare pietatis & amoris in maritum decus, ad eam pactionis cum hoste formulam descendit, vt semel exportandi sibi quae charissima haberet facultas daretur. quo ex conuentione pacto confirmato obseruatoq́ue, coniugem bulgae inclusum, adiuuante onus pedissequa, extra arcem exportauit, neglectis charioribus vtensilibus cimilijsq́ue: pari cum laude efferenda cum Guelphi Baioariae Ducis pientissima vxore, quae post sililem obsidionem ad deditionem compulsa, cum Conrado Sueuo Imp. ad eas pacti leges accessit, vt ipsa nobiliumq́ue vxores efferrent res quasque pretiosissimas. Credente hoste secuturam opum exportationem, visum fuit foemineum agmen, Principis foeminae exemplum imitans, maritos suos de humeris pendentes, dulcia onera, subuectare, act in sinu paruos liberos gerer. Redeo ad vrbem nostram, cui primam inuentae isthîc artis typographicae gloriam deberi, & summo iure asserendam Ga naar margenoot+ aio, vtpote propriam & natiuam: sed luminibus nostris sola officit inueterata illa & quae encausti modo inscripta est animis opinio, tam altis innixa radicibus, quas nulli ligones, nulli cunei, nulla rutra reuellere aut eruere valeant, quâ pertinaciter credunt, & persuasissimum habent apud Magontiacum claram & vetustam Germaniae vrbem | |
[pagina 254]
| |
primò repertas literarum formulas quibus excuderentur libri. Vtinam hîc incredibilem illam dicemdi vim, quae in Carncade fuisse perhibetur, voto exoptare possem, qui nihil defendisse vnquam, quod non probarit, nihil oppugnasse, quod non euerterit, dicitur; vt saltem refugam illam laudem postliminio reuocare, & hoc quasi trophaeum erigere possem, veri interpolator: quod ego non alio optarim, quàm vt veritas rectè à Poëta vetere Temporis filia nuncupata, aut (vt ego soleo) χρόνᴕ ἔλεɣχος, tandem detegatur, quaeq́ue iuxta Democritum, altissimo in puteo demersa hactenus delituit, in apertum proferatur. Si gloriosum certamen suscipere non Ga naar margenoot+ piguit AEgyptios & Phoenicas de literarum inuentione, his Deo duce earum inuentum ad se trahentibus, quando tabulas ϑεοχαράϰτᴕς, hoc est, à Deo exaratas iactant: illis à se repertas Graeciae intulisse gloriantibus, quando Cadmus Phoenicum classe vectus, rudibus Graecorum populis artis illius auctor, eas commonstrauit. Rursus si Athenienses Cecropi suo, Thebani Lino, eandem laudem vindicant. Palamedi Argiuo excogitatorum characterum gloriam Tacitus & Philostratus deferunt: vt Hyginius Latinorum Carmentae Euandri matri. Si itaque controuersam dubiamq́ue gloriam cunctae gentes ad se ceu propriam rapere on erubuerunt, quid verat quo minus indubitandae laudis possessionem, de qua per socordiam auitam exturbati sumus, quasi postliminij iure repetamus? Equidem non inuidia, aut maleuolentiae studio transuersus agor, vt huic asseram, quod alteri derogem ac detraham. Crassi impudentiam non imitabor, hinc Scaeuolae sanctimoniam & grauitatem affectando, illinc prehensationibus fauorem hominum eblandiendo: haud is sum, corruptis arbitrijs planum agere non decreui, veritatem illam vnam perspicuam, quam vti caeleste Solis iubar, nulla nox, nulla caligo quantumuis alta obtenebrare potest, exhibiturus, quantum in me est, idq́ue simplici ac minimè fucato orationis filo, quod illa amt. Quòd si optimus ille testis est, auctore Plutarcho, qui nullo obstrictus | |
[pagina 255]
| |
beneficio, neque alterius addictus studio, liberè quod sentit loquitur & intrepidè, meum testimonium meritò locum habeat, qui nec mortuum aut haeredes posterósve cognatione attingam, neque gratiam aut beneficium inde expectem, qui quicquid huius feci, id totum sepultis Manibus pietatis ergô impendi. Dicam igitur quod accepi à senibus & auctoritate grauibus, & Reipub. administratione claris, quiq́ue à maioribus suis ita accepisse grauissimo testimonio confirmarunt, quorum auctoritas iure pondus habere debeat ad faciendam fidem. Habitauit ante annos centum duodetriginta Harlemi in aedibus satis splendidis (vt documento esse potest fabrica quae in hunc vsque diem perstat integra) foro imminentibus è regione Paltij Regalis, La vrentivs Ioannes cognomento AEdituus Custósve, (quod tunc opimum & honorificum munus familia eo nomine clara haereditario iure possidebat) is ipse qui nunc laudem inuentae artis Typographicae recidiuam iustis vindicijs ac sacramentis repetit, ab alijs nefariè possessam & occupatam, summo iure omnium triumphorum laurea maiore donandus. Is fortè in suburbano nemore spatiatus (vt solent sumpto cibo aut festis diebus ciues qui otio abundant coepit faginos cortices principio in literarum typos conformare, quibus inuersa ratioen sigillatim chartae impressis versiculum vnum atque alterum animi gratia ducebat, nepotibus generi sui liberis exemplum futurum. Quod vbi feliciter successerat, coepit animo altiora (vt erat ingenio magno & subacto) agitare, primumq́ue omnium atramenti scriptorij genus glutinosius tenaciusq́ue, quod vulgare lituras trahere experiretur, cum genero suo Thoma Petro, qui quaternos liberos reliquit omnes fermè consulari dignitate functos (quod eò dico vt artem in familia honesta & ingenua, haud seruili, natam intelligant omnes) excogitauit, inde etiam pinaces rotas figuratas additis characteribus expressit. quo in genere vidi ab ipso excusa Aduersaria, operarum rudimentum, paginis solùm aduersis, haud opistographis: is liber erat verna- | |
[pagina 256]
| |
culo sermone ab auctore conscriptus anonymo, titulum praeferens, Speculum nostrae salutis. in quibus id obseruatum fuerat inter prima artis incunabula (vt nunquam vlla simul & reperta & absoluta est) vti paginae auersae glutine commissae cohaerescerent, ne illae ipsae vacuae deformitatem adferrent. Postea faginas formas plumbeis mutauit, has deinceps stanneas fecit, quò solidior minusq́ue flexilis esset materia, durabiliorq́ue: è quorum typorum reliquijs quae superfuerant conflata oenophora vetustiora adhuc hodie visuntur in Laurentianis illis, quas dixi, aedibus in forum prospectantibus, habitatis postea à suo pronepote Gerardo Thoma, quem honoris caussa nomino, ciue claro, ante paucos hos annos vita defuncto sene. Fauentibus, vt fit, inuento nouo studijs hominum, quum noua merx, nunquam antea visa, emptores vndique exciret cum huberrimo quaestu, creuit simul artis amore, creuit ministerium, additi familiae operarum ministri, prima mali labes, quos inter Ioannes quidam, siue is (vt fert suspicio) Faustus fuerit ominoso cognomine, hero suo infidus & infaustus, siue alius eo nomine, non magnopere laboro, quòd silentum vmbras inquietare nolim, contagione conscientiae quondam dum viuerent tactas. Is ad operas excusorias sacramento dictus, postquam artem iungendorum characterum, fusilium typorum pertitiam, quaeq́ue alia eam ad rem spectant, percalluisse sibi visus est, captato opportuno tempore, quo non potuit magis idoneum, inueniri, ipsa nocte quae Christi natalitijs solenis est, qua cuncti promiscuè lustralibus sacris operari solent, choragium omne typorum inuolat, instrumentorum herilium ei artificio comparatorum supellectilem conuasat, deinde cum fure domo se proripit, Amstelodamum principiò adit, inde Coloniam Agrippinam, donec Magontiacum peruentum est, ceu ad sayli aram, vbi quasi extra telorum iactum (quod dicitur) postius tutò degeret, suorumq́ue furtorum aperta officina fructum huberem meteret. Nimirum ex ea, intra vertentis anni spacium, ad annum à | |
[pagina 257]
| |
nato Chritsto 1442. ijs ipsis typis, quibus Harlemi Laurentius fuerat vsus, prodisse in lucem certum est Alexandri Galli doctrinale, quae Grammatica celeberrimo tunc in vsu erat, cum Petri Hispani tractatibus, prima foetuta. Ista sunt fermè quae à senibus annosis fide dignis, & qui tradita de manu in manum quasi ardentem taedam in decursu acceperant, olim intellexi, & alios eadem referentes attestantesq́ue comperi. Memini narrasse mihi Nicolaum Galium, pueritiae meae formatorem, hominem ferrae memoria & longa canitie venerabilem, quòd puer non semel audierit Cornelium quendam bibliopegum ac senio grauem, nec octogenario minorem (qui in eadem officina subministrum egerat) tanta animi contentione ac feruore commemorantem rei gestae seriem, inuenti (vt ab hero acceperat) rationem, rudis artis polituram & incrementum, aliaq́ue id genus, vt inuito quoque prae rei indignitate lachrymae erumperent, quoties de plagio inciderat mentio; tum verò ob ereptam furto gloriam sic ita exardescere solere senem, vt etiam lictoris exemplum eum fuisse editurum in plagiarium appareret, si vita illi superfuisset: tum deuouere consueuisse diris vltricibus sacrilegum caput, noctesq́ue illas damnaere atque execrari, quas vná cum scelere illo, communi in cubili per aliquot menses exegisset. Quae non dissonant à verbis Quirini Talesij Cos. eadem ferè ex ore librarij eiusdem se olim accepisse mihi confessi. Ista dictare me compulit cupiditas & studium defendendae veritatis, quamuis illa odium sui plaerunque parere soleat: in qua tuenda potiùs quàm vt deserere vadimonium velim, ad suscipiendum odium paratior sim ac promptior. Nam istud facilè ponent, qui rem ipsam sincerè ac candidè indagabunt & expendent, tanquam in Critolai bilance appensam: at Veritatis, quae Dei imago quaedam est, qui non libenter patrocinium suscipiat, vix hominis appellationem mereri existiomo, cuius cura atque amore nihil cuiquam vel sanctius vel antiquius esse debet. Tuendo veritatem & constabit suus vrbi nostrae honos, in | |
[pagina 258]
| |
ciue ereptam inuentionis pulcherrimae gloriam recuperaturae, & cadet eorum arrogantia, quos salsam alienae gloriae haereditatem cernere non puduit, & quasi deiectis de ponte sexagenarijs alieni iuris possessionem superbè vsurparunt. At vereor vt surdis ista auribus canantur: vtcunque tamen erit, iuuabit me & memoriae inuentoris & gloriae vrbis pro virili consuluisse, dum apud leues & veri incuriosos animos plus valet praeiudicium opinionis (quod antea quoque testatus sum) quàm cum ratione auctoritas. Quae iniuria mussitanda est & deuoranda parum lubentibus. quanquam dolendum minùs foret eam laudem in clarissimam Germaniae vrbem, vellut aliam in familiam, transisse, si non plagio, sed recta ratione factum id fuisset. Verùm arbitror fatis volentibus hanc viam commodissimam visam, vti citissimè ad nitorem suum ac perfectionis culmen perueniret inuentum illud, orbi sale (quod dicitur) & sole magis necessarium, nimirum in maiore luce hominum, per studia, magnatum ptaemia, & honores (quibus ares aluntur) faciliùs emersurum, vti accidisse res docuit, quàm in extremo orbis terarum secessu quodam & recondito angulo, inter hominum priuatorum sordes. Hanc vrbem sequitur capti nouo consilio Pelusij (Damiatam nominant inclytam AEgypti vrbem) gloria, cuius quum traheretur in longum obsidio, portum vrbis transuersa catena ferrea inter duas valida turres munitum, vna atque altera holcade, quarum carinas & proras serra in crenatos dentes limata obmunierant, Harlemaei qui in ea expeditione militabant, obseruato vento secundo atque opportuno inuadunt, diffracta catena interiorem in sinum penetrant, sicq́ue patefacto portu classi Christianae rei benè gerendae occasionem aperuerunt, capta deditaq́ue vrbe munitissima copiosissimaq́ue. Cuius rei memoriae sempiternae institutum reor, moremq́ue per manus in hunc vsque diem traditum obseruat Harlemaea pubes, vt Calend. Ianuarijs (quae an huiusce stratagematis testes fuerint clam me est) nauiculas serratis proris instructas, imagi- | |
[pagina 259]
| |
nesq́ue victoriae argumenta, bacillis suffixas, in publicis supplicationibus circumferat. Certiorisq́ue fidei testimonai supersunt ex aere Corinthio tintinnabula seu aeramenta bina, quae in editissimae turris fastigio suspensa, arguto tinnitu latè perstrepunt, à re Damiatica nuncupata. Hanc vrbem diuruna grauiq́ue obsidione, fatali quidem nobis & calamitosa, sed Hispanis obsessoribus perniciali atque exitiosa, ante biennium pressam, famem obstinata & inuicta patientia fortissimè tolerauisse; qua obsidione gentis Hispanae prior fama bello inclyta extabuit inuiluitq́ue, ferocitas contusa, fastus repressus, fidei periculum aditum est, opinio & existimatio virtutis, quae externis nationibus inuictam, nedum formidabilem illam fecerat, obsoleuit. Docuit enim Harlemum contra ciuium militumq́ue concordiam, & conspirationem animorum mutuam in tuenda patriae libertate, nullas quantumuis magnas hostium vires quidquam posse, quippe quae defensioni inualida, tormentorum bellicorum, nitrati pulueris, reiq́ue alimentariae copijs omnino defecta, nunquam tamen in hostium manus deditione peruentura fuerit, nisi per frumentatores, ignauitérne an perfidiosè sui muneris oblitos, neglecta fuisset vrbis cura. Id tamen priuum ac singulare habuit, quòd palmam non precariam quidem illam aut dubiam, sed geniunam ac certam iure sibi vendicare potest, libenter assurrecturus ei honoris ergô caeteris ciuitatibus, neque vt olim Aiaci, debitum derogaturis. Nisi enim haec se hostili Martis furori per initia opposuisset diuino quodam instinctu (neque verò temeritatem ausim vocare, quod publico omnium consensu transactum constat) belliq́ue minas & apparatum omnem in se auertisset, certè Respubl. Batauica à cardine emota concidisset, dum reliquae vrbes spectaculi diritate & exempli sanguinarij (quod ab infesto & superbo hoste tum expectabatur) siue edoctae siue deterritae, deditionem vltrò properaturae fuerint, vt quas temporis spatium à communiendo & annona commeatusq́ue copijs se instruendo, clausis vndiq́ue per gelu | |
[pagina 260]
| |
praeproperum aquis, exclusisset. Itaq́ue dum in longum trahitur obsidio, dum omni vltimae crudelitatis exemplo praeter fidem datam praesidiarius miles supra duo millia numerosus ab Hispanis deletur, id effectum est vt vrbes communitae fuerint, & ne qua vnquam se postea dederet, pessimi exempli trucidatione deterreretur. |
|