Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijDvrdrechtvum.Dvrdrechtvm iusta veraq́ue priscae appellationis Ga naar margenoot+ lege scribendum duco, quod Grammatistarum vulgus ex vsu Dordracum hactenus scripsit, dicendumq́ue auditoribus inculcauit. Sed isti nimis otiosè dissimulanterque prae- | |
[pagina 246]
| |
Ga naar margenoot+teriuere silentio vernaculae vocis natalem, quae DRECHT vetustioribus Bedae natione Anglo, & Sigeberto Geminiacensi, aut quae nunc inoleuit scriptura, Gemblacensi monacho, pro oppido agnita fuit. Eguidem apud maiores nostros Drechti vocabulum idem sonuisse existimo, quod apud Ga naar margenoot+ priscos pureq́ue loquentes Latinos Forum, non tam quòd ius ibi diceretur (quod tamen in mercatibus inprimis exerceri conuenit; vt suum cuique tribuatur) vti vox ipsa spirat, quàm quòd eò merces comportentur, ceu in forum rerum Ga naar margenoot+ venalium. Quemadmodum ergo Forum videtur fuisse oppidum aut municipium mercatu celebre, quod ostendunt variorum ducum nomina, Forum Varronis non procul Mediolano, Forum Cornelij in AEmylia, quam Imolam hodie nominant, Forum Claudij, Tarentasia nunc dictum, Forum Liuij notum hodie, Forum Iulij, & Sempronij Forum, in Ga naar margenoot+ Vmbrisciuitas: ita etiam Durdrechtum Dureti cuiuspiam gentilitia nota insignis olim viri forum fuisse conijcio, cuius in Annallibus nostris sed obscura & exilis fit mentio. Ex eodem Ga naar margenoot+ fonte manauit Haestrechti ortus, quod ad tria passuum millia Gouda dissitum, nunc pagus, olim oppidum tribus (si vera narrantur) praesidiarijs arcibus insigne binisq́ue xenodochijs Ga naar margenoot+ traditur fuisse, in ipso fermè Comitatus Bulosij meditullio positum, inter Goudam & Scoenhouiam, quarum vrbium proprietarios fuisse Comites Bulosios certius est, quàm vt ex hominum memoria longa dies id deleat, quorum monumenta marmorea Goudae in sacello ferreis Ga naar margenoot+ cancellis septo visuntur. Eadem haud dubiè conditio fuit Moeredrechto, Papendrechto, Barendrechto, Swindrechto, & Slydrechto, nunc pagis in vicinia Durdrechti aut certè non procul disiunctis. Est itaque nomen Dordraci reformandum, & quasi cum sene Pelia in cortina recoquendum, vt invicem eius, Durdrechtum reponatur; quam scripturae legem tuetur augustius istius ciuitatis sigillum, cuius epigraphen Ga naar margenoot+ hanc esse, sigillvm oppidanorvm in dvrdrecht, testatus est suis ad me literis Petrus Cor- | |
[pagina 247]
| |
netus, olim ciuitati isti à pensionibus. Illud verò obiter & veluti in transcursu adijciendum putatui, in antiquis membranis me reperisse nomen inclytae vrbis Thuredrecht perscriptum in diplomate Henrici iiii. Imp. quod accidisse reor ex affinitate aspiratae th, cum media, d. Facies vrbis oblonga Ga naar margenoot+ exit ad modum triremis: ipsa opulenta & copiosa, imò eorum omnium quae in annonae reiq́ue alimentariae vsum venire atque expediri possunt, locuples quiddam penu est, fluminibus, vadoso mari, stagnisq́ue incredibilem piscium volucrumq́ue foeturam & copiam subministrantibus. Vix Ga naar margenoot+ alia vrbs toto Hollandiae tractu magnificentiora habet, & Agrippinensium fermè aemula aedificia, quae coelum propemodum culminibus feriunt: hypogaea & cellae vinariae, nunquam solem nocturnam've Lunae facem admissura, arcuato opere fornicata sunt. Templum habet magnificum, aris signisq́ue pulchrè exornatum, & artificio arcuati operis quo concameratum est, meritò suspiciendum, & collegio Canonicorum celebre; de cuius fabrica quod narratur, quamuis putidiusculum atque à somnio parum abhorrere videatur, quia tamen ante me chartis illitum video, silentio non praeteribo, fidei periculum penes auctorem relicturus. Ferunt enim virginem quandam Soterem nomine, ni fallor, Ga naar margenoot+ tribus nummulis, eiusdem cum Tityi ieciniore naturae, semper rediuiuis atque immortalibus, quos crumena numquam detrimentum passura continebat, operas omnes impensasq́ue aedificatae aedis sustinuisse: qua ex re nata inuidia auidas opificum manus in virginis necem armasse, ipsaq́ue mox rediuiua cum percussoribus suis expiandae nefariae caedis caussa Romam petijsse memoratur, ibiq́ue peractis votis religio. nem exoluisse, animam exhalasse, corpusq́ue tumulandum dedisse dicitur. Mirum ni Medeae cuiuspiam aut Sagae veneficio, aut vera Luciani narratione aures saturare, taediumq́ue leuare voluisse videatur quisquis est nugator ille, qui tam infeliciter legentium patientia & oculis abusus fuerit. Vrbs ista ius praefert priuilegiarum, Stapulae nomine dictum, Ga naar margenoot+ | |
[pagina 248]
| |
quod controuersum diuq́ue litigiosum, firmissimis arietibus totisq́ue Hollandiae viribus oppugnatum, neruum & adamantinum illius Reipub. clauum, vrget, caeteris ringi & Heracliticum illud relinquens, dum ipsa diplomate & longinqui temporis praescripto beneficium pulchrè sibi foeneratum ad se trahit: sed animorum dissidium dissipauit, & quasi praetexta sagum mutatuit Carolus Imp. arbiter & disceptator caussae Ga naar margenoot+ interpositus. Stapula autem vox barbara, & Latinis auribus auia, purè puteq́ue Gallicae originis creditur, qua significetur priuilegium beneficiariae vrbi collatum, sistendi & ab instituto cursu retrahendi merces exoticas, quas negotiator importat, vt nimirum eo loco stabulentur (si ad vocis originem alludere licet) ac conquiescant, quo venum prostituantur quauis tandem conditione, nisi damnosam venditionem caussatus, vel meliorem aliunde lucri auram olfaciens institor vectórve malit recurrere vnde venerat, & vbi domicilium habet: quod illi integrum est & liberè facere licet, etiam non persoluto stato protorio. Quòd si emptae illic merces aliò deuehendae veniant, haud temerè in alia quàm popularia nauigia merces recondi patitur ciuitatis ius. Simile Ga naar margenoot+ exemplum Stapulae obtinet Atrebatum ciuitas, in vina Francica quae plaustris importantur. Middelburgo quoque idem ius in vina Hispaniensia, Lusitanica, & Gallicana concessume st. At Durdrechtum non in vnum genus, vina nimirum Germanica, quae secundo Rheno Mosaq́ue deportantur, sed in cerealia etiam quaecunque semina & lignorum carbonumq́ue strues, & si quae sunt aliae illius generis merces vectorijs nauigijs è Gelris Cliuijsq́ue conuehi solitae, ius suum extendit. Adde quòd huic soli ob principatum quem Ga naar margenoot+ inter Hollandicas ciuitates tenet, honorarij loco & praerogatiuae datum est, cudere monetam Principis auream argenteamq́ue, quod nusquam alibi quam hîc licet: deinde Ga naar margenoot+ vt isthîc hollandiae Comitum inauguratio fiat, nec alibi solenni sacramento adigantur in mutuam fidem cùm Principes tum Ordines, ex quo cùm antiquitas, tum eius in Prin- | |
[pagina 249]
| |
cipes merita aestimari possunt, quorum beneficio in primariam dignitatis atque honoris sedem prouecta ascenderit. Ga naar margenoot+ Hanc vrbem latè imperitantem atrox & miseranda tempestas disiectis aggeribus auulsit à continente, quando ad centum propè millia animae miserrimo mortis genere extinctae dicuntur, submersis duobus & septuaginta pagis, praeter villas & arces: ex quo in hunc vsque diem mari insula circumluitur, ad modum Venetae vrbis, nisi quòd spacium contractiùs hanc à continente dirimat, ad maioris balistae iactum vna tantum expart, à duabus interuallum excedit decem passuum millia, quod nauigari se non patitur vltro citroq́ue nisi ex arbitrio aestus marini affluentis aut remeantis. Incidit autem in annum ab orbe redempto millesimum quadringentesimum vicesimum & primum ea horrenda Ga naar margenoot+ calamitas, cuius etsi secura, acerba tamen recordatio, hos à me numeros anni indices expressit: dVrdreChto InCVbVIt VIs atroX InCIta VentIs, Eam calamitatem à rustico procuratam fama loquitur, qui Ga naar margenoot+ vicini rebus inuidens, quîcum inimicitias gerebat, fundum illius aggeri maritimo subiectum eluuione maris abolere, aut saltem corrumpere cogitarat, ignarus secuturam post admissum semel mare aggeris perruptionem, multoq́ue minùs terrarum submersionem. Itaque pessimo consilio pessimum facinus adiunxit: dicitur enim effodisse scrobem, per quam ceu colliquias mare exaestuans, in fundum praedictum corriuaretur immittereturq́ue; cuius impetus quum nulla ope human sisti iam posset, latissimam terrarum hominumq́ue stragem edidit. Caeterùm priusquam à primaria ista vrbe discedam, non possum quin corollarij vice adiungam, quod Cosmographiae commentarijs prodidit Dominicus Ga naar margenoot+ Marrius Venetus, in Adriatico sinu nimium otiosè desultorieq́ue nostra haec contemplatus, eam ab Antonino Pio Imp. putari conditam, & Benefactae nomine insignitam, nunc Dodranam dici. Quòd si testimonio veteris & | |
[pagina 250]
| |
classici scriptoris auctoritatem iste suam communisset, haberetur illa à me magna & iusta Reipub. totius nomine gratia, neque immeritò: sed quum proiectior apud me sit & dilutor hominis auctoritas atque fides ob rerum exterarum summam ignorationem, quam in eo perspexisse & docere quoque posse mihi videor, satis fecisse me puto, exempliq́ue satis dedisse, si sagacibus aliorum naribus hanc appendicis offulam obiecerim, ne quid studio praeteritum, aut ignorantia omissum caussentur. |
|