Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijCap. XVII.
| |
[pagina 241]
| |
tam ad mansuetudinem & societatis humanae coniunctionem retrahere fabulosus Orpheus & Theseus, alijq́ue consilijs praestantes viri aggressi, homines primò ad conuenticula contraxerunt, inde coniungere aedificia docuere, eorumq́ue coniunctiones vrbes appellarunt, quod aratro circumducto sanctos earum terminos finesq́ue praescriberent. Eas antiquitas quo à praedonum maria infesta habentium iniurijs essent remotiores, procul à littore condidit, si testimonium nobilissimi scriptoris Thucydidis non abnuimus. Tum deinceps quae pecuniarum copijs affluebant, vel ad ipsa littora sedes ceperunt,vbi muris ac moenibus aduersus vim tuti se circumsepirent, vel angustias terrarum vtrinque mari expositas (isthmos nominant) occuparunt, partim negotiationis opportunioris gratiâ, partim vt finitimis vim parantibus faciliùs obsisterent; priùs enim quam piratica & latrocinia vigere & in gloriam trahi coeperant, vicatim Graecos habitasse idem scriptor locuples testis est, quando non speciosae vrbes, sed vires & potentia aestimabantur, praesertim in hoc gloriantibus Lacedaemonijs, qui muratas vrbes gynecaeis, hoc est, mulierum lustris comparabant, quod intra illas degener & imbellis suisq́ue diffidens viribus multitudo latibula quaereret. Idem Germanis quoque fuisse studium ex Tacito liquidò deprehendimus, qui nullas illis habitatas vrbes, imò ne sedes quidem inter se iunctas pati potuisse, ac prionde vicatim discretos diuersosq́ue aedificia collocauisse commemorat. Quin & Alemannos siue Sueuos scribit Marcellinus maluisse solum ipsum & territorium deuictarum gentium incolere, quàm earum oppida, quae non aliter vitabant, quàm arbusta quaedam retibus tensis circundata: propterea quòd liberis in campis, si ingrueret hostis, temporarium consilium de emigrando, aut de faciendis coetibus capere possent, id quod inclusis intra moenia vallumq́ue negatum est, qui obsidionis pericula ac mala sustinere coguntur, neque pugnam arbitrariam capessere, obstrucits eruptioni vijs, aut statiuis oppositis praemuntisq́ue | |
[pagina 242]
| |
valent. Nimirum veteres in animosa iuuenum ac virorum virtute, haud in moenibus videntur fiduciam omnem posuisse, quòd existimarent nihil iuuare turres & muros, vbi deesset animus & bello viuida virtus: ita vt rectissimè iudicarit Hippocrates felices eos qui cogitent viros esse regionum praesidia & munimenta, non turres aut lapidea moenia: neque minus scitè Lycurgus legislator dixisse proditur, non videri viduam moenibus vrebem, quae viris, non coctilibus laterculis sit cincta. Quare meritò custodiendus est memoria Alcaei Lyrici versiculus decantatissimus, Ανδ ρες πόλεως πυρɣοὶ ἀρήιοι. quo significat viros esse martias vrbium turres. Neque diuersam fuisse caussam autumo, cur serò apud minores Frisios oppida condi coeperint, imò raras admodum extitisse antiquitus in Hollandia vrbes & oppida muris circundata, aut vallis propugnaculisq́ue communita ex veterum scriptis intelligere satis possumus, quae praesens aetas frequentia aduersus vim comparata tutamenta numerare potest, vt pari spacio haud temerè plura vsquam videre liceat, quae cum vrbibus recensere hîc fert animus, cùm vt decora atque ornamenta regionis exteri absentes domi in Musaeo quisque suo extra peregrinationis periculum molestiamq́ue intueantur ac cotemplentur, tum vt hi quos studium peregrinandi detinet, quae petant, quid inquirant, ad pascendum oculos simul & animos in numerato habeant. Solet autem illud studium quod in lustrandis vrbibus consumitur, praesertim si ratio explorandi cognoscendiq́ue populorum ingenia accedat, magnam felicitatis sapientiaeq́ue partem addere, quod in Vlysse suo inter peculiaris operis initia voluit innuere Homerus, quasi summo laudum cumulo beatus fuerit, qui multarum gentium vrbes lustrarat & mores inspiciendo perdidicerat. Habet verò Hollandia primarias vrbes sex, tanquam matrices & caeterarum columina, quibus velut ex arce signum tollentibus, caeterae ad obsequij vices ciconiaria quadam lege praesto adesse solebant: (quae nunc obsoleuit consuetudo) Eae tunc fuere prae- | |
[pagina 243]
| |
potentes & felices, quando ex earum arbitrio Princeps belli pacisq́ue munia temperabat, hostilia vel ordiebatur, vel finiebat; denique vtranque paginam solae faciebant, quae nunc cum Ilio & Milesijs, quibus strenuitatis gloria quondam animos fecerat, vicissitudinem rerum (vti in rebus humanis nihil diuturnum aut perpetuum Natura patitur) experiuntur, postquam libidini ius concessit, maiori summum rerum gradus integer. Hae quotiens ad Comitia vnâ cum primoribus è Nobilitate (Ordines siue Status peculiari vocabulo honorificoq́ue nuncupantur, siue ab auctoritate, siue quòd in potiorum consilijs salus Reipub. vertatur atque constistat) conueniunt; indicuntur autem ea non rarò ob res arduas & profanis auribus ignorandas, tum verò statos subseliorum ordines singulae adeunt, quos inter vt principem consessus locum iure praerogatiuo Durdrechtani obtinent, ita quoque sententiae dicundae pricipatum trahunt: proximae dignitatis vices Harlemaeis attributae sunt: tertium ordinem vendicant sibi Delphenses: quartus penes Lugdunenses, siue (vt vsus obtinuit) Leidanos consistit: quintam classem ducunt Amstelodamaei; sexto loco Goudanis seruato. Id tamen obseruatur caueturq́ue religiosè, vt Nobilitatis primates, vt vetustate & stirpis claritudine antecellunt, sedes ac dicendae sententiae ius singulare priores occupent, antequam Magistratus occipiant. Caeterùm vrbes atque oppida nostratia & pagi haud otiosis fermè vocabulis insigniuntur: Ga naar margenoot+ ex ilis plaeraque à Dam, qua voce emissarium significatur, siue cataractae claustrum, vt Rutilius appellat, quo mare vel excluditur vel admittitur, appellationem sortita sunt; nonnulla Ga naar margenoot+ in Drecht, de quo dicendum mihi erit in Durdrechto; multa in Wijck, de quo inferius mentio incidet; quaedam etiam in Dijck, quae ab aggere dicta sunt, exeunt. Inter ea quae à Dam nominis sortem trahunt, principem ferè locum Ga naar margenoot+ obtinet Amstelodamum, quod Amstelae riui non ignobilis, ac illustri Amsteliorum prosapia clari emissario appossitum, | |
[pagina 244]
| |
Ga naar margenoot+ inde nuncupatum constat. Roterodamum Rotae siue Roterae, vtrunque enim inuenio, in Mosam se exonerantis fluenti emissarium, originis suae materiam agnoscit. Sic vicinum Ga naar margenoot+ illi Sciedamum Sciae profluentis ostio, cui assider, nomen Ga naar margenoot+ acceptum refert. Edamum, siue rectius Yedamum, Yam riuum praetexit, eiusq́ue emissarium habet. à quo oppido Ga naar margenoot+ disiunctum ad tria passuum millia Monickedamum nomen obtinuit à lacu vicino, quem aquagio emittebat. Sparendamum Ga naar margenoot+ pagus Harlemo propinquus, nónne manifestum nominis sui indicium profert, emissione Sparni riui, si non potiùs Spirneri (de quo paullò inferius dicam) in sinum Tyum illic excurrentis per plura emissaria? è quibus vnum, quum necessariò reparandum, (quippe exesis ac vetustate cariosis ruinosisq́ue trabibus) nouoq́ue operi iacienda essent fundamenta, visum est altioribus ingenijs, si nouae fabricae latius solito os adijceretur profundiusq́ue, magno id futurum Reipub. commodo; nam praeter exonerationem copiosiorem aquarum, quas amplioribus faucibus effunderet, nouo quoque portui viam pandi, quo nauigia maiora in vrbis sinum penetrarent. Quod vt obtineretur, tentandum priùs assensum Curatorum aggerum, (quos Caesareo vocabulo Heymrados nuncupari diximus) quo sine inanem sumi operam: deinde trahendos in partem impendiorum, si fieri posset, Ga naar margenoot+ atque emolliendos, qui Rhenolandiae (ita vocatur vniuersitas agrorum intra Rheni alueum iacentium, cuius impensis agger, qui Amstelrodamum vsque à pago Velsio tria milliaria longus pertendit, curatur sustineturq́ue) capita & consules nominantur, qui in vtilissimum opus certam pecuniae summam liberali caussa elargirentur. quod etsi factu perdifficile videretur, citiusq́ue è pumice aquam elici posse, delectus tamen ad id persuadendum fuit Nicolaus Verlanius, qui Periclaea sermonis vi atque copi, alienissimos à numerando ita permouit, vt postulationi eius. concederent, & in trientem prope impensarum assentirent. Itaque opus admiranda firmitate & pulchritudine, incredibili impendio, | |
[pagina 245]
| |
atque operarum multitudine egestis per machinas & tympana aquis, soloq́ue prius diligenter fistucato, hoc ipso tempore Ga naar margenoot+ quo à nobis ista cuduntur atque elucubrantur, ciuittas Harlemensis perficiendum curauit, per quod ingentes corbitas & celoces onerarias frumentariasq́ue ad intimum & penetralem vrbis sinum passis velis peruehi videmus. quam rem ne per somnium quidem progenitores nostri vnquam sperassent, vt ab ipso vsque Oceano terras ambiente in vrbis suae gremium merces, rei frumentariae acerui, aliaeq́ue strues subuectarentur. Sic studio & industria vnius hominis opus immortale conceptum, insignem impendiorum deductionem sensit, afflicto minùs aerario, & singulari Consulum diligentia ad colophenom perductum, manum extremam felliciter accepit. Non defuere tamen oblatratores, à quibus inchoatum opus conuitiorum aspergines ac mordaces sales cum dentato risu, ceu inutile & operae irritum, pertulit. Haec suo quodam iure dici à me expostulauit emissarium iustae omnium admirationi expositum, dignum certè in quod architecti neruos ingeniorum contendant. Redeo à diuerticulo ad institutum. Est & Sanerdanum, vbi Sana eundem Ga naar margenoot+ in Tyum sinum exit, lacusq́ue aliquot exonerat. Scaredamum non abest à numero Scarae exitum patefaciens. Ga naar margenoot+ Huc adde Maesdamum, quòd vetus Mosae alueus, nunc Ga naar margenoot+ obstructus, emissarium illic habuerit. Gysedamum à Gysae Ga naar margenoot+ alueo dictum. in eundem ordinem venit & Crabbedamum Ga naar margenoot+ apud quem locum elix quidam à Rheno productus in Oceanum putatur defluxisse. Nunc vt fastidium abstergeatur deducaturq́ue, ad capita Regionis stylum conuertam, inter quae principatum sibi vendicat Durdrechtum. |
|