Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– Auteursrechtvrij
[pagina 219]
| |
curatè & minutias sectando velim, attigisse tamen breuiter patriae amor postulat; sunt namque singulis ferè gentibus Ga naar margenoot+ certae & peruliares morum idae; quum Afris bilingues & subdolos animos tribuat Frimicus: Scythas immanis feritatis crudelitatisq́ue damnet: Graecos vanos & leues: Asiaticos Ga naar margenoot+ lasciuos & luxuriosos: Hispanos elata iactantia praeposteros idem appellat: Gallos Trebellius Pollio leues, Vopiscus Ga naar margenoot+ inquietos & nouarum rerum auidos insimulat: AEgyptios Ga naar margenoot+ litigiosos & acerrimos reposcones Marcellinus non semel notat: Francos mendaces, sed hospitales, Saluianus Massiliensis Ga naar margenoot+ dicit: Gothos perfidos, sed pudicos: diuersae ab his naturae Alanos: Saxones idem crudelitate efferos, sed castitate Ga naar margenoot+ venerandos: Britanni manducones & palati minimè surdi Ga naar margenoot+ appellantur. Ad eundem modum Hollandi stupidi audimus Ga naar margenoot+ & crassae Mineruae homines: quod mirum aut nouum videri non debet, in ijs qui in extremo Oceani ambitu ad Arcton expostiti, crasso caliginosoq́ue sub aëre nati & educati simus: quando & Cordubae natos Poëtas in aestuosa Ga naar margenoot+ Hispanai subtiliore longè caelo, pingue sonantes cum conuitio appellet Cicero, tametsi ciuitas illa protulerit clarissimos ea in arte, duos Senecas & Lucanum: tantoq́ue etiam magis, quòd, iuxta Heraclitum, anima sicca sit sapientissima: quomodo autem in regione vliginosa, ventorum rabiei atque pluuiae obnoxia, adde & saginae corporum addictiore, siccitas illa mentis, subtilitatis & industriae comes, requiri tanta posset, perinde vt in ea, quam modò nominaui, regionem? Sed video nòs hac in nota eiusdem esse conditionis ac loci cum Spartanis, quibus coelo parum benigno natis rerum inscitia & crassum ingenium à Romanis suarum laudum amplissimis praeconibus, alienarum detractoribus, attributa fuere: illi rudes, imperiti, planeq́ue hebetes, res tamen domi militiaeq́ue decantatissimas, vel hostium testimonio, prorsusq́ue inauditas gessere: Et nos Bataui olim crassi ingenij, & tantum non bardi Poëtis habiti, rebus tamen fortiter gestis & praeclara fide, tale documentum dedi- | |
[pagina 220]
| |
mus, vt eirones illi nos ab extrem o Oceano perfidiae suae vindices redimere atque euocare non sine tacita flagitiorum suorum conscientia coacti fuerint. Dixerit Martialis omnium hominum irrisor, aurem Batauam pro crassa & stupida, nos conuitium in decus vertimus eodem modo, quo Pindarus deprecatur vetus maledictum probrumq́ue suae genti, hoc est, Baeoticae ingestum, quae suina audiebat, à stupore mentis: id enim non dissimulat in Olympijs ipsemet his verbis, ἀρχαῖον ὄνειος ἀλάθες λόɣοις εἰ ϕεύɣομεν βοιωτίαν ὗν, Ga naar margenoot+ hoc est, vt intelligatur, an re vera vetus probrum Boeotiae suis Ga naar margenoot+ effugimus. Genus hominum procerum habet Hollandia, alta magis quàm humili statura, corporibus validum, forma liberali, ingenio aperto & facili, quod olim dolis atque exterorum artibus obnoxium propterea fuisse notatume est: sed nunc ea simplicitas, tanquam cos attritu, peregrinationibus longoq́ue commerciorum vsu exercita, vafriciei nonnihil attraxit, quod mercaturae & negotiationis studio bona pars hominum quantumuis longinquas totoq́ue terrarum orbe semotas ac dissitas regiones peragrat, vnde multiplex linguarum & ingeniorum cognitio mores imbuit, & in Vlysseos mutauit, homines à barbarie prima quam Rom. scriptores illis dant, multum diuersi, sermo & congressus comis illis est, laboris patientia summa. Id in genere dicendum est & verè, & cum laude, imò & finitimorum confessione, Hollandos esse frugi, & attentos oeconomos patresq́ue familias: qui formicae exemplum secuti condunt sub hyemem, quae illa anni partis iniuria negatura videtur, coëmptis piscibus carnibusq́ue, quae vel muria domant, vel fumo durant. Vix etenim es honestior vlla domus, quae pro ratione capitum familiae (vt quaeque est vel numerosa vel exigua) non mactet in autumno bouem integrum, aut dimidiatum saltem, praeter porcum, quorum carnes in bonam anni partem esui futuras, dum ver sinum plenum effundat, ita vt dixi, condiunt Hinc succidiarum, pernarum, petasonum, quae fumaria instruunt, opes, quas magnatum aulis & | |
[pagina 221]
| |
Apiciorum culinis, annuas delitita, & notas cupedias nemo non nescit, quòd gentium nusquam salitura benigniore, aut molliore fumi natura eiusmodi carnes condiantur. Foemineum Ga naar margenoot+ genus proceritate, formae naturali & non fucato nitore & lacteo candore gentes finitimas superat, viragines dicas, vsqueadeo nullius laboris parcae aduersus quasuis aëris tempestatisq́ue iniurias duratae maria terrasq́ue obeunt negotiationis studio: cultus ac nitoris domestici (cuius primam laudem gentium consensus nobis tribuit) ita curiosae, vt vitio propiores sint prae nimia diligentia, vt rectè dixerit Nazianzenus vitia & virtutes esse cognatas & ἀɣχιθύρᴕς, Ga naar margenoot+ quod vitium fallere sub vmbra & specie virtutis saepe soleat. Eam verò diligentiam non modò ostendunt in dealbando & mundando instrumento omni & superllectile, quam multam plaerunque & lautam ac magnificam habent, verùm etiam alijs in rebus. omnia atria & cubilia (quae fermè constant intestina materia è ligno, vt ita dicam, vndulato, hoc est, crispantes maris vndas imitante) mirifico luxu & apparatu gaudent exornare, quae non satis est assidua peniculorum tritura laeuigare, nise etiam decocti laticis fuco adulterare satagant, vt propemodum speculorum officium nitore eximio praestent. Accedit quod in parietibus quicquid nudum extra materiam relinquitur, non calce modò purissima, verùm etiam creta inducere solent, quò candor sit maior. Quid, quòd & specularia quae Solem admittunt ac vitreas fenestras oleo & terra selinusia à sordibus & maculis Ga naar margenoot+ quas coeli horror atque iniuria inuehit,extrita limpidaq́ue mirum in modum reddere quasi suscepto certamine auent. Pauimenta quoque asarotis sternunt, & ne quid coeni insi Ga naar margenoot+ deat, cribrato arenae puluisculo operire insano quodam studio consueuere. In mundo muliebri & cultu vestum modum non excedunt, vt Brabantia contermina facit, nisi quod lineis corallorum propendulis, vel quae orbiculis constant argenteis, finus ornare gestiunt; nonnullis locis Frisiae Cisrhenanae spintheribus, bullis, fibulis, bracteis, vncinulis, glo- | |
[pagina 222]
| |
bulis omnibus ex argento affabrè factis etiam rusticanae puellae foeminaeq́ue exornantur. Lintearia negotiatio studiosè excolitur à multis. Plaeraeque omnes aut fusos pollice torquentes pensa ipsae trahunt, vel orbiculo versatili in cannas fila agglomerant, vnde telas lineas accurant, aut torto rhombo ea rapiunt, aut radijs telas cum Penelope percurrunt, aut operosa pepla arte Palladia confuunt, otio hebescerre Ga naar margenoot+ ac languere minimum solitae. Coniugatae à virginibus maturis & nubilibus dignoscuntur annuli gestamine, & plagularum linearum quibus capita velantur discrimine, in quibusdam locis capillitio in cirros implexo, nullo tegminis vsu durandis capitibus. Viri omnis generis opificia studiosè exercent, aut mercaturam faciunt, bona pars quae triginta aut quadraginta millia superat, nauigatione victum quaeritat, sibi atque liberis, haec nauiculariam faciendo, illa operam naucleris locando: multos annui prouentus alunt. Ga naar margenoot+ Rusticae gentis mores diuersi sunt; nam qui borealem tractum incolunt, austeriusculè & duriter vitam exigunt, parsimonia magis, quae ingens est vectigal, quàm inopia adacti: qui secaliceo pane cum caseo & lacte & expresso inde sero vice potus victitant: quos inter repertos aliquando audio, qui viridi propemodum & infracta senecta centesimum aetatis annum excesserant à vini zythiq́ue vsu prorsus alieni, alioqui nunquam otiosi, laborum patientes, operarum acres reposcones. Ga naar margenoot+ Iuuentus inter eos aestate Cimbricas & Scythicas regiones, Hispaniasq́ue nauigando interuisit, sub hyemem alecum capturae operam locat, brumam solam fouendo genio liberaliùs impendit. Australiores & solstitiali plagae obuij quibus opimius benigniusque solum obtigit, per vicarias ministrorum manus telluris opera tractat, ipsi otio vitam desidem transigunt, innata quasiq́ue haereditaria segnitie feriantur, pergraecantur, vsuarios agros & pascua, quasi dotalia dominia, liberis colendos transcribunt, tantae peruicaciae vsufructuarij, vt conducto in certos annos vix nisi per Ga naar margenoot+ vulnera necesq́ue cedere velint.Frisij Cisrhenani fidem prae- | |
[pagina 223]
| |
cipuè semper coluere, ita vt iurisiurandi fidem solennem frangere, vel saltem fallere ac ludificari, vt parricidiale nefas, fugerint: nusquam gentium religiosius obseruatam dictorum conuentorumq́ue constantiam certum est, ita vt commercia conuentionesq́ue sola in manum addictione certiora magisq́ue rata essent, quàm quae nunc septentis testibus confirmantur. Iuuat hîc committere nostratium Ga naar margenoot+ mores cum Germanorum institutis, secuturus in hoc Cornelium Tacitum, qui accuratè monumentis consecrauit, peculiari ad id edito libello, morum & institutorum Germaniae memoriam, in quibus multa sunt quae adamussim maiores nostri obseruarunt, muta etiamnum in vsu sunt quotidiano, in nonnullis dissentimus. Nullas ille Germanis scribit fuisse vrbes, nobis sunt frequentes. Ille improbat morem separatarum aedium, diuersum ab Italica fabrica, quae connexa & cohaerentia coniungit aedificia; nostra in regione domuum parrietes spatio disiunguntur, siue aduersus ignem remedio, siue diffidentia quadam & cautione aduersus curiosos auscultatores & corycaeos. Ille Germanos non fluitante veste, sed stricta artusq́ue singulos propè exprimente & quasi corpori assura, dicit fuisse vsos, qualem & Francis dat Sidonius oculatus testis. Simile verstimenti genus maiores nostros adamasse è picturis vetustioribus paulò discimus, quale nunc in consuetudinem redit, vt solet ea insania in orbem redire, constantiore in hoc Germanorum more qui antiquam obtinet, nec temerè habitum mutat. Tunicae olim striatae, rusticis adhuc vsitatae, nobis explicitae. Ferarum pelles antiquitus, eaedem nunc quoque in honore & vsu sunt. Maioribus nostris, ibidem vt Germanis, sagum omnibus tegumen fuit, fibula aut vncinulo fermè consertum, qua refixa refibulatáve diffluebat de humeris sagum. Literarum secreta viri pariter & foeminae excolunt, in eo diuersi ab illis. Seram ille iuuenum Venerem, atque eo inexhaustam pubertatem Germanis dat, eandem ne virginibus quidem festinatam. Ga naar margenoot+ Neque placuit maioribus nostris properum con- | |
[pagina 224]
| |
nubium, & quasi praecoquum, sed ad vires adultas vsque & validas dilatum, vt proles inde natae robora parentum referent; vt rectè suaserit Flaccus, tollendam esse cupidinem immintis vuae, & Varrone teste, veteres virginis acerbae aures Veneris vocabulis imbui noluerint. In conuictibus & hospitijs conuenit inter vtramque gentem, quibus effusissimè indulget: quando pro fortuna quisque apparatis epulis, sed fermè supra fortem, excipiat. in conuiuijs profundendum est, etiam si postea sit esuriendum, qui & Baccho hilarantur & canticis perstrepunt, nulla sine vino placent, quasi Varronem edidicerint, ita vbique & mussitari & occini audias, Vinum hilaritatis dulce seminarium, Ga naar margenoot+ Paulò ante haex temproa luxus mensarum citra exemplum maximus & nepotinis tantum non prodigisq́ue sumptibus exercitus, & in immensum auctus, profligatis iam moribus ciuilibus, finem modumq́ue omnem transierat, quando pretiosa fames & macelli conturbatrix (vt Epigrammatarij verba ad eam rem aptius exprimendam adducam) terra mariq́ue exquisitas ciborum delitias & cupediarum indagines vestigabat, donec dites & generis etiam claritate celebres familiae, studio magnificentiae in epularum apparatu ad summa progressae, aut comesis deuoratisq́ue patrimonijs decoxere, aut in vetere aere alieno obstrictae ac vacillantes fortunas suas conturbarunt, posteris nihil praeter luctum & querelas relinquentes. Sed ea versania & profusio paulatim, Ga naar margenoot+ Dijs gratia, iam exolescit, postquam magnitudo famae exitio esse coepit, & exemplo docti ditiores, ad sapientiora animos conuertere, & noui exorti homines ac Reipub. clauo adhibiti, parsimoniam inuexere, aut ad pecuniosam senectam (vbi egestas quouis flagitio deterior habetur) priorem animum adiungunt. Caeterum fieri potest vt cum temporum vicibus, etiam morum vertantur: sicut res mundanae omnes velut orbe iactatae voluuntur. De concertatione poculorum, & pergraecatione, dixi antea, sed istud qualecunque studium, | |
[pagina 225]
| |
firmitatem corporis gladioaoriam, non probrum existimant. Illud verò medullis intimis haustum sedet, quod Tacitus scribit, crebras inter vinolentos existere rixas, quae non intra conuitia stant, sed ab hac iniuria ad maiora fit gradus, ita vt saepius vulneribus homicidijsq́ue finiantur: mirum quoque inimicitias non indictas modò & apertas sed insitas etiam ac veteres in compotationibus ceu Bacchi auspicijs deponi in perpetuum atque obrui velut obliuione extinctas, hausto vtrinque Philotesio cratere, concoridae firmamento, nefasq́ue contrahere inexpiabile creditur, qui per pocula sartam tectam coire in gratiam foedusq́ue abnuat. Parthorum gloriae Ga naar margenoot+ tributum fuit, antequam de Germanis Tacitus id prodidit, quod de rebus grauissimis in conuiuijs consultarent, tanquam nullum sit tempus quo animus meliùs efferatur intendaturq́ue ad cogitationes de rebus arduis, aut simplices conprehendat. alioqui non dubitauit Poëta illud iactare, ɣαϛ ρὸς ἀπὸ πλείης βᴕλὴ ϰȷ̀ μῆπς ἀμείνων, hoc est, Nihil certè verius, non illo tempore magis, quàm hoc nostro, quod propter intemperantiam potus, qua sitim non depellunt, sed quaerunt, faciliùs vitijs suis, quàm armis hostilibus vinci queant vtrique, praesertim si indulgeas ebrietati ac suggeras (vt ipse ait) quantum concupiscant. Apianus abhorruisse priscos Romanos pariter & Graecos à foenerandi consuetudine refert, quòd existimarent illud genus esse quoddam cauponandi, graue, litium parens, & simultatum seminarium; quamobrem & Persis fuisse exosum, vt imposturae plenum mendacijsq́ue debitum opus scribit. At exercere foenus & in vsuras extendere ignotum fuisse Germanis Ga naar margenoot+ tradit toties iam nominatus scriptor; quod nostris hominibus non ita multos ante annos notum esse coepit, Cisrhenanis Frisijs hactenus inuisum; seruatur tamen in pecunia quae faciendis nominibus occupatur, Calendarioq́ue destinatur, ne otiosa maneat, quincuncialis, sed maiore ex parte, semissis vsura, quae pro centum repraesentatis nummis, | |
[pagina 226]
| |
senos refundit. Vnciarium foenus inter mercaturam facientes Ga naar margenoot+ non ita pridem irrepsit. Rara in numerosa gente adulteria inter Germanos agnoscit Tacitus, & nos extra hunc numerum non sumus: illic capite anquiruntur, hîc mulctis coercentur grauibus, aut ignominia afficiuntur, quando deprehensae aut catamidiantur, aut corbi impostitae aquis merguntur, aut ligneam togam circumferunt. Prostitutae pudicitiae non facilè martitus inuenitur, quamuis aetas, forma, opesq́ue adsint. Virgines in manus virorum conueniunt, parentum vtrinque consensu, sic maritum accipiunt, quomodo vnum corpus vnamq́ue vitam, quod in illis quoque ita laudat Tacitus, vt plus bonos mores ibi valere praedicet, Ga naar margenoot+ quàm alibi bonas leges. Homicidium poena eadem manet in deprehenso, vel lata fuga, vel asyli reuerentia eximit, satisfactio non nisi vniuersae domus conscientia & assensu recipitur. quod olim extra religiosa delubra non fiebat, reo cum proximis consanguineis supplice in genua prouoluto, veniam pacemq́ue humiliter deposcente, ac piacularibus sacris inferijsq́ue institutis manes propiciante, atque ita caedis offensam expiante. Monumentorum superbum & operosum honorem nostri itidem vt Germani, tanquam desuncti Ga naar margenoot+ haeredibus grauem, aspernantur. Fatidicarum mulierum fidei addictiores ad superstitionis vsque infamiam fuisse Germani produntur: è quibus vnius Chattae vaticinio velut oraculari tripodi acquiescens Vitellius Imp. matris funus maturando, regium nomen parricidiali piaculo polluit. Velledam virginem Bructerae nationis fatiloquam & augescente religione Deam tantum non habitam latè imperitasse memorat Tacitus, ad quam non temerè cuiquam accessum patuisse, ex eiusdem verbis liquet: quippe quae edita in turri habitandi sedem sibi legerat, vt glisceret auctoritas coeli siderumq́ue vicinitate: delecto etiam è propinquis vno velut internuncio, qui Mercurij vicem obiens, effata responsaq́ue Numinis portaret. Ab hac insania nondum liberati omnino sunt nostratium animi, anicularum creduli oracu- | |
[pagina 227]
| |
lis, atque haud scio an bona orbis pars huic superstitioni obnoxia sit; quod & de Maurusijs testatus est Procopius: & hac tempestate Mauritani diuinatricibus mulierculis ita addicti sunt, vt certam illis tribuant fidem, quae daemonum diuersicolorum commercio deditas se vltrò praedicant, maioris fidei auctoramento: habentq́ue velut pro comperto euenturum, quicquid illae praedixerint; quamuis indigenae sapientiores aerum auctoritatem eleuent, imò abrogent ac tollant, & Tribadas contumelioso nomine appellitent. Aurimam inter Germaniae numina recenset Tacitus, quam Ga naar margenoot+ ego Alirunam veriore scriptura & conuenientiore vocabulo nuncupandam autumo: (nam Alioruna apud Geticum scriptorem Iornandem accessione literae deprauata est.) sonat autem ea vox sacram & fatidicam, composita ab ali seu hali, id est, sacra: saepe enim negligitur, interdum etiam otiosè adijcitur à Latinis aspiratio in barbaris vocibus: & Oruna siue Runa, quo significatur in aurem mussatrix, id namque sonat Germanicè Runen, quo sagae & fatiloque pro more religosè obseruant, vt veluti ex oraculi adyto profectum vaticinium certius fidei pondus accipiat. Certè Alirunis, quae sagae fuerunt aut magae, auctoritas non vulgaris olim fuisse cognoscitur, quae sanguine humano extis've captiuorum, quos ipsae iugularant, inspectis, futurorum euentum praedicebant. Quod mulierum genus Vilimer Gothorum Rex sedes fertiliores quaesiturus in exercitu suo quum deprehendisset, veritus cruentas illis manus inijcere, conquisitas in solitaria & inaccessa hominibus loca abegisse legitur. Illud corollarij vice adijciendum est, dubium mihi esse huic ne genti sagarum, mandragora herba nomen dederit, Ga naar margenoot+ an ab illa acceperit: siquidem Germanica lingua Alrunam in hunc vsque diem eam herbam appellat, veneficijs magicaeq́ue imposturae nomine infamem, & magorum portentis expetitam; nisi quis originem vocis deducat ab Alp, qua Incubum siue Ephailtem lingua Saxonum intelligit, quòd fanatica ista mulierum natio incubis vehiculum praestare | |
[pagina 228]
| |
detestando flagitij genere putetur. Quod ad Religionem attinet, qua mentes hominum velut illigantur tenenturq́ue praesumpto Numinis metu, Germani maximè Mercurium Ga naar margenoot+ siue Teutaten coluerunt, Tacito teste, ab humanis non abstinendo hostijs. Alij Germanorum Hertum Deum masculino genere, Tellurem Romanis dictam, & ἑϛίαν Graecorum innuentes, vel domus cuiusque praestitem Larem, quem Ga naar margenoot+ Heert, hoc est, focum dicimus, significantes. Nonnulli Tanfanam, cuius celeberrimum gentibus templum solo aequauit Germanicus Caesar, vt Tacitus dicit, pro numine praecipuo habuerunt, non intellecto hactenus, vt existimo. Videntur autem sapientes viri religionis conditiores voluisse designare genitalem originem & primordium rerum, seu primam principemq́ue omnium caussam, Deum videlicet. Neque enim aliud est Tanfana, quàm initium & primordium, à the articulo, & anfan principium, & per crasin Tanfan, quod hodie The anfang scriberemus, vbi barbaries magis oculatam se & altiore mentis indagineplus peruidisse, quàm Romana, si Dijs placet, sapientia, ostendit, Deum sub principij nomine colendo, qui fons est & principium mouendi, principij autem origo nulla existit, quippe ex quo vniuersa oriuntur, ipsum verò principium non aliunde nascritur, nunquam id futurum, si vlla ex re alia gigneretur: quod si nunquam oritur, ne occidit quidem vnquam, vt pulchrè disserit in Phaedro Platonis Socrates, & ex eo transcripsit Cicero in Tusculanarum primo. Saxones à recta colendi rerum auctoris conditorisq́ue ratione diuersiùs ligneam columnam sub dio postitam, numinis loco habuere; fortassis innuere volentes Dei naturam affectibus inconcussam, rectam, nec in diuersa nutantem, ad modum scapi columnae; quam Irmenseul nominabant, aut rectiùs Hermonstal, quasi Luni Dei sedes & habitaculum (facilis autem occasio lapsus fuit apud imperitos barbarae linguae descriptores, seul pro stal scribentes.) Est enim stal receptum pro stabulo & habitatione: nisi mauis Hermonstul, hoc est, solium & sedem | |
[pagina 229]
| |
Luni Dei: Per Lunum, Deum vniuersi auctorem & vegetatorem innuentes, cuius beneficio cuncta invrementum capiunt atque augescunt, vnde manauit eorum opinio, qui Lunam existimarunt esse sidus spiritus, vti Plinius admonet, Ga naar margenoot+ apud quem cap. vndecentesimo perperam in patrio casu Lunae legas pro Lunam. Consimilem ob caussam Celtas Germanos excelsam quercum coluisse, Iouisq́ue nomine indigitasse solenniter (id quod Maximus Tyrius de illis prodidit) crediderim. Pars Sueuorum, quae praepotens erat Germaniae natio, Isidi sacra factitasse memoratur à Tacito, cuius signum in Liburnicae modum figuratum, peregrinae religions documentum dabat, ea specie fortassis Lunam loquente, quae dum in cornuae sinuatur, nauiculae hinc in proram, in de in puppim accliuis atque assurgentis, figuram non malè mentitur. Qui & Naharuali populi ad Hercynium iugum Lygijs, quos nunc Silesios vocamus, vicini, Dioscuros seu Castorem & Pollucem, Romana interpretatione Deos, Alcin, quasi Halgin, & vt nunc dicimus Hailigen, hoc est, sanctos, nullo peregrinae superstitionis vestigio coluere, vt refert idem Tacitus. Vandali Vodan & appendice Ga naar margenoot+ (quam Diaconus addit) Guodam, Mercurium sua lingua dictum colbant, à quo nomine Mercurij dies videtur appellationem traxisse, quasi Vodans, & geminato W loco G, Wodans dach, qui nunc Wonens dach molliore pronunciatione vocatur. At quòd Bataui vum reliquis insulis peculiare Dei numen venerati sint, non certò liquet, nisi quòd in Mercurium, vt eius cultum ipsis receptum credam, magis inclinat animus. Quodecuque tandem habuerint, Annalium fidei credimus satis, precibus Wilibrodi cum syluis lucisq́ue procubuisse, id namque traditur, aut certè instillata animis purioris religionis luce, simulachra dolabris sublata, conuulsaq́ue fuisse à populo, qui veri Mercurij, hoc est, paternae mentis ac voluntatis interpretis, sincerum cultum iam acceperat tradente illo. Non possum hîc praeterire morem ab Ethnicis transumptum, relindendi dolia musto | |
[pagina 230]
| |
Ga naar margenoot+ plena, vt Probus testatur (cuiusmodi ferias πιθοιɣίαν ab apertione cadorum nominat Hesiodus) quando idem nobis solenne sit facere in praecidaneis ferijs D. Martini, quibus cados musti resignant. Illud quoque lepidè excogitatum est, quod geniali mense, Ianuario scilicet, matronae & nymphae viris ac procis munuscula mittunt: postridie Idus Ianuarias, qui dies Pontiano sacer est, eamq́ue actionem nominant Pont sennen, quasi dicas Pontiano xenia aut pondo mittere, rursus viri prociq́ue vxoribus ac nymphis eundem praestant honorem, octiduo pòst, idq́ue nijten (quod arietare aut cornu petere sonat verbi vim reddenti) vocant à nomine Agnetis virginis, quae diem quoque illum sacrum habet. Allusionem in nominibus quaesitam laudarem, vt argutiusculam, nisi in re sacra licentiùs id fieri oppido improbarem. Eam enimuero consuetudinem mutuati videntur maiores & Diuis transcripsisse à Romanis, apud quos Saturnalibus mense Decembri foeminae viris muera missitabant, vt hi vicissim mulieribus ipsis Martij Kalendis, quas propterea, Ga naar margenoot+ Foemineas, Iuuenalis appellat. Tacitus refert morem fuisse militiae receptum inter Batauos, vt ducem delectum scuto imponerent, & sustinentium humeris vibrarent: eius consuetudinis vestigium quoddam reliquum seruarunt gladiatorum collegia, qui districtis certoq́ue implexu firmatis ensibus vnum quempiam velut antesignanum & ducem imponunt & gestando in orbem vibrant. Quin & alium morem tradit Batauorum cohortibus vsitatum, si quando oppugnatio tentanda erat, & inuadenda moenia hostium, tunc enim truci cantu, & patrio more nudatis corporibubs scuta super humeros quatere consueuerant. Mos inoleuerat olim à priscis (vt opinor) saeculis receptus quasiq́ue per manus traditus, vt festis diebus, ac profanis quoque, accincti gladijs minutis ac prionde districtu procliuioribbus incederent, quem Persis etiam in vsu fuisse lego, & in vetere Graecia, antiquatum postea & reiectum ab Atheniensibus primis, vti locuples testis est Thucydides: sed is quoque, postquam | |
[pagina 231]
| |
à Gelris & Frisijs secura sunt omnia, nec Martem illi spirant amplius, desijt atque ex hominum propè memoria deletus est. Erant autem ij gladij lata lamina, leues, ancipites, breues, inepti ad punctim feriendum, ad solum caedendi vsum habiles, neque ad aratrum & stiuam colonus absque illis armis accedebat apud Goeylandos. Illud operaepretium est scire, singula Hollandiae oppida, pro suis opibus & pro loci Ga naar margenoot+ conditione, honestissimorum, quiq́ue opibus mediocribus instructiores sunt, ciuium centurias in certas classes distributas habere, quos robora & neruos Reipub. dicere liceat, Sagittarios communi nomine appellant, siue illi balistis arcubusq́ue Ga naar margenoot+ chalybeis spicula fundunt, siue acernos arcus ducunt, siue manuarijs tormentis sclopisq́ue plumbeas pilulas spargunt. Quibus olim pro insigni vestis erat bicolor, adiecto argenteo emblemate, qui vestitus honos eas à plebe secernebat. vestitus plaerisque oppidis obsoleuit, emblematis alicubi durat. Horum quemadmodum apud Romanos euocatorum militiam fuisse honoratiorem antiquitus constat, quum singulae ciuitates Principi in armis praesto aderant, delectu ex his habito. hi si exercitus mercenarius ducebatur, Triariorum locum tunc tuebantur. At nunc si vsus postulet, ad comprimendam seditionem, ad arcendam hostilem incursionem armati adhibentur, vel si ornandus sit Principis aduentus, vel noui inauguratio decoranda, tum verò honoratae custodiae ac solennis vicem praestant. Haud temerè Ga naar margenoot+ inuenias maioris nobilitatis altricem regionem alteram, sed plaeraeque familiae, & quidem vetustissimae, vel bellis asumptae, vel intestinis factionibus oppressae interierunt, vel deficiente generis propagine in aliarum nomina transierunt, quam rem peculiari capiti destinaui. Vtitur Hollandia Ga naar margenoot+ Duumuiris Capitalibus, qui custodiam habent, in reos animaduertunt, caussas priuatorum hominum in iudicijs versant coram Iudicibus, quos à certo numero Septemuiros vocitant: quorum alter in ciuitatibus intra pomoeria ciuibus ius dicit, Praetorq́ue nominatur, Scultetum Carolus Ga naar margenoot+ | |
[pagina 232]
| |
Magnus nouo indito nomine, Scultheijs Francica voce dixit, velut noxae debiti've exactorem, quòd & poenas irrogare & multas exposcere ab ijs qui deliquerint, soleat. Alter qui peregrinus est, & ruri (quanquam & intra portas ius illi dicere liberali caussa non negatur) causas audit municipum Ga naar margenoot+ & in agris degentium, quem Gallico Vocabulo Baliuum appellant: is in iudicijs operâ vtitur nobilium, qui colonias & praedia beneficiaria possident, & ex illorum Iudiecum sententia vitae ac necis ius exercere potest. Quos autem Septemuiros Ga naar margenoot+ nominaui modò, vulgus Latinorum Scabinos vocat, cuius origo vocabuli à saeculo & instituto vsque Caroli Magni petenda est: etymon enim habere videntur, à Scafhin, à mera potestate illis tradita interficiendi atque è medio tollendi: id namque est, hin scaffen. quae potestas quis temporum vices similem ferè promittunt, vnde ortum traxerit, paucis hîc repetenda est. Quum Carolus Magnus cognomine Vestphalos subactos saepius, rebellando tamen refractarios, datam semper fidem violare animaduerteret, visum est illi ex re fore si diritate supplicij exemplorumq́ue terrore castigaret illorum proteruiam. Itaque iudices arcanos constituit, quibus ius ac potestatem animaduertendi in periuros, aut temerariae fidei reos, aut facinoris compertos, inauditos atque indefensos, delegauit. Ea seueritas & truculentia Vestphalorum gentem in fide atque officio continuit, quum saepius in syluis magnates & non medioribus fortunis viros suspensos perfractis laqueo ceruicibus vitam finijsse cernerent, nulla accusatione praemissa. Scribit AEneas Pius ad suam vsque aetatem continuatum fuisse illud iudicium, secretosq́ue ritus obseruari, quibus criminosos iudicant, & reos damnationis suae inscios, vbicunque reperti fuerint, supplicoi affici; eosq́ue Scabinos appellari, qui huic iudicio cum potestate praesunt, testatur. At nostri Scabini siue Septemuiri caussas iudicant, deductam in iudicium quaestionem decidunt, quaestionibus & tormentis adsunt, cirmina excutiunt, denique vitae necisq́ue potestatem habent, sed | |
[pagina 233]
| |
auditis priùs reis. Habet eadem regio, vt est palustris atque eluuionibus obnoxia, ac proterea vti cogitur aggerum obicibus è viuo cespite aut alga aequoea constructis, quibus tanquam firmissimis corporis sui propugnaculis aduersus amnes Oceanumq́ue se muniat, ea videlicet parte qua colles arenarios natura negauit, habet, inquam, chomarchos, sic voco aggerum praefectos & curatores, quos promiscuum vulgus Dijckgrauios, ceu aggerum Comites, qui sedulam Ga naar margenoot+ suis quique locis curam reficiendorum aggerum gerunt, rusticis & colonis opus quotannis imperant, saepius collustrant, ex arbitrio & aestimatione iudicum, firmitatem molium altitudinemq́ue exigunt, rebelles mulctis onerant, quòd publica salus ab illis pendeat, & è neglectu incuriaq́ue hominum in discrimen venire possit ac periclitari. Quorum in Ga naar margenoot+ numero sunt praecipuae ex omnibus dignitatis, splendidisq́ue orti natalibus viri, qui Wilhelmi Romanorum Regis, aliorumq́ue Hollandiae Principum priuilegijs compluribus aucti, cum publica auctoritate praesunt aggeri perpetuo, qui Caninefates intersecat medios, ab Amsterlodamo Velsenum vsque pagum, vernacula voce ex re imposita Heimradi dicti, Ga naar margenoot+ quasi domestici consultores, aut (vt ipse Caesar augustiùs interpretatur in suo diplomate) communis terrae consiliarij, quòd in commune rebus ipsius tanquam frugi & vtiles oeconomi consulere teneantur: quorum immutabile arbitrium & sacrosancta auctoritas Regio diplomate non vno communita sunt, quo insuper sibi ipsi & posteris retractandae reuocandaeq́ue voluntatis aut sententiae arbitrium adimit. ij Septemuiri sunt quidam septenorio numero constituti. quorum ad exemplum Sciedamensis & Delphensis tractus singuli Quinqueuiros aggerum tuendorum curae praefecerunt. Quod ad linguam attinet, ea Germanica est, Belgicae commercio Ga naar margenoot+ affinis, cuius dialectum atque idioma infectum deprehendas à propinquae gentis vicinia, aut commercio: nam Traiectensis lingua Gelricum spirat, quòd illis populis vsi sint in bellorum societate coniunctissimis & quotidianis, | |
[pagina 234]
| |
quorum moribus non multum dissident ingenia. Frisium sermonem affectant proximè Enchusani & Medenblicenses. Brabantico accedunt Durdrechtani & Australioris Hollandiae incolae. De Harlemaeis Haganis & propinquis dicere licet cum Aristophane Comico: Sermo vsitatus vrbis in meditullio, Venio ad ingenia, quae producit Ga naar margenoot+ Hollandia non infelicia neque sterilia:quorum nonnulla nisi luxu proterentur obruerenturq́ue, ac velut in herba interirent, aut nisi è medio studiorum cursu retracta ad negotiationem & lucrosas artes, à Mercuriali saliua alienas, spem luderent atque abrumperent, poterant cum veteribus illis in dubiam certaminis aleam ire. In his sine exemplo Ga naar margenoot+ maximum illuxit clarissimumq́ue d. erasmi roterodami, qui multitudine operum Didymum Chalcenterum, ab inuicta scribendi patientia sic nuncupatum, fermè aequasse putandus est, cuius scriptorum numerus tria libellorum millia transcendisse, si Hesychio Milesio credimus, memoratur. Certè vniuersi propè orbis testimonio doctrinae omnigenae ac praesertim sacrae lauream meruit, non sine inuidia assidua eminentium comite, & quae altissimis ingenijs adhaerere, durante vita solet, à fato conquiescere dicta, cuius tamen scintilla rediuiua tanto post funus annorum interuallo necdum sopitae nuper se prodere coepit. Ille fulgore suae claritatis caeteris propemodum tenebras obduxit: ex eo, quemadmodum ex Oceano amnes sui cursus auspicium accipiunt, minores quique in eruditorum numerum libenter nomen suum referunt, hausere suae institutionis seminaria, ceu depostito isthîc tyrocinij rudimento. Ab hoc, quod eum excipi par sit, vt inter duces Achillem, Ga naar margenoot+ nomen memotabile studio eloquentiae acquisiuit Petrus Nannius Almerianus, multis apud Louanium annis Latinae linguae professione clarus: qui iniqua aemulatione, difficiliore imitatione successor datus Conrado Goclenio lite- | |
[pagina 235]
| |
ratissimo & omnibus oratoriae facultatis numeris propè perfecto viro, inuidiam apud multos excitatam extinguere non potuit: sed dum literis sacris in otio honesto se mancipare, iam sacerdotio opimo auctus, curisq́ue ergasterij exolutus, cogitat, communi luce priuatus est. Protulit Amstelrodamum Cornelium Crocum magna eruditi ingenij laude Ga naar margenoot+ florentem, qui purissimam linguae Romanae elocutionem sectatus, omne Terentij myrothecium, Ciceronisq́ue arculas consumere adnixus est, editis in lucem libellis aliquot pueritiae accommodis: sed tetricitas ex atra bile aucta quiddam Bellerophontaeum homini afflans, adhuc iuuenem extinxit. Eadem vrbs dedit Sartorium insignem formandae Ga naar margenoot+ pueritiae formatorem, simili prope morbo absumptum, libellis ad puerilem captum perquam accommodis clarum, & posthumis quoque operâ doctissimi Henrici Iunij qui gener Ga naar margenoot+ illi fuit, à plagio alienissimus, praelo traditis. Dedit Gouda Guilelmum Hermannum, infelici saeculo non infelicem Ga naar margenoot+ scriptorem ac poëtam, luxu ante diem ereptum: quem laude sua fraudandum non duxi, quòd vt summis admiratio, ita inferioribus merita laus debeatur. Vtroque & Poëtices & Historiaenomine celebrari video Cornelium Aurelium Ga naar margenoot+ eadem ciuitate ortum, quam obscurè magis quàm malignè (vt arbitror) sub Aurelij nomine designauit. Extulit Horma Iacobum popularem meum, qui Ceratini, Graio, quàm patriae Ga naar margenoot+ suae, vocabulo appellari cur praetulerit, equidem ignoro. nam me non adeò pudet natalis soli, vt non multo malim, barbara patriae voce, quàm centies benè Graecam in linguam conformata dictione cognosci. Docuit ille Louanij Graecas literas, quarum erat non minùs, quàm Latinarum ad miraculum vsque peritus, rara modestia & virginali quodam pudore, Partheniae cognomento Virgilium interuersurus, si vixisset ille; qui Erasmo libellum eruditum de sono Graecarum literarum dedicauit, Chrysostomi sermones De dignitate sacerdotali Latio donauit, & Dictionarium Graecum primus studiosis dedit, Louanij in ipso iuuentae flore raptus. | |
[pagina 236]
| |
Extulit Haga syluam felicium & poësi natorum ingeniorum Ga naar margenoot+ inter caetera Sasbotos quis non nouit? patrem Iudocum Ga naar margenoot+ & filium Arnoldum, qui in Senatu Gelriae, in principem consessum, genitori successit: quos rerum arduarum amplitudo, dignitas, & Reipub. intentissima cura, paullatim ab ijs studijs auocarunt. Dedit eadem felicissimum & ab ipsis Musis Ga naar margenoot+ effictum ingenium Ioannis Secundi, cuius in poëmatijs omnes Veneres & elegantiae Catullinanae renident, qui, si par contigisset à fatis aetas, Vmbrum vatem in Elegijs longo pòst se interuallo reliquisset: cuius Basia viuent, dum basijs amantium ora patebunt: cuius in exprimendis per ectypas imaginies vultibus elegantiam & lineamentorum subtilitatem, cùm nostra mirabitur, sed non satis explebit se, postera aetas. Ga naar margenoot+ Proximus huic est, nec longo proximus interuallo, Ianus Douza, Nordouici Dominus, paululum extra iustos adolescentiae terminos egressus (id quod honori carminis eruditi tributum volo) qui edito nuper in lucem egregio exigui libelli foetu, in tantam excitatae famae opinionem irrepsit, vt non modò à Secundo secundi votum depositurus, multis Ga naar margenoot+ etiam primam laudem sit erepturus. Protulit eadem Guilelmum Fullonium, qui Comico argumento Acolastum, siue Decoctorem lusit tantâ elegantiâ, vt Comici numeros omnes expressisse creditus sit. Tulit eadem benigna genitrix Ga naar margenoot+ Guilelmum Cripium Senatorem, virum eloquentiae laude clarum, & Poëtam argutum, lepidum, ac festiuum, id quod monstrant edita eius aliquot epigrammata, & docebit plenissimè liber, quem apud se premit in molem abiturum, breuiq́ue, vti spero, pleno iam vtero erupturum. Neque obliterari Ga naar margenoot+ fama se patitur Hadriani Scorelij, è Scorelio pago geniti, cuius nisi molle, argutum, ac festiuum in poëmatijs approbauisset, & saeculi oculos posse iudicasset sustinere, operarum praelis non indigna eius opuscula existimasset Nicolaus Ga naar margenoot+ Nicolaïus ipse Poëtarum Coryphaeus. At ille dum Romae se corrumpit, & reuersus arentibus semper faucibus intempestiua ducit pocula, cum paralyticis artubus | |
[pagina 237]
| |
mentis stuporem accersit, & venae igniculos omnes obrutos extinxit in ipsa viridi adhuc iuuenta. Quid festiuius, quid mollius, quid subtilius primis illis Epigrammatijs, quae olim dedit Cornelius Musius? quanta cum Venere atque gratia Ga naar margenoot+ rident! sed otij quodam genere segni, quòd cum monasticis virginibus per summas opes attinetur, acris illa & benigna ingenij poëtici vena relanguit non parum atque decoxit. Quantum Solitudini, quam scripsit, decoris accessisset, si poëticis quàm rhytmicis numeris eam exornatam dare (quod illi procliue factu fuerat) maluisset? recoquet fortasse, quod infoecundum effluere non sinit, senium. Delphi praeclara vrbs hunc genuere, & tenent. Celebratur & Egiduis Ga naar margenoot+ Delphus poëta simul & Theologus, sed cuius scripta in manus meas nunquam venere. Accedit inter Batauos Cornelius Valerius professor Vltraiectinus natione, quo viro, Ga naar margenoot+ delitijs suis, fruitur Louanium, vtrique paginae factum ingenium, in vtroque scribendi genere prope par, nisi quòd in pedestri oratione argutijs & docendi acumini proximior sit, in ligata & aures ducit & frequenter sublimis assurgit. Ga naar margenoot+ Quid ciue huius Guilelmo Cantero doctius? quid diligentius? quid foecundius? cui rectè à puero instituto, in re domestica lauta (quae felicitatis partem auxit) genius prosper Gallici nominis doctorum omnium consuetudine frui, eorumq́ue penetralia perreptare ac cognoscere musaea dedit. Qua occasione vsus adolescens, multiplici thesauro suum instruere penum potuit. Documento sunt copiosi Nouarum Lectionum libri: Aristides conuersus: Lycophron explicatus: Felicitatem in carmine Graecorum aemulam vel Synesij hymni carmine redditi eodem docuerint. A quo nil nisi praeclarum & absolutum expectandum erit, si iustos annorum cursus Parcae iuueni permiserint. Vltraiectinus fuit Ga naar margenoot+ & Gisbertus Longolius, ab illustri stirpe Langerackia nomen prae se ferens, annotationibus non indoctis, multaeq́ue lectionis iam tum ab adolescente editis in libellum de morum Ga naar margenoot+ honestate notus, professione Medicus. Hortensius hi- | |
[pagina 238]
| |
storiarum, Germanicae & Vltraiectinae, Satyrarumq́ue scriptor, alibi nobis memoratus est. Supersunt & alia ingenia, qui (quod de Menandro dictum est à Fabio) iustiora posterorum, quàm suae aetatis iudicia consequentur. Fuere & qui scientiarum dotibus clari, in suo quisque scientiae genere, honoris famaeq́ue apicem attigerunt, sed aut ob styli horrorem incultum ignorantur, negliguntúrve, cuiusmodi fuit Ga naar margenoot+ ille qui supremum rerum humanarum fastigium Caesareo patrocinio (cuius pueritìam finxerat) ingressus, Quodlibeta dedit: aut qui publico nomine conscriptorum inuidiam, nomins sui celebritate sustinere coguntur, alioqui latebras facilè quaesituri in publico, aut currucarum malignum nomen euitaturi: in quo ordine sunt qui collocarunt virum celebram, Demosthenici vitij lingua tenus affinem. Sed quis tandem inuidiae obtrectationem effugere potuit vnquam? Ga naar margenoot+ Cognata literis res est Pictura, quae ars vt nobilis, Regibusq́ue expetita, ita olim etiam in primum liberalium gradum recepta, & quos posteris tradere dignatur, nobilitans. In ea habet Batauia florentia aliquot ingenia, quae neque possum, neque debeo silentio praeterire. In his principem honoris ac Ga naar margenoot+ gloriae gradum ascendit primus Ioannes Scorelius, pago cognomine, Ga naar margenoot+ equini generis mercatu nobili, oriundus; pòst Canonicorum collegio Traiecti adscitus: cuius insignia opera tota passim Hollandia magna cum admiratione pluribu in fanis spectantur, sed quòd pulposos lacertososq́ue artus cum iusta symmetria exprimant viuidae imagines, vulgus profanum & supra crepidam sapiens minùs dignè de picturae honore loquitur ac sentit: vtcunque sit, in coloribus austerior est. Huius discipuli fuere Martinus Hemskerckus & Antonius Morrus Vltraiectinus, veterque magistro proximus, sed suo quisque (vt dicam) in genere, vterque inter primos nominatissimus, & penè alter (si liuor, qui viuis infestior à morte cessare solet, pateretur) Apelles; nisi quòd huic nomini, Ga naar margenoot+ facto propior videatur Martinus, tum quòd parcus temporis dispensator nullum tam occupatum habeat diem, | |
[pagina 239]
| |
quo non aliquid agens, lineam ducemdo artem exerceat, tum etiam operum multitudine, quae infinita propè sunt in omni genere, & penicillo ducta & calamo exarata, vt encaustarum typis efformarentur. Vtruisque certè operum aeternitas haud alium interitum, quàm vniuersi excidium sensura pubtatur. Martinus in omni argumenti genere varius, inuentionis subtilitate nulli secundus, in exprimendo amoenissimo quoque ditionis, conuallium, villarum situ, amnium & euriporum decursu, velificantium nauium, aut mulis, vehiculis've vrbes adeuntium, aut solem petasis defendentium ambulationes, mirificè luxuriat. Morrus confessione artificum Ga naar margenoot+ in exprimendo ad viuum indiscreta similitudine vultuum filo, inq́ue dana illis symmetria, palmam facilè adeptus, idq́ue assecutus quod rarum in artis successu inueniri posse existimat Plinius, de Parrhsio loquens, nimirum extrema corporum facere, ac desinentis picturae modum includere. Artifex operum foecundus principalium à quo quicquid fermè Regum & Primatum haec habet aetas viuidè expressum est. Hos aetate superior paulò praecessit Ioannes Mostardus Ga naar margenoot+ Harlemo oriundus, qui circa minuta potiùs, vt illi colossicotera, triuisse ingenium videtur, manupretio in pedalem tabellam satis magno constituto: ars eius eluxit in venustate ac decore oris, comptu corporum, argutia vultus, capillitij elegantia, lineamentorum tenuitate, Protogencica fermè: viroris inimitabili apparatu, alio circa lucos, arbores, muscosos fontes, alio in vestitu, caeterisq́ue rebus. Antonium Ga naar margenoot+ Blocklandium Monfortium extulit partu, pictorem non postremi nomins. Qui in repraesentandis venustè vultibus minimè durus, in reddendis historijs nulli facilè secundus audit, idq́ue loqui mihi videntur nonnula qua spectaui opera propè spirantia, solaq́ue anima defecta. Neque sua laude atque gloria fraudandus est Theodorus Bernardus Amstelrodamaeus, Ga naar margenoot+ inuentionis dispostitionisq́ue & eius Veneris, quam Charita Graeci dicunt, gratia nemini libenter cessurus, vultuum imitator insignis. Neque silentio praetereun- | |
[pagina 240]
| |
dus Ga naar margenoot+ est Petrus cognomento Longus, quem Pyreïco Plinij comparare iure, si non anterferre videor posse, qui ex proposito, vt apparet, humilia penicillo secutus, humilitatis summam adeptus est omnium iudicio gloriam, ac propterea ῥυπαροɣράϕᴕ cognomine cum illo pariter insigniri, vel me arbitro, potest, vsqueadeo in operibus illius vbique relucet gratia quaedam, expresso elegantissimè in rusticanis puellis corporis filo habituq́ue, obsonijs, oleribus, mactatis pullis, anatibus, asellis, piscibusq́ue alijs, culinario denique instrumento omni, ita praeter consummatam voluptatem, infinita etiam varietate, tabulae ipsius oculos nunquam satiant: quo fit vt pluris eae vaeneant, quàm multorum accuratae Ga naar margenoot+ maximaeq́ue. Habet Hollandia & sculptorem marmorarium Guilelmum Tetrodium, quem nedum Praxiteli, sed etiam toti propè Romae nunc opponat. de quo in natali ipsi vrbe Delphis fusiùs agam. Restant duo lumina artis non propriè encausticae, vt quidam putant, sed quae in laminis aereis & quouis è metallo ductilibus, auerso coeli scalpriq́ue tractu pingit iconas historiasq́ue omnes, quas illitu atramenti cuiusdam encaustici, imò colorum quorumuis aduersas lamellae Ga naar margenoot+ in gypseis tabulis chartis ve reddunt. Il sunt Theudericus Volcardus Amstelrodamaeus diuino homo ingenio, sed Ga naar margenoot+ fati aduersi, & Philippus Gallaeus Harlemaeus magistro illo, dij immortales, quanto superior! nisi quòd inchoatam cum laude artem ille intermisit; in hoc cum surgente aetate etiam artis gloria gliscit. |
|