Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijCap. XV.
| |
[pagina 195]
| |
Quae si ita sunt, quis tam iniquus fuerit censor, qui inuideat iustum praeconij honorem in patriam conferri? Est igitur Ga naar margenoot+ hac tempestate Hollandia regio longè maxima parte palustris, solo depressiore ac demerso plaerisque locis, multis etiam natante, non in nouum modò, sed in adultum quoque ver, quâ Traiectinos fines respicit: stagnis & euripis passim irrigua, lacubus immanibus, quorum finem nulla oculorum acies metiatur, diuulsa: alicubi aruorum culturis distincta, arboribus pomiferis consita, aut nemusculis amoenam faciem ostensura: tertiam fermè partem mari obiecta sabuleta occupant, sterilia quidem illa, sed cuniculorum foecundissima: arbustorum magna raritas est, quae olim, vt diximus, abundarunt. Aquarum multitudinem quae demisssioribus aruis grauis est, & stagnantibus innatat, frequentioribus hydromylis Ga naar margenoot+ exonerant, ita vocantur molae aquariae, quaternis instructae alis, quae vento operam dante circumaguntur, & pinnato tympano aquas in altum euehunt, atque in euripos & inciles fossas eiectant, inuento valdè vtili ac prope necessario, quae altioribus aggeribus vtrinque coërcitae & in maiores latioresq́ue aquae ductus corriuatae per emissaria opportunis locis fabricata, quotiescunque maris reciprocantis aestus refluit, in maris sinum aut amnem, aquas effundunt. quam rem ne per somnium quidem cogitasse veteres colonos autumo, vnde tanta agrorum vilitas. Alij demersos illos agros magno studio impendioq́ue educunt, melioresq́ue reddunt, Ga naar margenoot+ inducto ex arena corio pedem cubitúmve alto, quod desuper infuso cinere, & luti aliarumq́ue quisquiliarum & sordium reiectamentis fimóve stercorant, insigni profectu & successu laeto. Regionibus nonnullis rerum miracula & dotes Poëtae pariter & scriptores assignant, sed singulas. Sic Ga naar margenoot+ Gargara prouentu tritici celebrantur, Panchaïa thuris, India aromatum, Chalybes ferri, Vmbria armentis, Lydia aurifero flumine Pactolo, Fortunatas insulas à viris iusti tenacibus habitatas summis laudibus praedicat Homerus fabularum notus parents vbi inarato solo fruges prodeant, fortuitis & | |
[pagina 196]
| |
sponte eantis vitibus iuga montium vestiantur, grauentur vltroneae arbores vbere pomorum foetu, vulgoq́ue promiscuum olus ad graminis vicem crescat: quae munera, qui velit rem ipsam expensiùs examinare, inueniet si minus nostris, multis certe terris communia, vbi illaborata tellure frumenta citra culturam agrorum nasci possint (vt apud Aquitanos odorati frutices omnibus passim semitis) praesertim vbi matura semina è glumis elapsa, vltroneae sationis instrumenta siunt: vitis per se racemos fundit: arbor quamuis non putetur falcibus fert poma: & edules herbae laeto semel seminio è terra exeunt. Quid ergo inauditum aut stupendum ille ante caeteras illis insulis tribuaet, non vide. Laudat Mamertinus aut Belga orator qui Panegyrium Constantino Ga naar margenoot+ dixit, Britanniam omnibus à natura coeli soliq́ue bonis donatam, non omnino falsus, quam neque nimius hyemis rigor exasperet, neque feruor aestatis exurat, ac proinde tanta segetum foecumditate redundet, vt & Cereris & Liberi muneribus Ga naar margenoot+ sufficiat. quo dicto non illam vini prouentu (quo caret) abundare ostendit, sed ita circum fluere frugum copia, vt non ad panificium modò & alimentum annuum satis sit, verùm etiam excoquendo vino factitio ceruisiaeq́ue suppetat. Addit quod eadem innumeram, vti res est, pecorum multitudinem alat lacte distentam & velleribus onustam. Nolo hîc, neque possum vvel Fortunatis Insulis vel Britanniae Hollandiam nostram componere, nedum aequare, ne hinc inuidiam colligam, illinc fabulosum Saturnij aurei've saeculi somnium pro fide historica adducere velle Ga naar margenoot+ vidaer. Soli bonitatem in alendis armentis extollere nobis licet, in caeteris mediocritatem probare, coeli clementia destituimur, hyems nobis maturior asperiorq́ue, vis ventorum infestior aërem turbat, praecipuè Caurus, qui Hollandiae peculiaris tyrannus additus videtur, arboribus hostis, satis inimicus, valetudini aduersus, procellosus, marisq́ue turbator. Halicarnassaeus regionis opes metitur, & quidem rectè, in fructuum quos producat non vno genere, non in feracibus | |
[pagina 197]
| |
solùm aruis, quae praeter fruges vix aliud quidquam magnopere proferant ad communem vsum: eamq́ue optimam iudicat, quae sibi maximè sufficit, exoticisq́ue & importatis rebus minimum indiget, cuiusmodi praedicat esse Italiam. Cuius viri testimonium tantum abest vt eleuem, vt etiam oculatus arbiter maximè comprobem. Neque verò Italiae nostram hanc Helenam componere est animus, benignae tamen perentis Naturae qualescunque opes praedicare, quibus content simus, quis inuidaet? Prouidentia diuina ita comparatum constitutumq́ue in rebus humanis videmus, nulla vt sit regio tanta feracitate, quae non aliqua ex parte alienae opis adminiculum requirat, neque id alia de caussa, quàm vt societate commercioq́ue mutuo gentium, voluntates & amicitiae stabilirentur hominum, firmareturq́ue ea ratione animorum hinc inde consensus. Habet regio ista agros frugiferos quoque, & quidem luxurioso ac opimo frumento supra modum scatentes, sed qui tantillo in spatio & in regione, qua vix aliam populosiorem inuenias, ad suppeditandam tantae multitudini alimoniam sint impares, neque frugum vbere sufficere possint. Pascui ergo agri bonitate cum alijs certare & verticem attollere nobis licet, absit dicto iniudia, vnde praecipui reditus ac prouentus existunt, siquidem è caseis & butyro, quae exportantur in externa loca, in singulos annos decenties sestertiûm cogi putatur, quae summa ad decies centena Caroleorum millia extenditur, praeter ea quae in quotidianum alimentum, quo vix alio bona tenuioris fortunae hominum pars victitat, cedunt. tot illa boum armentis abundat, tam laeta vaccarum parens ac nutrix est, his copijs quàm Britannia longè superior, siue opimitatem, & aruinae vbertatem spectes, siue laxiore capacioresq́ue Ga naar margenoot+ vberum sinus, qui triplo plus lactis fundunt: sola cornuum celsitudo & vastitas in Britannicis bobus excellit. Constat namque aliquibus Hollandiae partibus boues aestiuis diebus, quatuor & quadraginta lactis heminas in mulctralia singulas refundere. Habent aliae prouinciae aurario- | |
[pagina 198]
| |
rum & argentariorum metallorum riuos, aut aerarias plumbariasq́ue fodinas iactant, quae bona negauit nobis naturae inuidia, hoc, de quo dictum est, liberalitatis genere damnum illud dissoluens atque compensans: quando ijs, quae nobis superant, vberrimi prouentus copijs, non finitimas modò prouincias, sed & longè dissitas, Galliam, Hispanias, Africae littora, & antarcticum nostroq́ue oppostitum orbem instruimus atque explemus quodammodo. Lactis bubuli, quod Ga naar margenoot+ caseo fertilius est, praestantia atque excellentia summa, vt & butyri omnium iudicio hîc est, quantumuis stolido conuitio Ga naar margenoot+ Plinius butyrum barbararum gentium laudatissimum cibum, quo à plebe discernantur diuites, appellare non dubitarit. Ga naar margenoot+ De Caseorum bonitate cum quibusuis etiam nationibus in certamen venire non erubescat Hollandia, non dubitanda palmae gloria, nisi exoticas delitias fracta luxurie & profunda ingluuie palata praeferrent, nisi rerum venalium pretijs maioribus accenderetur gulae ingenium, & (vt Ga naar margenoot+ dictitabat Heliogabalus) orexis. Laudatissimum caseum Lunae imagine signatum, sicut & Vestinum, Epigrammatarius commendat, neque dissentit Plinius: sed ille sola molis magnitudine vtpluribus sufficeret, hic vt obsonij vicem pani coniunctus praestaret, commendationis caput secum Ga naar margenoot+ adferunt, si rectè intelligantur Martialis versiculi, qui in Xeniorum libro extant:
Caseus Hetruscae signatus imagine Lunae,
Praestabit pueris prandia mile tuis.
Si sine carne voles ientacula sumere frugi,
Haec tibi Vestino de grege massa venit.
Queasi verò non in quouis etiam nostro gegali & vulgari Ga naar margenoot+ caseo bubulo dotes istas quisque agnoscere possit. Nunc luxuria, quae per improbam lasciuiam parata & facilia fastidit, gratiam praecipuam Parmensi caseo & Placentino tribuit: Ga naar margenoot+ at nostra Tessalia metas lactis dat anchorae forma signatas, celebberrimi inter primas nominis, illiq́ue vicina Grinnia, principatus tamen illi defertur, qui apud pagum Comi- | |
[pagina 199]
| |
tis Arenae vocabulo insignem, Grauesandium inde dictuem, Ga naar margenoot+ conficitur, qui acri succo sitim alere, & poculi gratiam accendere creditur. Proxima palma Edammensi cedit, quem Ga naar margenoot+ Parmensi nihilo inferiorem, si vetustatis accedat commendatio, censores isti, qui praestantiora omnibus alijs eduliorum domicilia vestigant ad modum Cybiraticorum illorum sodalium, Ga naar margenoot+ de quibus apud Ciceronem est, praedicant. Atque ista quidem vna est & verè aurea hubertas, quam lactis, caseorum, & butyri larga copia inuehit, vnde ceu è diuite Amaltheae cornu miru quanta opum affluentia Hollandiam ditet. Addunt rerum longo vsu periti bina alia hubertatis genera, quorum alterum in copiosa alecum (praeter alios omnis generis pisces) captura, fidem omnem superante, consistat: alterum in infinita cuniculorum foetura, è qua sola collectum in caput foenus annuum centies & quadragies sesteriûm excedere creditur. De alecibus pòst mihi dicendum. Ga naar margenoot+ Cuniculorum innumeram multitudinem alit passim regio, sed in collium arenariorum subterraneis specubus, quos sibi effodiunt, potissimum, animalia satis plantisq́ue Ga naar margenoot+ damnosa, quod non ignorauit Strabo, Leberidas eos nominans & ɣεωρύχᴕς λαɣιδε֮ις, velut lepusculos telluris effossores, in Leberidum nomine nonnihil deceptus: aquandoquidem vocabulum istud in cuniculorum sobolem recens enatam, ab omni prorsus pilo nudam conuenti, orta inde paroemia. Quorem numerosissimas copias tametsi in Gemynesijs seu Balearibus insulis fuisse praedicet, ita in immensum auctas, vt ab Augusto (quo viuo Geographiae suae libros scripsit) militare auxilium contra earum prouentum & iniuriam messes populantium, postularint, astipulante huc & Ga naar margenoot+ Plinio (vnde est quod animal istud λιμοποιὸν, velut annonae penuriam faciens famemq́ue inuehens apud Erotianum dicitur) nihil tamen ad has nostras copias accedere crediderim: neque enim barbaries illa satis instructa canibus ac viuerris fuisse videtur aduersus grassatores suos, quemadmodum gens nostra, quae non solùm sepes arundineas aut è stramini- | |
[pagina 200]
| |
bus Ga naar margenoot+ contextas iniuriae opponit, verumetiam Gallicis canibus insidiatur & venando occupat, aut immissis in specus multifores viuerris, eiectos supernè capit, vel in sagenulas Ga naar margenoot+ specuum ostiolis obiectas compellit. Hi vt foecunditatis inuictae sunt (quippe quum è coniugio vno intra vertentis anni curriculum septuagesima proles fermè existere queat) ita Ga naar margenoot+ gratissimo in cibatu habentur. Leporum quoque non infelix prouentus est, agris praesertim altioribus, nobilitatis praecipua Ga naar margenoot+ venatio. Ceruorum etiam & damarum toto illo collium arenariorum tractu cum interiectis conuallibus, qui Egmondam vsque ab Hagensi nemore in longum porrigitur, magna frequentia est, quorum examina saepenumero certam perniciem satis adferunt, ea depascendo absumendoq́ue, aut cubilibus suis obterendo, si fortè repagula perfregerint, aut ex incuria aperta inuenerint. nam furcillis erectis excluduntur, quibus transuersa tigna triplici aut quadruplici ordine alta, ad felicium agrorum margines posita, perpetuam sepimenti cratem per miliaria aliquot continuare Ga naar margenoot+ agricolarum vulgus tenetur. Horum non eadem nostris venatoribus capiendorum ratio, quae Gallis & Britannis in vsu est; qui plaerunque plagarum indagine aut carbaseo septo includunt circundatos: nostri verò numellarijs canibus per insidias sparsim dispositis, exceptos inuadunt, aut in agmen Dianium aliunde vrgens reijciunt, vbi conficiantur. quod si canum dentes eludat fera, pateatq́ue effugij spes, in littus se proripere solet altoq́ue mari innatare, donec tuta circùm omnia, & ab hostili satellitio liberum littus Ga naar margenoot+ animaduerterit. quod commodè facere putatur, quòd ceruini pili intus sint caui, qua occasione sustentantur in natatu, non secus quàm versica vento inflata vrinator solet. Hagano Ga naar margenoot+ in nemore videas & pascemtem capreolorum gregem, latiusculis cornibus, corpore ceruum mentiente, pelle maculosa Ga naar margenoot+ in pantherarum modum, vti ab Oppiano describuntur in Cynegeticis, quos ἰόρиᴕς & alibi δόρиᴕς nominat, Capreoli, inquit, corpus cerui, maculisq́ue notatum | |
[pagina 201]
| |
Fergus habent varium, pardo non dispare cultu. Quid dicam de equis, quos generosos, praestantes, torosos, Ga naar margenoot+ idoneosq́ue ferendae panopliae, sed succussatores plaerosque ea pars Hollandiae producit, quam Cisrhenanam Frisiam dixi, & Caninefatum regio, foecundior illic equarum nobilium, quae ducendis matronarum pilentis in Italia expetuntur, ad luxus ostentationem. Australior regionis pars lacertosis quoque & optimos profert. Ingentem equorum nobilium vim exportari quoquouersum, docebunt pagi aliquot mercatu equorum frequentissimo celebres, quos inter decantatissimi sunt Valkenburgus Wassenariae gentis dominium, Scorelium, pluresq́ue alij. A uium concentrum alibi gratiorem ad fontes & viridaria, Ga naar margenoot+ vt in Brabantia lusciniae, quae nobis non canit aut perrarò, non negarim: at captura nusquam gentium felicior, institutis Ga naar margenoot+ ad id quaestuosis admodum auiarijs, in quae illices aues mansuefactae feras pelliciunt primò, eas deinde catulus artem edoctus latratu consternatas diffugere in caueas congit, vbi aucupis manu intereunt ceu in carcere. Quid memorem iucundissimam & nobilitati promiscuè expetitam earum auium capturam, quas Scolopaces Olympius, Rusticulas Plinius, Rusticas perdices Martialis vocauit, vulgus Sneppas, mensuram delitijs dicatas, quas autumnalibus mensibus, Ga naar margenoot+ in quibus deciduo foliorum honore viduantur arbors, capere solent expansis inter arbores raras dissitasq́ue nebulis, hoc est, pensilibus tetibus, albescente diluculo, & dubiae lucis crepusculo, demissisq́ue audito auium plangore: quam capturam cum aue eleganter à Nemesioano expressam non possum hoc loco non adscribere: Praeda est facilis et amoena Scolopax, | |
[pagina 202]
| |
Impresso in terram rostri mucrone; sequaces Has auiculas Ausonius videtur existimasse eas quae à vitibus ἀμπελίδες dicuntur, & peripharasi quadam descripsisse, ni fallor, quas Hesperio dono mittens, dicit crepero sub lucis Eoae, praecipiti volatu in retia delatas essse: versus cius sunt,
Vel qui lucentes rapuit de vitibus vuas,
Pendetq́ue nuxus retibus,
Quae vespertinis fluttant nebulosa sub oris,
Vel manè tenta roscido.
Ga naar margenoot+ Vbi lepidè & nebularum quibus capiuntur rationem, & tempus vtrunque capturae accommodum de pinxit, quod ipsum, vt, & cognitio non omnibus obuia, me in digressionis istius voluntatem adduxit. Nunc ab auibus ad aleces, de quarum prouentu, praecipuo insulae ornamento, vt dicam, Ga naar margenoot+ promisse fides postulat. Ea voce arengos nobis dictos pisces intelligo, argenteo quodam squamarum fulgore, noctu praesertim, lucentes, dodrante vix maiores, quos è Thrissarum Ga naar margenoot+ genere statuit Rondiletius grauissimus piscariae rei iudex, Leucomaenidas Franciscus Massarius vocat, & cum Gerribus Plinij confundit. ego insistens Caesaris iudicio, & cum multis loquendum censcens, aleces nomino, quòd Prisciano & Sofipatro, nobilissimis Grammaticis ita placere approbariq́ue video, qui alecem pro pisce muria condiri solito accipiunt. Sunt autem ex ijs quos ἀɣελαίᴕ; Aristoteles, gregales nostri nominant, quòd agminatim per Oceanum ferantur palabundi, tanta interdum multitudine, vt oppositis retibus fisti nequeat impetus, quin illa rapiantur, ac liquidi aequoris faciem offuscent. quae caussa est cur tam copiosa sit illorum in retia infusorum captura. Nam postquam ex Arctoi maris latebris discedentes, id quod praecipitante iam vere solet fieri, velut commutatis natalibus in aestinua contendunt, tum verò classes variae, inter quas Hollandica, Selandica, Frisica, Flandrica, Gallica, Britannica, & Scotica, quasi ex condicto ad euitandas simultates & contentiones, | |
[pagina 203]
| |
partitae inter se certas ac definita stationes, sub Britannia, Scotiae ora, & Orcadibus, fingulae pro viribus isti piscium generi insidiantur nauigijs rotundis, aluo panda, obtusa prora, Busas nuncupant, quas rectiùs domicilia maris cum vulgo Ga naar margenoot+ nostrate, quàm pelagi vehicula cum AEschylo vocare liceat. Hi pisces viui, quo ad eius fieri potest (nam simul cum deserto salo vitam quoque protinus exspirant) per iugulatorem eundem & euisceratorem, cui prae caeteris omnibus liberalissima merces datur, aperto prius iugulo exenterantur, dein per salitorem condiuntur, festinatis operis, inde conduntur salsamentarijs cadis (orcas Latini dicunt) postea venditi, per alecarios cupariosq́ue de integro stipantur, inani turba quae lactibus aut ouis caret, numero submota, noua muria obruuntur, postremò per delectos iuratosq́ue arbitros bonitatis fides exploratur, sigilloq́ue addito obstringitur, non absimili religione à vetere, qua Dianae sacerdos Lemniam rubricam (quam minij glebam Celsus vocat) probatae notae sigillo impresso insigniebat, vti testimonio Galeni constat. Atque istud quidem primum genus alecum est, conditaneum, seu muriaticum nominandum cum Plauto: Ga naar margenoot+ alterum est quod leuiter salitum in fumario fumo duratur, vbi auri vel aeris potiùs colorem ducit, vnde Soretum voce Gothica Galli id genus nuncupant, quòd subruffus ad atrum accedens color ea lingua Sorus vocitetur. Ista alecum Ga naar margenoot+ piscatio quantum operaepretium, quantam Reipub. Hollandicae Ga naar margenoot+ vtilitatem praestet, quo ore efferam ignoro, quando non vnius, sed plurium ciuitatum salus & fortunae inde pendere propemodum videantur: inde plebs vrbana partier & rustica victum quaerunt, aes alienum dissoluunt, familias sustentant, opes qualescunque conquirunt, aut partas tuentur. Constat namque Oudewateram, Woerdenum, Roterdamum, Sciedamum, Brielam, neque ignobilia neque exilia oppida (vt de alijs taceam) praecipuas inde fortunastraxisse, plebem omnem propemodum in texendis tragulis, euerriculis, sagenis, reliquoq́ue instrumento omni reticulato, quo | |
[pagina 204]
| |
piscatio instituitur, item in torquendis restibus, vnde retia plectuntur, toto anno occupatam habere. Ex quo facilè aestimare potest quiuis. quantum momenti ad omnia postitum sit in huius piscationis fausta vel aduersa captura, de qua dici potest, quod de Fortuna ex tulit Plinius, quod vtramque paginam faciat. nam cum secunda piscatione decrescit minuiturq́ue rerum omnium fermè edulium pretium, aduersa Ga naar margenoot+ augescit atque intenditur: neque sola huiusce tunc calamitatis vim regio nostra experitur, quinimo & ad alias celeriter transit doloris sensus, eò quòd in magnam Europae partem diffundatur ea merx, vtcunque res ceciderint, vendibilis & expetita. Iam si velim, postquam piscario in foro res vertitur, nostri maris delicias omnes recensere, tempus me deficiat. Ga naar margenoot+ Neque verò obsoniuororum (quo nomine dicebantur olim qui piscibus delectabantur) conuitium in nos distringi velim, aut Romanae luxuriae nota inuri, quam non veritus fuit attingere Cato, quum nimium vero elogio testatus Ga naar margenoot+ est, pluris Romae piscem vaenire, quàm bouem, propterea quòd piscibus luxum metirentur, (vt Asinius Celer qui mullum piscem octo millibus nummûm emit:) cui rei attestatur ganeonum prouerbium, quo se mutuò ad indulgendum Ga naar margenoot+ comessationi prouocantes, dictitabant, σήμερον ἀϰτάσωμεν, hoc est, vt verbum singamus, Hodie littorisemus, volentes innuere gulam coena è psicibus expledam, vt à Plutarcho relatum est. Tolerabile tamen illud studium fuerat, nisi in peregrinis lautitijs popinones illi ac gurgites, quibus vitae modulus culina erat (vt lepide Varo dixit) ingluuiem exatiandam duxissent, vti in Satyris auctor ille ostendit, quando è Lucrino lacu conchylia, è Benaco anguillas, alosas è Tyberi, asellos Pessinunte, Rhodo acipenserem, rhombos Rauenna accerserent, vt alia omittam infinita, ne prolixitatis taedio odiosus fiam, quum haec omnia abunde Ga naar margenoot+ delicatis palatis nostrum mare vnum suggerat. Pamphili fabula, secundum Aristidem, narrat vrbes aliquo tempore dissidijs mutuis agitatas, quum rogo fuissent impositae, | |
[pagina 205]
| |
subitum vigorem in artus rediuiuos recessisse, & inopinato imperio auctas, non potuisse tamen exprimere, vnde incolumitas illa nata, vnde tam repentinum bonum extitisset, non magis quàm qui è somno euigilat, opes modò visas ostendere. At Hollandia Oceano (quem rerum originem Ga naar margenoot+ ausus est Homerus nominare, alij rectiùs mundi baltheum dixere, Cyrillus terrae inuolucrum, quòd complexu suo tellurem contineat) copias suas omnes, vt debet, ita & acceptas fert ac grata memorq́ue beneficia immortalia agnoscit, illum meliore ratione aurifluum, quàm Nilum suum vetustas, dignatur, quòd huius ope & merito merces vndecunque terrarum importatas accipiat, eo pacto nullius indiga, rursusq́ue quibus ipsa copijs abundat, per nauigia exportet, commercij causa terras quascunque non inaccessas petens: quo dum peruio vti licebit, (licebit autem dum rerum vniuersi ordo suis constabit legibus) non defuturas sibi opes, sed perennaturas confidit. Sed ne arcem ex claoca (quod dici solet) facere velle videar, aut ex humili tumulo Olympum attollere, me ipse oppugnabo aliquantisper, neque ibo inficias, nostram patriam non circumfluere tantis copijs, vt alienae opis non indigeat, absit vt id in animum inducam. Haud nego eam robusteis lignis alijsq́ue carere: quibus bene Ga naar margenoot+ accidit quòd non perinde, vt olim, abundemus. tunc enim culti agri minus esset. nunc tantam eorum vim nauigia & celoces nostrae è Noruagia & Vestophalorum syluis aduectant, vt difficulter qui crediturus sit, tantum trabium, quae aedificiorum fabricae destinantur, aut ad aggerum munimenta aduersus maris impetum comparantur, extare posse. Quis vsquam in ditiuncula (si ita appellare fas licitumq́ue est) à syluis nuda, tantum nauium mari innatare Ga naar margenoot+ vidit? Conferant in vnum nauigia sua aut classes Regna aliquot, non aequabunt numerum, si vel triremes in supplementum aduocent, quarum in procelloso furiosoq́ue pelago nullus hîc vsus esse potest, vt periculo suo didicerat olim Drusus. Nam praeter minorum nauium vim, quae innume- | |
[pagina 206]
| |
rae ad conuchendas vltrò citroq́ue merces, vtensilia, ceruisiam, alimentariam annonam, epibats & vectores, inter adiacentes ac contiguas regiones, Oceano abstinent, quantus, dij immortales, est onerariarum nauium numerus, quas Graeco vocabulo Holcadas vocamus! quas mille aut minimum octingentis pauciores non esse crediderim, quae in cunctas orbis habitati partes commerciorum causa vela faciunt, nulla anni temporum tempestatumq́ue reuerentia, aliter quâm Romana quondam constituit seueritas, quae maria claudebat & reserabat statis anni temporibus: proculcata adhaec maiorum nostrorum (qui geniturae meae initia paululum praecesserunt) religione, qui nisi consignatis tabulis testamentorum, expiatisq́ue mentibus, mare non tentabant, solutis immutatisq́ue nunc priscis moribus, & antiquatis institutis, quasi per summum vitae contemptum & religionis ludibrium. Earum verò holcadum nonnullae in Gallias enauigant vini salisq́ue gratiâ: nonnulae Hispanias petunt, aromatum, salis, olei, vini, aluminis, sacchari, & fructuum caussa: aliae Liuonios, Borussos, Sarmatas, Gedanum, Vandalos, Cimbros, frumenti secalicei gratiâ adeunt: sunt quae extremam Ga naar margenoot+ Thulen (Istandiam à glacie concreto solo nominant hodie) subaxe iacentem quaerunt, vt duratis vento piscibus saburrentur, eodem periculo etiam Bergos Plinio non incognitos vestigantes. Neque desunt quae malos nauticos velificationi destinatos, naualem materiam, & sectilia de robore ligna, vtensilibus, cupis, dolijs, arcis, & intestino domorum ornatui copiosum appatatum è Noruagia requirunt: atque haec omnia cum quadam vitae proiectione audent Ga naar margenoot+ homines, sui prodigi, vt merito Zoroaster eos, audacis Naturae opificia nuncuparit, qui fragili se ligno & tabularum compagibus credunt, digitis à morte remoti Quatuer aut septem, vt Satyrographus inquit. Sed vt ad institutum reuertar, Ga naar margenoot+ vicem propè castrorum praestant nobis naues: sunt praetoriae loci ducum, catascopia exploratorum, graues & onerariae lignatorum, corbitae frumentatorum, sunt & aliae pro | |
[pagina 207]
| |
pabulatoribus & aquatoribus. Itaque tametsi nobis alicubi syluae extent caeduae, alneta sint frequentia, concaedes & trunci arborum lignorum aliquantas strues, concinnatosq́ue ramorum ac virgultorum fasces ministrent, haud suppetit tamen tanta eorum copia, quae Martialis Flacciq́ue votis Ga naar margenoot+ responsura, perennem & larga manu exstructum focum onerare possit: quae Mattiaco in agro longè minor est. Verùm prouida rerum parens Natura alia via nobis affatim prospexit, qua inopiam lignorum leuaremus, & quidem meliùs, quàm nonnullis inter Scythas populis, qui lignorum egentes, ossibus ignes alere scribuntur, nimirum fossitio cespite, Ga naar margenoot+ qui è terrae fodinis erutus, sole excoctus, ventoq́ue arefactus, igni alimentum obuium, minimeq́ue contemnendum praebet, estq́ue tuendo igni fomes, quàm Promethae illa ferula, paratior. Huius tam copiosa materia & luxuries in lucem profertur, & per vniuersam Hollandiam Zelandiamq́ue annis omnibus crematur, atque in alienas regiones tanta cespitum sylua, quibus multae nauium centuriae Ga naar margenoot+ onerantur, exportatur, vt vix annos pauculos suffecturam eam non sine caussa quis existimare possit: ita vt, quod de Hispaniae metallis Posidonius orator dixit olim, iure huc accommodari Ga naar margenoot+ quaet, esse ϑησανρᴕ̀ς ϕύσεως ἀεννα̍ᴕ ϰȷ̀ ταμιε֮ιον ἀνέϰλειπτον, hoc est, perennis atque affluentis Naturae opes, & inex haustum penum. In quo fodiendo mirum quanta sit laboris indefessi sedulitas, quàm pertinax hominum patientia contentioq́ue, vt sperare videantur èe subterrancis larebris se in lucem producturos Plutonem ipsum diuitiarum Deum: quod scitum refertur Demetrij Phaleraei de metallarijs Ga naar margenoot+ fossoribus, qui argenti fodinas in Attica exquirebant. Materiae huius cespititiae plura sunt genera, quae colore, leuitate, Ga naar margenoot+ & pondere materiae, adhaec cineris, quo se obruit, bonitate & candore, differunt atque examinantur. Primum genus vile est, rarum, inane, fungosum, valdè leue, color illi impluuiatus, qui rubiginem parietum è pluuiae defluxu natam mentitur: quod genus deterrimum est, neque vsui ciuium | |
[pagina 208]
| |
expetitum, seruit ferè cortinis ceruisiariorum inflammandis & concoquendis; quod accensum vultus è viuido colore plumbeos, cadaueosos, latquisq́ue assimiles homines facit, tetramq́ue exhalat mephitim: quo odore non rarò etiam animi defectus (vti praesentius in bituminosis carbonibus sit) conciliatur, quem sal inspersus tollit. Alterum densius est, furuum, segmentis virgultorum intermeantibus & palustribus cannis intercisum, gravuitate mediocri, promiscui vsus. Tertium ponderosum, laterum coctilium duritiam quandam imitans, quod caeteris natatu fluitantibus solum subsidit aquae immersum, tardeq́ue ignem concipit, sed conceptum diutissimè continet, cinereum colore, sabulosoq́ue solo effossum. Est & quod è salsuginosa terra conformatur Ga naar margenoot+ in glebas, Zelandiae domesticum, Dariam vulgus vocat. de qua Plinium sensise credibile est, vbi Cauchorum in aestuarijs maris Oceani degentium, inopem turbam, luto terráve (vtroque enim vocabulo vtitur) vento magis, quàm sole siccatis, & cibos coquere & membra frigore rigentia calefacere testatur. quae verba eius propè definiunt cuiusmodi cespitum genus sit Daria, nam & lutum est, vbi permaduit, & terra, vbi aruerit expresso madore. sic enim ait: Captum manibus lutum ventis magis quàm sole siccantes, terra cibos et rigentia septentrione viscera sua vrunt. Praeter haec est quod verriculis è fundo aquae extractum pingui luto constat, quae materia in lacus quosdam quadratos, vbi aqua priùs redundans diffluxerit, affunditur & complanatur, postea arefacta in metas rariores aggeratur, vt vento perflatae soliq́ue penetrabiliores ad vsum durentur. Habent & inopes rusticorum familiae inter Cisrhenanos Frisios peculiare cespitum Ga naar margenoot+ genus in tessellas, prius dictorum more, conformatum, fimo bubulo constans, interspersis straminis, arundinum, foeni quisquilijs, ad solem aestiuum excocto: sed cuius fumus infesta acrimonia sic vrit oculos, vt lippitudinem facilè conciliet. Hactenus Naturam haud nouercantem nobis, sed cùm in arcendo frigore corporibus, praesertim gracilibus (quod) | |
[pagina 209]
| |
Euripidi cum Cicerone placuisse video) infesto, tum in fouendo calore vitae amico benignam, hoc est, pro inopia nos cumulatos domestica pariter & externa copia, inuenio. Percurram obiter vnum praeterea atque alterum nostrae egestatis argumentum, non aliò comparatum, nisi vt intelligatur, nullam regionem vndecunque beatam, aut felicitatis numeris omnibus perfectam dici posse, quando ita Deo opifici vniuersi, mundi animo, à primis rerum primordijs placuit, pro ea quam gerit rerum humanarum cura, ne in vnam cuncta largitatis suae munera semel effunderet, singulis nonnulla benignitatis parte mutilatis, quo sic admoniti mortales discerent mutuo auxilio, & adiumento subleuari, in mutuis opibus subsidijsq́ue conquiescere, per commercia bonorum, conspiratione amoris consentire, & societatis vinculo conligari. Affluentia itaque lini lanaeq́ue copiosa nos deficit, illîc agrorum paucitate, hîc raritate pecoris, nulla tamen Ga naar margenoot+ regna linificio, siue linearum telarum textura comparari, multo minus aequari nobiscum valent, certè operum subtilitate Arachnaeos labores, ne dicam Palladias manus prouocant nostratia lintea, toto orbe notissima, Regum ac Reginarum praecipuae deliciae, quorum cum niue certat candor, cum sindone tenuitas, cum bysso pretium. Lanificio Ga naar margenoot+ concedimus Britanniae ob lanigeri pecoris multitudinem & bonitatem vellerum, pannorum tamen laneorum infinitatem Ga naar margenoot+ quandam concinnat, apparat & ad exteras gentes procul exportat haec regio, quos ad centena millia numero accedere arbitror. Vnum penè omiseram, quod tamen inter delicias & opes, quibus se iure fummo iactare possit & gloriari Hollandia, quasi auctarium numero accedere debet, Ga naar margenoot+ Cuniculorum pelles, quarum vis tanta est, vt innumeras myriadas conficiant, quae omnes (nisi quas aut situs & incuria corruperti, aut importuno tempore deductas pili fluidi vitiauerint) in eas oras amandantur, quae nobis mustelinas, vulpinas, lupinas, & pretiosiores, vt ictidibus (quas Martes vocant) & Scythicis mustelis detractas, quibus Sebellinis no- | |
[pagina 210]
| |
men est, remittunt, mira mortalium ingeniorum analogia, quae penes se nata & domestica bona plaerunque despuunt, exotica ac periculis empta amplectuntur: vsqueadeo speciosa illis sunt, quae nobis vt propria vilescunt ac sordent. Hactenus & adoptiuas & priuatas Hollandiae opes, non fugitiuas quidem illas & Tantaleas, sed cum aeternitate, cirra inuidiam loquor, communes enumerare volui, de quibus non Ga naar margenoot+ verè minus quàm facetè respondit Nicolaus Nicolaius, primi nominis Poëta, nullam esse in ea regione quantumuis exiguam terrae aut aquae portionem, quae non ingentes fructuum prouentus affundat: nec mirum,vbi steriles arenae ventri alimenta, gulae cupedias, vestibus munimenta è cuniculis suppeditant: aquae & euripi pisces ministrant mensis, & insilium aquarum margines vim ingentem ouorum producunt, quae fulicae, merulae, caprae, vanelli (kiuitas vocamus) & anates exlusa ibi in nidis deponunt: nam aues quibus quotidie culina instruitur quis enumeret? praeter communes illas, capos, gallinas, columbas, coturnices, alaudas, perdices, turdos, gallinagines, rusticulas, catarractas (scolueros dicimus) anseres, cygnos, ardeas stellares, grues, otidas, (trapganzas vulgo) penelopes, querquedulas, pardalos, pauos, haematopodes, sturnos, & parorum genera. Nolo hîc Ga naar margenoot+ gloriosius praedicare pomaria, & hortos omni felicium arborum genere consitos, qui passim tota insula plurimi visuntur, tanta pomorum vbertate scatentes, vt voluptariorum Phaeacum regio, & decantata illa Alcinoi Regis pometa, manus victrici huic sint vltro porrectura. Neque desunt Ga naar margenoot+ quaesiti delicijs horti, & topiario opere lumina pascentes, quibus felicior tamen (non inficior) est Brabantia, & benigniore caelo vtens, & dominos habes qui de suo transferri Ga naar margenoot+ peculio imperent. Sunt & Lugduno Hollandiae sua rosaria cultissima, non bifera aut Paestanis comparanda, interim tamen citra luxum & inuidiam, oculos, animi fenestras, recreatura. Ga naar margenoot+ Venio ad potum quo sitim leuare solemus; is pro conditione hominum variat: opulentiores vino vtuntur, | |
[pagina 211]
| |
Cereali poculo plaerique omnes, rusticanae familiae lacte aquoso, eiusq́ue sero, aut oxygala; plebeium vulgus ptisana hordeaceóve cremore. De vino, vt exotico, posterius dicam, tum quia Cereris prior vsus est, à qua, hoc es, fruge Ceruisiam dictam Plinij testimonio constat, eandem & Celiam Hispanis dictam, quam appositè describit Isidorus Hispalensis Ga naar margenoot+ his verbis. Celia (inquit) à calefaciendo appellata, potio est è succo tritici per arem confecta, suscitatur enim igne vis illa germinis madefactae frugis, ac deinde siccatur, pòst in farinam redacta molli succo admiscetur, quo fermentato sapor austeritatis et calor ebrietatis adijcitur, quae fit in his partibus Hispaniae, cuius ferax vini locus non est: quibus verbis eandem descripsit Paulus Orosius, addens, ea potione vsos Numantinos post longam ex obsidione arctissima famem, incaluisse, atque ita praelio sese obtulisse. Similiter & L. Florus narrat eos ad extrema redactos, postquam se Ga naar margenoot+ epulis quasi inferijs semicrudae carnis & Celiae (sic indigenae, inquit, potionem è frumento vocant) impleuissent, in Romanos eruptionem fecisse. Haec illi de Celia ceruisiae specia, quae cum Zytho ferè eadem est, AEgyptiorum inuento, vnde & Pelusiacum Columella vocat illo versu, Et Pelusiaci proritet pocula Zythi. Dicam autem quod sentio cum bona pace doctiorum, quid putem quod sentio cum bona pace doctiorum, quid putem fuisse discriminis inter illius saeculi potum, & nostram ceruisiam, si priùs Cereale poculum multis nominibus variè appellatum Ga naar margenoot+ ostendero. Galenus itaque Ϛῦθον, Theophrastus Ϛεῦθον Plinius cum Columella Zythum, Aristoteles οἶνον ϰρίθινον ceu hordeaceum vinum, idem etiam πῖνον, dixerunt, Hellanicus βρύτον, vbi de Thracibus loquens, πίνᴕσι, inquit, βρύτον ὁι ϑρᾶϰες ἐϰ τῶν ϰριθῶν, hoc est, bibunt Thraces brytonex hordeo; quod & Hecataeus de Paeonibus, quos Pannonios dicimus, Ga naar margenoot+ testatur: & Archilochus, cuius locum ex Athenaeo libet adscribere, tum vt Thraciae potationis documentum sit, tum vt interpretis foedè lapsi errorem aperiam, qui ita habet, ὥσπερ ἀυλῶ βρύτον ἢ ϑρὺξ ἀνὴρ ἢ ϕρὺξ ἔβριζε ϰύβδα, | |
[pagina 212]
| |
hoc est, More Thracis aut Phrygis, reclini capite ceruisiam stertendo efflabat, tanquam tibia insonans. Eundem potum Ga naar margenoot+ Graecorum vulgus Phocadion nunc vocat. Accedit eodem Ga naar margenoot+ & Curmi Dioscoridis, aut vt Posidonius appellauit Corma. Ga naar margenoot+ Neque diuersum potum esse puto Sabaiam, quem paupertinum esse in Illyrico potum ex hordeo vel frumento inliquorem conuersum scribit Marcellinus, vnde iniurioso probro Valens Imp. à Ghalcedonensibus Sabaiarius compellatus Ga naar margenoot+ fuit, eodem teste. Lego & apud Sarmatas, quos Rutenos appellamus, monachorum mensis vsitatam esse potionem acidam frumento mistam, quam sua lingua Kuuas nominent. Ga naar margenoot+ Videtur itaque ex ijs quae de Celia superiùs memoraui, & è viribus quas Dioscorides Zytho & Curmi attribuit, hoc discrepare à Ceruisia Zythun, vel quocunque alio vocatum nomine, quòd hordeum aut triticum molita, macerabant in aqua, donec ex putrilagine acorem indueret liquor, & vineum saporem gustui offerret, citra coctionem. Ga naar margenoot+ Idq́ue Plinius quoque ostendit his verbis Est et Occidentis populis sua ebrietas fruge madida, pluribus modis per Gallias Hispaniasq́ue, nominibus alijs, sed ratione eadem, Hispaniae iam et vetustatem ferre ea genera docuerunt. AEgyptus quoque è fruge sibi potus similes excogitauit, nullaq́ue in parte mundi cessat ebrietas: meros quippe hauriunt tales succos, nec diluendo, vt vina, mitigant. Heu mira vitiorum solertia! inuentum est, quem ad modum aqua quoque inebriaret. Meminerunt omnes madidae frugis, nusquam concoctae: hinc est quòd Paulus AEgineta Zythum tradit esse acrem vi putredinis, & rursus ob acorem frigidum, pugnantibus inter se facultatibus (quippe quum acre calfaciat, acidum refrigeret) ac prionde malignum succum generare. quod disertiùs Ga naar margenoot+ extulit & Galenus professus Zythum calfacere nonnihil ratione acrimoniae, longè maxima ex parte refigerare ob aqueum acorem: illinc caput ferit, hinc neruis incommodat, quod de eo scribit Dioscorides. Noster verò Cerealis Ga naar margenoot+ potus conficitur decoquiturq́ue ex ea, quam Maltam | |
[pagina 213]
| |
(fortè ἀπὸ τᴕ͂ μαλθαϰοῦ, quod mollis eius & ori gratus sapor,) vocamus, quae est Aëtij Amideni Byne, quam exponit Ga naar margenoot+ esse hordeum aqua madidum, ex quo germen erumpit, atque inde cum enatis ligulis torretur, quae descriptio aptissimè quadrat in Maltam nostratem: inde adijcitur postea triticeum far mola fractum, cum lupo salictario: at iste potus dulcis est, neque vinosam mordacitatem ad linguam adfert, nisi vetustatis momentum accesserit, quae acorem admistione fermenti conciliat, quum zythus illico vinosum saporem repraesentet. Quid, quòd totum etiam annum duret sine acoris vitio nostra Ceruisia, sed Martio mense cocta cortinis, cuius caussam referunt ad primi veris vim atque singularem efficaciam. vbi ridiculum se praebet Cardanus, qui Ga naar margenoot+ lupi salictarij seminibus, è quibus superuacaneus humor omnis, putredinis parens, absumptus sit atque exinanitus, vim eam assignat, quasi solùm vetus lupi istius semen cocturae immittatur valido effectu. Cur verò non caeteris mensibus eadem vis perstat, quibus etiam magis humiditas decoxit? Sed de Ceruisia plus satis. Vino Hollandia non nisi Ga naar margenoot+ importato vtitiur & exotico, cuius tamen tanta est affluentia, vt fidem superet. Quid verò glorior importati copia? quasi ignorem vinum temulentiae nasci, neruos virtutum incidere, mentes ad insaniam praecipitare? Vtinam Neruiorum mores in exemplum traxissent, neque vinum & reliquas res ad luxuriam pertinentes inferri permisissent matiores nostri, excluso mercatoribus aditu; quod fecisse illos scribit Caesar, quòd ijs rebus relanguescere animos & virtutem remitti existimarent? quod ipsum & reliquos Belgas secutos confirmat, absterrendo mercatores ne importarent, quae ad effoeminandos pertinerent animos. Vtinam cum Minutio Felice gloriari nobis liceret, quòd conuiuia non mero duceremus, sed grauitate hilaritatem temperaremus? Sed stultum est & praeposterum, malo admisso atque inueterato mederi velle, nimirum serò Cumani sapimus, quando in mores receptum iucundum nefas seriùs querimur: | |
[pagina 214]
| |
quando dulcendine tanta huic dedita iamtum suo tempore millia hominum deploret Plinius, vt vix aliud vitae praemium intelligerent, quàm vinum absumere, imò tunc se rapere vitae vsuram existimarent, quum quotidie priorem diem, atque etiam venientem perderent. Liberet familiare istud bibendi vitium in Arctoas gentes reijcere, vnde in modum gangrenae contagio mali proserpents, mores nostros infecerit Ga naar margenoot+ corruperitq́ue, & quidem in hoc triplicis mundi aetatis senio, quo post primum tunc frena tenentis Rationis principatum, dein post auiditatem ingenitam animosè ac fortiter faciendi viris armisq́ue incitato saeculo, nunc demum decoxit ac verè consenuit. Verùm quando penitiùs mecum rem considero, non Thraces aut Scythae nos docuerunt, sine respiratione Ga naar margenoot+ pocula obducere, hoc est, amystide certare, sed eius rei crimine arcessendi potius mihi videntur ipsi Romani, Ga naar margenoot+ si quam haberet genuinam sobolem Roma illa rerum domina, Ga naar margenoot+ quae Torquatos ea laude gloriosos dedit: Illa Cicerones Ga naar margenoot+ Bicongios aluit, qui binos congios (qui duodecim sextarios Ga naar margenoot+ efficiunt) vno impetu sicco ore hausere: Eadem Pisones edidit bidui binoctijq́ue moram perpotatione continuantes: Ga naar margenoot+ Antonios extulit, quiedito volumine temulentiae suae patrocinium, ceu velum quoddam intempestiuae crapulae Ga naar margenoot+ obtenderutn. Taceo de Graecis, famam ea arte in prouerbij ludicrum versa meritis. Taceo Parthos gloriam ea virtute quaerentes, quos eò magis sitire, quò plus biberint, scito responso legati Scytharum dixisse produntur. cui dicto quia non alienum est Iberae gentis dicterium quamuis salsum attexendum est, quae Belgarum admiratur solertiam, quasi dum alter alterum poculis ad bibendum inuitant, Lynceis oculis peruidentium eos sitire, velut aucta auiditate ex bibendi consuetudine. At enimuerò si quis ad calculum reuocet, qua in re culpae exortes (id quod defensuros nonnullos arbitror) Romani magis, quàm nostri homines, fuerint, momento praeponderaturam graui illorum bilancem deprehendet, conuictosq́ue damnabit. Dedit Graecis, | |
[pagina 215]
| |
dedit Italis, dedit Hispanis, aquae fontanae laticem vt saluberrimum, ita palato aestunatioribus in locis gratissimum, Natura nobis hac parte iniquaa, quibus corruptius elementum istud impertiuit: qua ratione Nili accolas vina non expetere Spartianus scripto prodidit, quòd tanta esset illius fluenti dulcedo. Dedit insuper illis generosa vina, quibus hilarescant, nobis cremor ex hordeo tosto ac frumento, vini factitij locum tuetur & nomen speciosum, de quo Tacitus Ga naar margenoot+ inter Germanos meminit: Potus humor ex hordeo aut frumento in quandam similitudinem vini corruptus. Illi natiuo vin sapore non contenti, ita vt à dolio depromptum est (quod laudat Hesiodus) sacco vires eius frangunt; neruosq́ue minuunt, tum vt plus capiant ventres, tum vt ea inritamenta palatum exsurdent (liceat Horatiano vocabulo vti) adulterina suauitate corruptum, ac veluti exectum castratumq́ue: quid mali, si nostri homines natiuo plaerique gaudeant impensius, haud dum edentulo? Illi aestiua glacie falernum frangere in delicijs habuere, neque inuidemus nos illorum gulae (cui totus orbis olim angustus nimium fuit, quorum luxuria annum vertebat) istam orexin, dum ne vicissim inuideant nobis morem excipinedi nos mutuis scyphis, ab Homericis Ga naar margenoot+ Dijs assumptum. Sugillat Tacitus Germanicam bibendi consuetudinem, qua diem noctemq́ue continuabant potando, probri tamen vice nulli inter illos obiectum ait: at ea Ga naar margenoot+ gloria L. Pisonem Tiberio Principi commendauit, vt vrbis Romae curator deligeretur, quòd biduo & duabus noctibus pergraecationem illam continuasset. Torquato terni congij vno spiritus impetu epoti, proconsulatum peperere, quod factum inter miracula & ostenta habitum & prodendum quoque. E quibus exemplis disciplinam Romano supercilio dignam accipimus, Imperatores Romanos maius praemij illectamentum, maiusq́ue operaepretium statuisse arti illi, quàm Mithridates ille Ponti terror assignarit bi bacitati, quod argenti talentum fuisse refert Athenaeus. Illud verò aequissimis animis accipinedum & condonandum etiam | |
[pagina 216]
| |
Germanis, quod commemorat Tacitus illos vinolem tos crebris cieri rixis, quae dimicatione vulneribusq́ue transigantur, sed demum reconciliari & simultates atque inimicitias inter pocula datis mutuis dextris obrui: id quod vt longissimè abest à nominatarum antea gentium moribus, quae immortalia atque inexpiabilia odia pertinacissimè colunt, ita indignum Christiano homine, cuius irae cum Sole pariter Ga naar margenoot+ occumbente sepeliri debent. Porrò inter vina quibus Hollandia vtitur, praecipui vsus sunt quae Germania secundo amne submittit, varia nomina è natalibus collibus sortita: Secundi loci est Gallicanum & Sequanicum: inde Hispaniense seu defrutum, seu sapa, seu alterius generis temetum, quibus succedunt Falernum, Aruisiumq́ue nectar: quod Dyrrhachinae naues longo sanè itinere fretum Herculeum emensae subuehunt, discutiendis ac serenandis animi humani nubibus conuenientissimum. Sed quid immoror in fecundissimi argumenti materia disertus, quin transitum paro, ad peculiaria nostrae regionis propria, Britannicam herbam, ob singulares virtutes transplantari iam coeptam & velut mangonio corrumpi, caelumq́ue mutare, & Phallum Catulliani tenti non dissimilem, vnde & nomen illi primus creaui, in Caricibus densis sobolescentem. Hollandiae itaq́ue Ga naar margenoot+ peculiari dono Natura dedit prouentum laetum Britannicae herbae, quam praesentanei remedij vim praebere in profliganda Scelotyrbe & Stomacacce, vitijs Straboni & Plinio notis, experiuntur cum incolis exteri quoque; quibus malis dentes labuntur, genuum compages soluitur, artus inualidi siunt, gingiuae putrescunt, color genuinus ac viuidus in facie disperit, liuescunt crura, ac in tumorem laxum abeunt; quam herbam confines Oceano populos Britanniae ex aduerso sitae velut propinquae dicauisse nominis originem Plinius autumat, Ga naar margenoot+ lapsus (ni fallor) linguae imperitia, quando herbae nomen dedisse cespites videntur, quibus aggerum moles vallare aduersus maris impetum atque munire nostri maiores docuerunt: in quibus copiosè nec alibi temerè prouenire | |
[pagina 217]
| |
solet, quos patrio vocabulo Brittas nuncupamus, in quibus natalibus praesentiorem longè efficacioremq́ue herbae succiq́ue potentiam quotidiana commonstrat experientia. Vulgus rhizotomorum & herbariorum Cochleariam à specie nominasse Ga naar margenoot+ videtur, quòd in folijs oblongis ac nigricantibus extremitas in cochlearij formam rotundetur. Huic à liberandis malo dentibus, quasi Vritandiae nominis originem asserit Goropius noster, fingendis etymis dexterrimus Produxit Ga naar margenoot+ eadem Natura in sabuletis nascentem inter carecta Phallum Hollandiae quoque proprium, dum virilis membri rudimentum exprimere per se illa conatur; cuius descriptionem è commentariolo olim à me publicato hîc adscribendam duxi. In medio acutarum caricum (quos helmos nominamus) velut vmbilico, sub extrema arenae superficie massula inuenitur alba, rotunda, pilam manuariam aut bulbum specie pariter et candore referens, cui neruus bisulcus aut fibra gemina radicis loco subest, quo succum (vti arbitror) rapit; mucco ea lento, viscido, coacti iusculi cremoris've in modum spisso abundat, graui vsqueadeo, vt aquae pondus superet, fusilis plumbi fermè adaequet, eodem adeo gelido, vt volae manus appostia massa (quam Pliniano vocabulo dixisse Voluam non abs re licebit) penetrabilis frigoris sensum adferat. Ea vbi primum scrobe reuellitur, pallidior est, mox paulatim purpurascit, intercurrentibus sparsim ceu venulis quibusdam sanguineis; à quo colore nonnihil euariat fibrarum magis liuidus coles, in concreti sanguinis nigrorem paulatim emoriens. At muccus, quem dixi, reuulsa à terra volua citissimè liquitur ac diffluit: quin et coles ipse non multo pòst flaccescit: idem virosum vsqueadeo halitum efflat, vt vel totius cubiculi aërem sit infecturus satiaturusq́ue. Haec volua, quae vernaculo idiomate à rotunda, quam prae se fert, forma, Vngers eijeren, hoc est, Manium siue daemonum oua, alij bufonum oua nuncupant, mensibus autumnalibus citiùs tardius've pro diuersa anni facie ac temperie disrumpi vomicae instar diffundiq́ue solet: quo tempore rectus inde scapus colèsve exilit, illaesa volua | |
[pagina 218]
| |
exemptilis, ac tum quidem scroti faciem propè mentitur turgida voluae moles. Neque verò silentio inuoluendum est, id quod miraculi vicem implere posse, ne dicam superare, crediderim, quod nimirum scrobe reuulsa massa siue volua etiamnum integra και ὁλοήληρος, priusquàm colem effuderit, si fortè recondatur in penum, aut quemuis etiam domus angulum seponatur, post exactum diei vnius atque alterius curriculum, in iustam suamq́ue magnitudinem erectum scapum emittet: cuius rei documentum ab vno atque altero indubitatae fidei homine quum accepissem, volui et ego periculum facere. itaque abstrusis in penetrale Musaei mei adytum binis eiusmodi voluis, oculatus ipse testis eorum fidem approbaui. Materia scapus fungosa constat, rara, pluma leuiore, maculosus, cinerei propè coloris, foramine peruio rimosus, eoq́ue laeui ac velut dedolato, interius latiore, sub exitum arctiore, teres, ad duorum palmorum mensuram accedens. Sunt qui etiam dodrantales inuenisse se praedicant. Huic insistit, non vti fungo petasus, sed galea aut capitellum in figuram metae propemodum fastigiatum, exeptile, caetera glandis virilis specie, nisi quod cancellata sit cute, quale elephanti traditur esse corium, vel qualis echinus, bouis ventriculus, cancellis rhombiformibus praeditus spectatur: eiusdem extimus vertex rugis adstrictior foramen habet, qua grauis exspirat halitus, propterea à muscis frequenter obsessus: id capitellum cauli est concolor, vidi etiam saepenumero, anteaquam haec cuderem, atrum in caule prorsus niueo, sed senio id acceptum referri debebat, exoleto namque pro candido anthracinus mutatur color: interdum etiam è leucophaeo virorem induit capitellum illud, qui non multo post in furuum abit. |
|