Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijCap. XIIII.
| |
[pagina 188]
| |
bat pecori, armentis, pastoribusq́ue contra fluctus. Sed ijdem homines, si illis temporibus, quibus maiores nostri gnaui & non desides vixere, fuissent, diuersum opinior censuissent: ita ingeniosam curam inquies & inexpletus animus ad longinqua Ga naar margenoot+ solet extendere. Est ergo Hollandia, pars insulae Batauiae, contigua illi statim à Culemburgo & ad Goricomium, ita vt reliqua superiorq́ue Batauiae pars sola quatuor oppida retineat, ab Hollandiae haeredio separata: deinde Traiectensi adhaeret ditioni; quae, relicto ad dexteram extra suos fines Iselsteino, Monfortium includit cum pagis & arcibus Ga naar margenoot+ aliqouot intra Vectam amnem. Quod extra eum est, Goeylandia vocatur, tria complectens oppida, Wesopum, Naerdenum, & Mudam, exiguo interstitio disiuncta. Quod agrorum in austrum vergit à Rheno medio, intra Mosae supercilia Ga naar margenoot+ clausum, Australis Hollandia dicitur, cui ad occasum Mattiacorum, hoc est, Selandorum insulae adiacent cultoribus frequentes, & tritici bonitate ita celebres vt bina illîc iugera colonum magis beare dicantur & augere, quàm quaterna Brabantica: quas post medium ostium Rheni fluminis Ga naar margenoot+ ad Orientem sitas loquitur Dominicus Marius Venetus, vento magis inania effutiens, quum Selandia in Africum potiùs excurrat. in hoc on minus vanus, quàm in Batauoduro, quod Butatodurum ipse appellat, sub quod statim subsequi Bonnam vult, alio longè situ quàm Ptolemaeus censuerti, eamq́ue Batauorum ineptissimè stultissimeq́ue Ga naar margenoot+ asserit, fortè quia legerat apud Tacitum ductu Ciuilis Bataui Bonnam occupatam: consimili errore Batauodurum pro Aquisgrano eccepit Ptolemaei interpres. Nimirum verissimè dicitur, Multos inueniri thyrsigeros, sed paucos Bacchos. Rursus post Rhenum medium statim Kinnemariorum Ga naar margenoot+ ditio seu Caninefatum, secundùm arenariorum collium tractum in longum porrigitur; post eos Westfrisij, Ga naar margenoot+ quos Cis-rhenanos aut minores Frisios ego nomino versus ortum iacent, qui cum Caninefatibus simul, Frisiabones Ga naar margenoot+ velut in sinum receptos includunt, qui Waterlandiam | |
[pagina 189]
| |
ab aquis, quarum iniuriae obnoxia est, nominatam habitant inter perpetuas paludes & pratorum longas taenias fossis incilibus vndique diuisas. Haec vniuersitas omnis terrarum, cum insulis adiacentibus Tessalia, Wieringia, & Flielandia, Ga naar margenoot+ vno Comitatus Hollandiae nomine censetur. Eam à plaga mundi occidua, Britannicum mare, à Septentrione Cimbricum ambit & littora pulsat, ab ortu Solis fretum amplum Frisiam procul aperit, ad Euronotum Transiselana & Velauia, ad austrum Traiectina ditio obtenduntur. Totum Hollandiae corpus diuiditur à chorographis in Austrinam Hollandiam, Kinheimariam, Westfrisiam, Waterlandiam, & Goeylandiam. Austrina semper auctoritate & dignitate superior Ga naar margenoot+ fuit: cuius caput Durdrechtum nemo ignorat. De Kinheimaria, dixi prius vbi initium habere existimem, & finem, eamq́ue Caninefatum regionem esse docui: de quibus litem controuersam mouisse veluti de industria coniuratis animis visi sunt Diuaeus & Stella, sed discussisse nubilum illud abundè me puto, nisi fortè sint qui praeiudicata opinione imbuti, veri lucem non admittunt, illorum instar qui in Platonico specu beatae suo sensu vitae assueti sunt, quibus si fortè discedente ac diducta hiatu tellure, repentinus lucis fulgor infundatur, quanta continuò turba oritur, quanta existit animorum indignatio? diem detestantur, beneficium in iniuriam vertunt, donec assuetudo & veritatis notitia erroris caliginem exemerit animis: quos ego longum valere iubens, ad Caninefates nostros venio. Eorum etymon è locorum & regionis quam incoluerunt natura ac conditione coniecturâ colligo, quandoquidem vera nominum impositio cum rerum ac gentis ingenio conuenire ad quadrum solet: eam verò cuniculorum esse refertissimam feracissimamq́ue, vt alio loco à me commonstratum est, nemo ita peregrinatione Ga naar margenoot+ alienus est qui nesciat. Itaque iam tum à prisco saeculo Ga naar margenoot+ Caninefates audiuere, vt cuniculorum raptores, hoc est, canine fatres, molli pronunciationis lege ad Frisicum idioma propius assonante, à praehendendis cuniculis, vel per con- | |
[pagina 190]
| |
uicium, quòd eos in cadis condirent ac victorum more compingerent ad vsum seruandos, nisi exterminata canina litera per Romanos pronunciationi ineptos Canine fraters, vt cuniculorum comedones helluonesq́ue nominati fuerint. Illud verò memoratu dignum est, non procul Hemskercka, tumulum accliuem visi, in omnes aequaliter partes editiorem, in ipso fermè soli Caninefatium meditullio situm, in quo retroactis saeculis soliti sunt Hollandiae Comites, vt Kinheimariae domini, in frequenti ac solenni popularium & nobilitatis conuentu inaugurari ditioni illi, ac mutuo sacramento imbui cum Principem, tum nobiles cum vulgo.Ga naar margenoot+ Hos ego portum habuisse & alueum quo Kinhemus defluebat, non procul Crabbedamo existimo, quamdoquidem in Caninefates appulisse Nortmannos Danòsve cum classe ante annos fermè septingentos Regino Prumiensis testatur. Caninefatum caput est Harlemum. Westfrisiam à positu Ga naar margenoot+ orbis sic hodie nuncupatam Frisij minores seu Cisrhenani incolunt, gens olim fera, inquies, & seruitij impatiens, vti docebunt res cum Comitibus fortiter gestae, nunc pacis otijq́ue tranquillitas pariter & opes magnae ferociam ex animis pristinam exegerunt. Agros ea habet feracissimos, sumen quoddam terrae. Ex hac Nortmannos, qui ijdem & Dani dicuntur, praedas egisse principatu Pipini patris Caroli Magni, ex Einhardo liquet. Haec videtur vnâ cum Kinheimaria fasces agnouisse & imperium. Gotefridi Danorum Regis, quandoquidem cum classe Nortmannos huc intrasse ex Reginone constat, cui innumera damna & clades terris inferenti, Frisia ex pacto concessa est, cum Gisela Lotharij filia matrimonij foedere illi coniuncta, vt lustralibus aquis tinctus nouamq́ue religionem amplexus Christo nomen daret. sed sera poenitentia admissi in extimam regni sui oram hostis, Carolus cognomento Crassus Imp.cùm non auderet palam & aperto Marte bellum illi Regi facere, eò quòd sciret Frisiam hanc inaccessam esse exercitui, propter innumeros diuersarum aquarum decursus, & impenetrabiles paludes, | |
[pagina 191]
| |
dolo, quàm virtute tollendum eum potius iudicauit. Itaque clandestinis insidijs ille petitus sub specie amicitiae, & ad eolloquium vocatus, immisso Eberhardo percussore nefariè interemptus est, vt commemorat Prumiensis Regino Meam de Frisijs sententiam antea exposui, vt hîc iteranda non sit, ne cramben recoctam, prouerbio notam, fastidiosa ingenia obijciant. Huius etiam, nunc Rex, nunc dux Radbodus apud Ga naar margenoot+ Ecclesiasticos istos scriptores nominatur, quem apud Medenblicum regium Palatium sedemq́ue habuisse vulgò creditum est. Goeylandia videtur cognationis aliquid habere cum Ostergoa & Westergoa ditiunculis Frisiae Transrhenanae, sed qua rationne, id verò me fugere fateor, alijsq́ue quibus ea loca sunt notiora benignè aperiendi materiam praebeo, vt in publicum ea prodant & cognitionem adiuuent. Dicam tamen quod sentio, si vlli fuere inter Batauiae populos Cauci, vt à Plinio commemorantur, eos Goeylandiam Ga naar margenoot+ tenuisse, olimq́ue Cauclandos, velut Caucorum ditionis incolas, deinde paulatim senio linguae Goeylandos transnominatos crediderim. Haec obiter de Hollandiae secundum nonnullos diuisione dicta sunto. Regionis ambitum ad sexaginta Ga naar margenoot+ milliaria extendi audio, latitudo perexigua est, quandoquidem è meditullio eius, creditur viatori patêre aditus ad extremos ipsuis fines in latum trium horarum spatio, vel etiam hinc ad Oceanum, illinc ad maris sinum, est, vbi latitudo non aequat milliare. Ex quo aestimari potest deductam à reliquo corpore Hollandiam, longae taeniae aut litui potiùs incurui faciem praeferre. Memorabilis verò est maiorum nostrorum industria & digna gentis huius gloria, quòd cum Rhenus & Mosa in plures singuli ramos & brachia alueosq́ue diffusi regionem quaquauersum intersecent, illi tamen haud contenti hoc naturae beneficio, arte & industria hanc adiutarunt, passim emisaria, opportunos euripos, & aquagia Ga naar margenoot+ adiunxere, vt aduentu discessuq́ue commeantium aduenarum commercia alerentur, dum commoditas subuectationis studia hominum accendit, atque incitat, & vt ex | |
[pagina 192]
| |
frequentatione quaestusvberior incresceret. Neque hos intra terminos stetit vigilantia illa, quin ductibus aquarum Ga naar margenoot+ adiecerint & Pontes longos (Kaeydijckos appellant) qui inter paludes, quibus omnia abundant, aggesti, tramitibus angustis peditem deducant vltrò citroq́ue, vt & aguâ & terrâ commeatus pateat cunctis. Nec illa obliteranda est progenitorum sollertia, quâ prospexerunt accretioni agrorum extrà aggeres, quos ijs locis erexere, quibus regurgitans aestus alluuione quadam accrementum gigneret: agrosq́ue eiuscemodi gentili vocabulo Poldros propriè appellarunt, qui è fluuio aut mari, cui loco aestuariorum postea siunt, educti aggestis pontibus longis aggeribusq́ue ab aquarum iniuriâ Ga naar margenoot+ obsepiuntur. Fortè quod e stagnis, quae Poli vulgariter dicuntur, recuperati fuerint, quae melior etymi ratio esse mihi Ga naar margenoot+ videtur, quàm à Volis, hoc est, equorum pullis (πώλᴕς Graeci vocant) quorum pastioni vtiles sint & commodi, id quod Ga naar margenoot+ Meieri somnium est. Illud verò idignum fuerit, quod silentio à me transmittatur de Hollandia loquente, eam habere clarum saeuitia & periculi magnitudine formidolosum monstrum, alteram Scyllam, vt si quid diuinitatis inesse immanibus rebus, pestibus, monstris censendum sit (quod Ga naar margenoot+ ideo fortassis finxit antiquitas, quòd per ea plecti puniriq́ue scelera diuinitus crediderint) huic, de quo dicam, loco eam quoque opinionem affingamus. Dedit Natura Siculo freto Ga naar margenoot+ Charybdin & Scyllam, quam saeuis canibus succinctam latrare fabulantur Poëtae vtramque naufragijs infamen: dedit Ga naar margenoot+ Euboiae Caphareum importuosum & procurrentibus cautibus formidabilem montem: dedit & Libyae Syrtium Ga naar margenoot+ metuenda vada: eodem iure addiderit Hollandiae eam quam Ga naar margenoot+ Caninam syluam accolae nominarunt, quòd murmurantis maris fremitus & vndarum fragor perpetuis latratibus eum locum circumsonet; & continuatis nocte dieq́ue asultibus tundat, conuellat, dissipet. Cuius furori opposita surgit moles immanis, mortalium manibus laborata, quam verè Cyclopeam Ga naar margenoot+ dicas, ardui montis caput superans, propugnaculum | |
[pagina 193]
| |
infirmum futurum aduersum canes illos, nisi assiduis operis confirmaretur, & cresceret semper decrescendo; quando mare illud prodigum, quod ludit sub mole illa depressum amplius, quàm quo telum robusto lacerto excussum adijci possit, cuncta aut haurit & absumit, aut in tempestate eiectat. Vidi namque ducenaria marmora pilarum instar fuisse euibrata decumanis fluctibus in planiciem mosi subiectam. Eam verò molem ordines palorum inter se validè confibulatorum altè depacti & fistucis adacti dissepiunt, spatia intermedia farcturis opplentur aceruanturq́ue, quae constant immensi ponderis saxis aggestis. Anniuersariae fabrorum atque opisicum operae assiduè illam communiunt, delectis viris ex optimatum numero pro magistratu illic agentibus, quae trabes conuehunt, saxa comportant, marmorum pondera miliuntur. Moles autem illa ad tria passuum millia secundum mare littoris loco exporrigitur, Cautri furori inprimis obnoxia, desinitq́ue apud Pettemum tribus milliaribus Ga naar margenoot+ Almeria dissitum, pagum captura musculorum nobilem, quos è conchyliaceo genere delicatissimos candidissimosq́ue inter omia littora educat in furiosissimi Oceani salebris natos, & saxis trabibusq́ue adhaerescentes, prae quibus facilè Lucrina conchylia despuas. Ist hic initium capit Zipa vadoso naturâ mari, intercursantibus tenui aluco Ga naar margenoot+ aestuarijs, quod de Illyrici orâ retulit Plinius, quod solum aggerum indagine cinctum, & ad vndecim nostratium iugerum millia ambitu complexum, nunc hominum cultum admirrit, tractatuq́ue mansuescit, seminiumq́ue cum foenore discit reddere, vbi piscium ludebant agmina inter algas, anteaquam Nicolaus Nicolaius vir diuina ingenij vena Ga naar margenoot+ praeditus, maioreq́ue fortuna dignissimus, animum adiecit ad cingendum aggeribus immensum illud agrorum spatium, Ga naar margenoot+ in quo Salinas instituit non ita pridem virtutibus non minus quàm gentilitijs imaginibus clarissimus heros Bucholdius, Ga naar margenoot+ destinatis ad conficiendum salem concreto coastoq́ue humore lacubus, ijsq́ue summà industriâ ita comparatis, vt | |
[pagina 194]
| |
iniuriam aëris praeuisam non sentiant. Hoc territorium quod Hollandia in beneficijs ponere & aestimare auctarij vice, quando alibi detrimentum ceperit, poterat hactenus, turbulentissima Autumni tempestas immani diluuio adobruit ante biennium: quando, proh dolor, ipsis, anni Septuagesimi kl. Nouembris multi illic mortales cum pecore & armentis interiere hausti aquis, passis eandem calamitatem plaerisque Belgij terris maritimis; quando quicquid illic culti fuit, & foecundae glebae, aut altis arenarum puluinis tectum, aut salsugine maris enectum & sterile redditum fuit. |
|