Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijCap. XIII.
| |
[pagina 168]
| |
ctoritate communire, quod commentariorum fide obtinere possis. Cum qua tametsi dissideant reliquae duae, tamen in causis & originibus adiumentum ab ipsis petendum saepe venit, tum ad coniecturae probabilitatem, tum ad illustrationem Ga naar margenoot+ rerum quae tractantur. Qui interitum Vlyssis Annalium monumentis consignabit, diuersam necis quae traditur occasionem narraturus, scribet eum filio Telegono ignoratum & per imprudentiam necatum serrato marinae pastinacae (vt Oppianus ait) acculeo, quem à matre Circe acceptum, & iaculi mucroni insertum arte Vulcani, Eustathius annotat: quod allius Poëta retulit ad Larum qui Trygonis seu pastinacae radio emisso eum interemerit: nonnulli in equum fuisse transformatum, exemplo Hecubae quae in canem abijt, finxere, vti Sextus Empiricus commemorat. Ga naar margenoot+ Consimilem ludum excitauit mors AEsculapij (quem medicinae auctorem vetustas stulta credidit) fulmine coelesti extincti, quando tactum scribit Stesichorus quod Capanea & Lycurgum duces, qui in expeditione Thebana occubuerant, ad vitam reuocarat, vt Panyasis quod Tyndarum defunctum: Eratosthenes & Apollodorus quòd Hippolytum iniquitate nouercae circumuentum vitae restituerit, quem non à morte vitam iterasse, sed profugum è Troezene, eius ope valetudini restitutum, voluit Staphylus: at Philarchus quòd Phinei Regis Paphlagonum filijs oculorum lumine orbatis, visum restituerit, in gratiam matris Cleopatrae Erechtheidos: Pherecydes quod Delphis quotquot è vita emigrarant, eiusope reuixerint: Orphici, quòd Hymenaeo, alij quòd Glauco Minois filio vitalem auram afflasset: Polyarchus Cyrenaeus quòd Proeti filias ira Iunonis in furorem actas medicari praesumpserit: Damascenus propter Darij Lacedaemonij filium, si rectè vertit interpres, sideratum fuisse ait. Telesarchus denique quòd Orion eius beneficio vitam recuperauerit. Vnde velut è speculo liquet, quàm variè argumentum multiforme, & Poëtae & mythographi pro arbitrio versent, fingant, atque in diuersas rerum formas | |
[pagina 169]
| |
tansfigurent, ad modum figulorum, qui eadem ex argillae massa, cantharum, vrceum, scaphium effingunt. Itaque, vt ad institutum reuertar, in rebus indefinitis, obscuris, controuersis, nullaq́ue certa ratione circumscriptis, vt iudex esse debet historicus, quo verum artificiosa indagine exquirat, Ga naar margenoot+ ita vel inprimis id operosum est illi & arduum, cauere ne in alterutram voraginem impringat, neque temerè quisquam eo pertingat perfectionis, vt nusquam Sirenibus illis, quae incredibilia & manifestò falsa occinunt, aurem accommodet. Quare vt in exemplis, quae commemoraui, non omnes causae verae esse possunt, simulq́ue consistere, est tamen vna quaepiam cui tribuere fidem historicus artificiosa ductus coniectura debet: verbi gratiâ, de Vlyssis in equum transformatione, Ga naar margenoot+ aut de Laro, quis non primore statim fronte auditum auersetur & fastidiat? quod verò ex vulnere facto vi radij pastinacae mors sequi potuerit, physici & naturalium Ga naar margenoot+ caussuram ventilatores facilè obtinebunt, qui radium illum loetale habere virus praedicant. Consimilis est ratio de Ga naar margenoot+ AEsculapio, cuius etsi multiplex interitus occasio tradatus, vnam tamen solam fuisse contenderim, quòd videlicet quum ob artis medicae prosperum successum vltra humanum fastigium tumidus efferretur, diuinosq́ue affectaret honores, imò vt Deo sibi thus adoleri ab ijs quos valetudini restituerat, tanquam ipsi nexu obnoxijs, interposito etiam iureiurando, vellet à vindice Deo percussus fulmine interijt. Ita in caussarum inquisitione, fictas, vulgatas, & fabulosas commemorare potest historicus, velut ex animis senticetum illud reuulsurus, vt dum arbitri vices gerens verum subijcit, fideliùs depactum istud insideat, & fides in dubijs per illum afferatur stabiliaturq́ue. Non dissimilis varietas spectata est in regionum aut vrbium nominibus, quemadmodum (vt ab vno exemplo reliquorum ratio cognoscatur) Mycenas Ga naar margenoot+ Agamemnonis imperio inclytam vrbem, Pausanias à Perseo conditam ob ostentum quo capuli ensis caput eo loci ipsi exciderat, nominatamq́ue scribit: quod & Nicander | |
[pagina 170]
| |
confirmat in Alexipharmacis. Chrysermus Corinthius in Peloponnesiacae historiae primo in hoc discrepat, quod excidisse quidem capulum Perseo profitetur, sed quod posteaquam illum inuenisset Gorgophonus Epidaurius regno exutus, ex oraculi iussu, vrbem inde nominassset. Testatur Pausanias aliam se nominis causam accepisse, de fungo, quem dum sitibundus è terra reuellit Perseus, manante inde aqua, quae sitis incendium leuarat, expletus, nomen inde loco Mycenas dixerit, est autem μύϰης dictio aequiuoca & pro fungo, & pro capite capuli. Ctesias Ephesius ad vlulatum sororum Medusae refert, quae obtruncata à Perseo Medusa, quum desperarent se posse percussorem assequi atque intercipere, grauem vlulatum ediderunt, mugitui non absimilem, à quo locus populari sermone appellationem traxerit: rursus alij Iüs mugitum huc reuocant. Auctor libri Hesiodo attributi, quem Ηοίας μεɣα'λας vocant, refert denominationem ad Mycenen Inachi Argiuorum Regis filiam, Homericis versibus notam. Euripidis scholiastes à Myceneo Spartonis è Phoroneo nati filio conditam appellatamq́ue vrbem annotat, cui opinioni refragatur Pausanias. Quorsum Ga naar margenoot+ haec tam multa? partim vt ostendam quantae historicum circumuallent res, vnde difficulter emergi possit, quantaeq́ue difficultates in iudicando subeundae illi sint: partim vt appareat haud nuperum esse ac nouum certamen contentionemq́ue de vrbium regionumq́ue appellatione. Neque verò minor opinionum dissensio atque discordia, ne dicam nunc ambitio, discrepantes nostratium animos in partes varias traxit, de Hollandiae, quae Batauiae bona pars Ga naar margenoot+ est, appellatione; quam dum mecum considero, animoq́ue contemplor, rationem reuoco ad iudiciorum morositatem, quae neminem patitur facilè priuato iure cedere, omitto philautiae animis insitae studium, quae caecum nostri amorem nobis instillat, qua in parte praeiudicata opinio plurimum valet, imò aliud non facit, quàm quod amnis turbidi more Ga naar margenoot+ ingeniorum arua oblimat; vt hîc Isocratis prouidentia pla- | |
[pagina 171]
| |
nè sit opus, qui duplex pretium exigebat, ab his, qui prauis vsi doctoribus, ad discendum meliora mentem aliter imbutam adferebant: difficile enim est quod penitus insedit inueterauitq́ue, exstirpare, veteresq́ue auias de pulmone reuellere, quod Satyricus quidam dixit. Nobis certiùs aliquid de origine nosta in medium adferre aut saltem probabilioribus documentis inniti licet, quàm alijs gentibus. Brabanti Ga naar margenoot+ Brabonem fictitium socium commilitonemq́ue Iulij Caesaris, quem Regis Arcadum (Euandrum eos designare velle suspicor, quem multis antè saeculis vixisse constat) filium nugantur, gigantis interfectorem, nomen genti suae indidisse hariolantur. Scoti nescio quam Pharaonis illius, qui Ga naar margenoot+ Erythraeo in mari, dum temeratio animi studio profugos Hebraeos persequitur, submersus perijt, sororem, suae gentis cum nomine conditricem, somniant. Brutum AEneae Ga naar margenoot+ pronepotem, Syluij filium nominis auctorem Britannis memorant. Ga naar margenoot+ Francioni Hectoris (si dijs placet) filio originis suae honorem Franci transcribunt. Ita vt militaris planè ac regia coeperit esse semita, ad locorum cognomines personas, natalem ortum nominisq́ue occasionem referre, illis, ceu conditoribus gentium, vrbium, regionumq́ue appellationem acceptam debere, ac iure postliminij proprietarios nominis facere: quo modo à Iulio Caroli Brabonis filio conditore suo, Iuliacum nomen accepisse fabulatur Amandus Ga naar margenoot+ Zyricaeus. Eundem non puduit Tornaco clarissimae inter Belgas vrbi nominis auspicium venditare, à Torno quodam Ga naar margenoot+ duce, quum priùs Hostilia & Neruia appellaretur, vt ait. Miror, quod non Turnum potius, AEneae victimam, Virgilij poëmate famosum, pro Torno hactenus obscuro & ignote nobis omnibus, nominarit. Sed omnium vecordiae impudentiaeq́ue septa longissimè transiliere in his rebus, Berosus, Manetho, iam ante à doctiss. Goropio è ciuitate historicorum Ga naar margenoot+ eiecti meritò atque exterminati, & Marius quidam, quos omnes eiusq́ue farinae alios missos facio, ad rem, quae in controuersiam vocatur, properans. animus enim est litem | |
[pagina 172]
| |
Ga naar margenoot+ contestari, non cum iudice in rem meam vertere. Hollandiam ergo à syluarum saltuumq́ue frequentia, quibus commune cum lignis nomem in lingua indigena est (nam & syluam Ga naar margenoot+ & lignum promiscuè Holt, vel hout dicimus) maior scriptorum nostratium numerus nomen obtinere voluit: quod vt in vulgus probent qui causam volunt obtinere, omnia arbustis olim inhorruisse referta praedicant, toto quaquâ patet Hollandiae tractu, quandò quicquid fermè Ga naar margenoot+ spatij est inter Harlemum & pagum cui Norduici syluae nomen durat hactenus, quod ad xii.m.p. extenditur, quercubus fagisq́ue asperum & incultum olim fuerit. cui rei documento sunt frequentes quaqua versum scrobes, excisarum arborum monumenta: indicio esse ijdem memorant immensum soli spatium in noualia conuersum, arboribusq́ue viduum, quod Dionysij tyrannis minas, quas in Locrorum agros effuderat quondam, sensisse videtur, coactis humi canere cicadis. Certè, vt verum fatear, non absurda eorum est oratio, quod ipse memoria repetam intrà quadragenos proximos annos centurias aliquot iugerum, hoc arborum honore orbatas, totos etiam saltus & nemora procubuisse, ita vt colendi agri studio penè exoleuerit copia illa saltuum, quam auorum memoria perfrequentem vidit. Taceo tot pagorum nomina in Walt, vel, vt nunc loquimur, Woud exeuntia, Ga naar margenoot+ qui à syluis vocati fuere. Taceo de Nemore sacro, cuius Tacitus meminit, quod superioribus Batauiae locis extitit, epulo Ciuilis memorabile: quanquam sunt qui inter Lugdunum & Delphos id extitisse sibi firmissimè persuadent, apud Ga naar margenoot+ Vorburgum, quo loco arx stetit vetus, seruareq́ue in hunc vsque diem nominis corrupti vestigium, vulgo dictum Ga naar margenoot+ Scakenbosch, transpositis nonnihil literis, quasi Sacrenbosch. Ga naar margenoot+ Taceo de Luco ferali, quem Hagae Comitis propinquum & ob horrorem inaccessum fuisse memorant. Id verò ambiguum non est, quod littus etiam Hollandiae arboribus obsessum non negant magno natu homines, qui mihi in plaustris littus Norduico vicinum obeunti narrarunt, sua | |
[pagina 173]
| |
memoria frequentes arborum truncos in ipso littore extitisse, qui nunc diminuto ac decrescente semper littoris spatio, intra mais gremium redacti aut extriti fluctibus lateant. Cui historiae non dissentit Plinius, qui haud procul Cauchis Ga naar margenoot+ populis altissimas quercus ipsa littora obtinere, maxima nacendi auiditate, memoriae proditum reliquit. Quam viri summi auctoritatem tantum abest vt eleum, vt etiam Tessalici littoris conditionem comprobare dicti fides possit. nam apud Tessaliam insulam Batauorum septentrionem Ga naar margenoot+ versus inter procurrentis littoris salebras (quod immenso spatio decreuit in tanto saeculorum decursu attritum haustumq́ue) ingentem arborum syluam stetisse, trunci reliqui magno numero docent, quorum iniuria importuosum & stationi nauium iniquum littus illus efficitur, in quod si fortè aduersa tempestas nauigantes adegerit, vt iactis anchoris firmare naues cogantur, vna eademq́ue necessitas etiam praecidere illas compellit, quando inter altissimis fibris actarum quercuum radices impliciti anchorarum dentes, nullis ergatis, nullo vectium molimine, liberari aut expediri possint, eademq́ue ex causa retia iacere co in littore prohibentur piscatores: vtrunq́ue aurita fide cum ab alijs, tum ab eius insulae Praetore Boshusio, quem honoris causa nomino, viro Ga naar margenoot+ militari, & omnigenae historiae auidissimo lectore, didici, qui inter caetera illud mihi affirmauit haec meditanti, ante annos plus minus quadraginta relatum fuisse in publicos commentarios, operâ & industria quaestoris Petri de Santo, viri integri, testimonium annosi senis Tessali, qui aetatis annos centum viginti vegeto adhuc ingenio pariter & corpore numerabat, qui sua memoria stetisse in illo littore syluam sanctè religioseq́ue asseuerarat: nisi quis fortè reliquias illas insularum esse velit, quas Plinius si vera & explorata scribit, vastas complexu radicum, fluctibus suffossas, & ventorum flatibus propulsas, nauigasse ingentium ramorum armamentis, commemorat, quas postea in vada Rheni ostio Fleuo propinqua appulisse, & haerentes coaluisse non absonum vero | |
[pagina 174]
| |
videatur. Prae caeteris rei fidem munit roborum multitudo, quae cùm nostra, tum prior aetas passim effodit ex agris pratisq́ue, & in tectorum scandulas ac tigilla serris dissecta expetiuit, quas arbores Rheni eluuionibus prostratas olim & limo arenisq́ue haustas ac terra adobrutas, alij vi maiore procellarum, cui ope nulla humana obuiari potuerit, procubuisse, Ga naar margenoot+ penè pro comperto affirmant.Quam profligatorum arbustorum stragem incidisse in annum salutis octingentesimum ac sexagesimum, triennio ante inaugurati & Comitatu Hollandiae donati Theuderici Primi aduentum, monumentis Annalium mandatum inuentio. Sunt auctores qui ruinam Ga naar margenoot+ stratarum arborum transferunt ad Wilebrodi Archiepiscopi Traiectini preces efficaces, quibus diuini numinis euocata potentia, Nemus sacrum Deorum falsorum simulacris consecratum, prostrauerit, reuulsis ab imis radicibus quercubus, quando à Sergio Pontifice destinatus Archiepiscopus primus Traiectensium, dono Pipini Francorum primi ex praefecto praetorio Regis, sedem ibi Episcopalem obtinuit supra centum sexaginta annos ante illud tempus. Haec ego adminicula eorum defensionis adieci, quae verisimiliorem nomenclaturae rationem facerent,sed tamen non satis valida aut inexpugnabilia munimenta, quae euincant nominis legem ac necessitatem, ceu πειθανάɣϰη quadam adhibita. Illa verò frigida eorum est & ieiuna oratio, qua opinionem suam superficiariam stabilire contendunt, manuscriptorum codicum fide, qua tamen Achillei argumenti loco vtuntur, scriptoris barbari atque inelegantis auctoritatem sequentes, qui annis abhinc fortè trecentis etymon non improbabile commentus, vulgarium auribus (qui sua aetate priora vetustioraq́ue ignorarunt) facilè potuit approbare initio Historiae suae: at hi temerè (vt fit) persuasi, neque altiorem cogitationem in iudicij trutina expendentes, virus illus quod hauserant, in libros ita describendo à se propagatos tanquam ex vno fonte diffuderunt, vnde persuasionis origo. Multo ineptiores magisq́ue friuolas nugas sparserunt, qui ab Ar- | |
[pagina 175]
| |
boricis populis nominis occasionem ortam existimarunt, Ga naar margenoot+ quasi Arborici ab arboribus dicti fuerint, Francorum foederati, quorum Procopius graecus scriptor meminerit, quum Abotritis socijs vsi sint Franci, quae lectio vt verior pro irreptitia vitiosq́ue Arboricis, auctotri restituenda est. Quae verò gens illa fuerit, dicetur postea. Iam qui à foli cauitate etymon vocis aduocant, ratione probabili inniti quidem videntur, quando omnibus in explorato sit tellurem regionis minimè esse solidam, sed palustrem, ad pedum pulsum vacillantem, nixuiq́ue facilè cedentem: quod soli nostratis ingenium ita graphicè accurateq́ue describit Mamertinus,vel quicunque alius fuit Panegyrici Maximiano Herculeo dicti auctor, vt viuis pictorum coloribus nemo exactiùs repraesentauerit, cuius verba vt à mendis repurganda legi debent, haec, sunt, ne fastidium pariam bis eadem propè ingerendo: Ga naar margenoot+ Quanquam illa regio diuinis expeditionibus tuis Caesar vindicata atque purgata, quam obliquis meatibus Vahalis interfluit, quamq́ue diuortio sui Rhenus amplectitur, penè (vt cum verbi periculo loquar) terra non est, ita penitus aquis imbuta permaduit, vt non solùm quâ manifestè palustris est, cedat ad nixum, et hauriat pressa vestigium, sed etiam vbi paulo videtur firmior, pedum pulsu tentata quatiatur, vt sentire se procul mota pondus testetur, ita, vt res est, subiacentibus innatat, et suspensa latè vacillat, vt meritò quis duxerit exercendum fuisse tali solo militem ad nauale certamen. Huiusce rei & vacillationis dico & innatationis documentum praebent prata quae immissis tignis confirmantur, ne aestu maris vehementiore, aut inundatione altiore, quae saepius accidit, abripiantur, & item alia quae crescente aquarum mole incrementum sequuntur. Irenicus quidam ab Ga naar margenoot+ aquarum cauitate vocis etymon deducit, similiq́ue ratione Batauiae Graecam originem confingit à βαθὺ, quod profundum significat: quo dicto quid ineptiùs, quid ridiculum magis excogitari potuit, qui nos tantum on Hybridas facere aggressus est? Longiùs à vero discendunt, qui à foeno, | |
[pagina 176]
| |
Ga naar margenoot+ cuius laetissima est, Hoylandiam dictam autumant, quòd pascendis accommoda bobus armentisq́ue, foenisicijs plaeraque olim destinaretur, quod etiamnum depressiore insulae parte obseruatur, quando altiora quaeque arua sationi dedicentur, postquam hydromylae vtilissimo inuento aquas latissimè exonerando, aruorum ingenia mutarunt. Hactenus ferè prodideram, quando aliud fortè agens incidi in Collectanea Medici Goudani, qui huic texendae historiae labori manum quondam admolitus fuit (cuius manes rectè conditos stylo lacessere, hoc est, cum larua luctari nolim) vbi magno auctore inditam regioni nomencalturam seurero supercilio asserit, sed, vt liberè dicam, paradoxon mihi neque Ga naar margenoot+ expectatam, nimirum à Carolo Caluo Francorum Regen, qui Comitis titulum Theuderico primo, beneficio haud prostremo, contulit: quasi Rex ille quum indomitum ad ferox gentis nostrae ingenium animaduertisset, quemadmodum etiam armatus rei periculum fecerat, quod odio exterorum rebellionem semper coeptaret, Batauiae nomen mutari, & ex re praesenti Hollandos, quasi Incitatos, ab Hollen, nuncupari voluerit. Effertur autem propriè vocabulum illud Ga naar margenoot+ de equis, qui panico quipiam terrore perciti, rapiuntur in praeceps, quando cum equis differtur auriga, nec audit currus habenas, vt Virgilij significantissimum versum huc obiter accommodem. Inuenioq́ue eandem à Ioanne Stella, Philippi Regis historico eloquentissimo, rationem delibatam esse, siue ab alio acceptam tradiderit, siue ijsdem Conlectaneis adiutus dignam duxerit quae referretur. Quod si ipsam veritatem altè abstrusam nobis iste in lucem protulit, quid prius, quid've antiquius hoc nomine à Rege potentissimo indito, nobis esse debuerit? nobis inquam, quibus vt obsequij gloria debetur, ita auctoritatem regiam defugere immane flagitium & inexpiabile fuerit. Libet verò appendicis vice adijcere, Hermannum cognomento Contractum, qui quingentis ab hinc annis in illa barbarie scripsit, Ga naar margenoot+ Hollandiam nominare Phladirtingam, à municipio vetu- | |
[pagina 177]
| |
stissimo quidem illo, vt videtur, quod Vlaerdingam praesens aetas vocitat, totam regionem aestimans, id quod perabsurdum mihi visum fuit. Hactenus ferè, quid alij de Hollandiae appellatione senserint prodiderintq́ue, commemorare prolixitatis breuitatisq́ue medius institi, nunc meam aperire sententiam est animus, ne inofficiosa mora lectori officiam. Ego itaque firmiter Hollandiam Gothicae Danicaeˊve gentis Ga naar margenoot+ coloniam esse persuasum habeo, vt & Zelandiam: quod antea quàm doceam, deducendarum coloniarum praecipuam rationem ex Halicarnassaeo, qui eam, vt caetera omnia, luculenter explicat, commemorabo, in hanc fermè sententiam. Quoties, inquit, ingenti multitudinis incremento Ga naar margenoot+ auctae essent ciuitates, vt necessaria ad victum alimentorum copia cunctis non suppeteret, aut tellus, ex coeli iniuria intemperieq́ue, contractiorem frugum hubertatem protulisset; vel similis quaepiam calamitas communis incidisset, quae necessitatem amputandae multitudinis suaderet, siue ea res vtilitates fructum praebitura, siue noxam esset allatura, tum verò quantum hominum vertentis anni curriculum in lucem effuderat, Dei cuiuscunque numini consecrabant, armisq́ue instructos educebant extra fines. Quod si rebus feliciter gestis partaq́ue victoria Dijs grates persoluerent, mactatis priùs de more victimis, in coloniam emittendos optimis ominibus prosequebantur: sin coelestem iram expiarent, ac praesentium malorum finem Deos precarentur, similiter faciebant, sed moesti, & à suis in colonias profecturis veniam petebant, qui digressi, ceu patrio Solo perpetuum carituri, nisi sedem, ipsos recepturam conquirerent, terram quamcunque vel belli iure captam, vel amicitia adiunctam, patriae in loco habebant. Ea lege vsos Aborigines, gliscente Ga naar margenoot+ immensum multitudine, idem scribit. Sic Vinnuli patrio idiomate à promissis quas alebant barbis Langobardi vocati postea laetissima sobolis aucti propagine, cuius alimentis Scandinauia non sufficeret, trientem populi vniuersi sorte ductum, ducibus Ebore & Agione, nouas sedes quaerere | |
[pagina 178]
| |
compulerunt, tradente Paulo Diacono. Ad eundem modum Ga naar margenoot+ Celtarum Regem seribit Liuius, quum praegrauante multitudine regnum exonerare cuperet, sororis suae filios impigros iuuenes amandasse, quaesituros sedes quas Dij augurijs dedissent, atque ita ductis sortibus, additisq́ue quantas ipsi vellent, copijs, vnum Hercynios saltus, alterum Insubres tenuisse. Consimili planè ratione barbari aquilonares (quos illa tempestas ab axe cui subiacent Nortmannos, nostra Ga naar margenoot+ aetas etiamnum Noremannos vocitat) caelum cum solo mutaturi, quòd abundans hominum turba vix regi posse videretur, Ga naar margenoot+ nobiles duas insulas Olandiam Zelandiamq́ue, constante in hunc vsque diem appellatione inclytas, quae in extremo Codano sinu, à Scandia exiguo freto dirimuntur, cum socia manu deseruere, ventisq́ue vela facientes, classe Batauorum Mattaicorumq́ue agros tenuerunt. Iam qui Ga naar margenoot+ constituendis colonijs destinati regionem aliquam occupant, verso solo, plaerunque solent similia vetribus sedibus loca deligere, quibuis nomina imponant, & patrijs vocabulis quibus assueuere, fluuios, arces, oppida, municipia, vicos, ornare. Sic commemorat Polybius grauissimus veracissimusq́ue Ga naar margenoot+ scriptor, Tarentinos, quibus coloniae deductae ius ac indubitata cognatio cum Lacedaemonijs intercedebat, amnem qui vrbem praeterlabitur, Galesum, ad similitudinem Laconici illius Eurotam nuncupasse; diserteq́ue ait consimilia multa& intra ciuitatis moenia & extrà in agro, nomina extare, Ga naar margenoot+ ad Spartanum ritum concinnata. Similiter Agrigentum, eodem teste, Rhodiorum colonia, Iouis Atabyrij fanum, quod apud Rhodios religiosum fuit, & celebre, consimile Ga naar margenoot+ in edito monte dedicauit. Quin & Helenus Priamedes, qui Neoptolemi morte in partem regnorum venerat, in Chaonia Epiri, oppidulum Troiam cum arce Pergamo dicta, condidit, magna paruis assimulans, addita & imagine Scaeae portae, indito quoque riuo pertenui, qui oppidulum alluebat, cognomine Xanthi Troiani amnis, vt ingeniorum fons Maro indicat, quòd tali imagine praesentis fortunae acerbi- | |
[pagina 179]
| |
tatem optimè leniri posse putaret. Neque diuersa causa motos Nortmannos, insularum quas reliquerant nominibus, nouas colonias donasse, qui veritatem ad rationem reuocat, iudicabit. Quòd si quis dubium velit facere, quòd vetus nomen, aut (vt veriùs dicam) vsitatum Olandiae (quam scribendi ratoinem secutus fuit & Chrysostomus quidam Neapolitanus, qui non inerudita epistola nostram insulam moresq́ue ad Nugarolum Comitem describere voluit, quam huic capiti à fine adijciam.) nomen creuerit, accessione aspiratae auctum, nae ille in nodo scirpum quaeritat: nam si cogitet ille apud maiores nostros frequentiore in vsu fuisse aspiratam, atque inde diuturnitate vsus receptam inoleuisse, admirationem facilè exuet. eius rei documentum dabunt vetustissima membranaceorum codicum exemplaria, quae vocibus nonnullis etiam à consonantibus initium sumentibus, H, (siue illa aspirationis nota, siue litera dicenda venit) praesixerunt, vbi Hrenus scriptum inuenias, Hlotarius, & Hludouuicus; vnde fieri potest, vt error irrepserit in libros, qui praeferunt Klotarius, pro Lotarius. Nolo nunc Arrij stultâ pronunciatione aures onerate, quem Catullus Hinsidias, & Chommoda, pro Insidijs & Commodis, dixisse sugillat. Ga naar margenoot+ Nolo Florentinos in societatem huius legis aut consuetudinis loquendi vocare, quibus aspirata in ipsis faucibus sibilat propè omnibus in verbis. Satis sit vocem patriae genitalem, siue ab ipsis Nortmannis, siue à nostratibus tunc vsitatè sic loquentibus, aspiratae pronunciationem sumpserit, Hollandiam hactenus per aspirationis notam & in sermonem Ga naar margenoot+ quotidianum ac familiarem confluxisse, & in calami ius vsurpatione transisse. Sed de ea re satis copiose, nunc Ga naar margenoot+ venio ad Annales nostros, qui obliterato in tanta vetustate vero, neque adiuti alijs è re literaria subsidijs, fabulosè narrant germanos & vterinos fuisse fratres Battum natu Ga naar margenoot+ maiorem & Salandum, qui cum ingenti suorum manu vertentes solum, nouas quaesitum sedes profecti sint, atque ille Batauiam Rheni insulam, hic Selandiam occuparit, suisq́ue | |
[pagina 180]
| |
nominibus vtranque dixerint, nimirum vsitata illa & planè regia via, de quâ alibi à me dictum est, Annalium auctor vsus in hoc videtur: additur fabulae, Batauodurum à Batto illo conditum, mirae atque inauditae amplitudinis vrbem, quam diruerint posteà & solo aequauerint Dani cum Nortmannis tempore Hungeri, vndecimi Episcopi Traiectensis: simili Ga naar margenoot+ aemulatione exstructam à Selado arcem Metelloburgum, patris sui nomine dictam. Sed animaduerto verissimè dici, nihil esse difficilius, quàm decorè fabulam scenicam repraesentare. Quod si nugator iste malè feriatus Annalium concinnator, qui lectorum luminibus glaucoma istud parum prospicientibus offudit, cogitasset Selandos alio nomine Ga naar margenoot+ Latias Musas olim dixisse, nempe Mattiacos, tunc quum Hollandi ijsdem Bataui eramus, potuisset directiùs aliquanto ad veritatis scopum collimae, ac probabiliore narratione irrepere, & philalethiam insinuare, nimirum Batauos & Mattiacos è duobus germanis fratribus principem inter Cattos locum tenentibus ortos, quorum vni nomen fuerit Batoni, siue, vt ipse appellat, Batto, alteri Mattio Ga naar margenoot+ (quandoquidem Mattium Cattorum caput agnoscot Tacitus) qui cum ingenti popularium suorum multitudine patrio solo extorres, aut nouam coloniam quaesituri, vnus Rheni insulam, alter adiacentes eodem tractu insulas à se occupatas, nominibus proprijs insigniuerint. Aut si vernaculas & domestricas appellationes quaerebat, cur non Olandum potiùs cum fratre Selando substituit? eosq́ue coniunctis viribus classibusq́ue fraterno sodalitij foedere expeditionem tentasse scripto prodidit? Quod si alterutram viam institisset, probabilia & censentanea dignitati vtriusque populi dicere visus fuisset, neque vereri debuerat, ne in poëtici figmenti structuram ista commentatio assurgeret, quae veri Ga naar margenoot+ similitudine sede vltrò approbaret. Nam quod Zallum Scytham alius quidam exciuerit, zelotypiae aut aemulationi hominis ignosco, qui religquorum exemplo hospitem & peregrinum exulem pari fermè interuallo è Scythia gentis suae | |
[pagina 181]
| |
conditorem eduxit, quo Galli Francionem suum è Troia. Quare vt fabulis nuncium remittamus, & veritati propiores certum aliquid statuamus, Hollandiae nomen ex hac occasione factum censemus. Scandinauiae littus praetexit Ga naar margenooto Olandia insula, fortassis à lupulacei potus ceruisiaeˊve bonitate antiquitus nuncupata, quod vernacula Cimbrorum lingua etiamnum Ol (cuius vocis deprauatae reliquijs superstitibus Ga naar margenoot+ Britannia eundem potum Ael nominat) Cereale poculum vocetur. Eidem littori obtenditur & altera insula Selandia, in hunc vsque diem seruans nomen, Hafnia (quae Ga naar margenoot+ Copenhauia nunc dicitur) celebri emporio & academia nobilis. Hae à Nortmannis ac Danis (quae vox abietinis & piceis in syluis eductos homines, id enim est Dannemans significat) habitatae, quum graui indigenarum multutudine laborarent, instructis classibus Britanniam, pulsis domitisq́ue veteribus colonis, sui eam iuris fecerunt, armisq́ue victricibus occupatam tenuerunt, Galliae oram infestam classe habuerunt, Batauiam quoque inuadendam sibi putarunt, non tam praesumpta auidis animis opum cupidine incensi, quarum spem faciebat insula nullis vnquam tributis Rom. obnoxia, praeclaris sempiternae militiae stipendijs ditata, quàm quòd opportunitas insulae, medio in cursu inter Britanniam & genitales terras iacentis, eos illexerit. Itaque eam adorti suae ditioni subiecerunt, immaniter in victam debacchati sunt, & antiquato veteri nouum Olandiae Hollandiaeˊve nomen indiderunt, id honori patriae datum. In quod autem tempus ista calamitas & mutatio nominis inciderit, exctè aut certo affirmare non licet; quòd, vigente omniaq́ue confusè obtinente barbarie, hostoriae & scripta silerent. Veri tamen Ga naar margenoot+ sit simile incidisse in annum salutis iͻ ϲϲϲ. xxxvii. quando ab illis Batauodurum ferro & incendijs vastatum, Frisijsq́ue (qui Hollandiae pats sunt) tributum imperatum est, vt Sigiberti testimonio liquet: eiusdem calamitatis sortem sub idem tempus experta & Walachria, quae potior Selandiae Ga naar margenoot+ pars erat, ita vt existimen tunc potissimè Nortman- | |
[pagina 182]
| |
nos cuncta ad arbitrium & libidinem suam trahentes, & crudeli, superba atque impotente dominatione, (quae victoriae natur est) vsos, nominis mutati duram legem imposuisse. Ga naar margenoot+ Qua tempestate vixisse Hungerum vndecimum Traiectensium Praesulem, furori aduenae gentis cessisse, atque exulatum abijsse lega. A quo tempore insulam Rheni tyrannide saeua oppresserunt, arces & oppida ferro & igne grassati Ga naar margenoot+ exciderunt, donec vicesimo sexto pòst anno Theudericus primus Comitis titulo & regionis iure donatus est à Carolo cognomento Caluo, ea lege vt Nortmannos possessione deturbaret atque exueret, id quod & praestitit. Caeterùm lectori rem non ingratam me facturum reor, si isthîc loco haud importuno Chrysostomi cuiusdam Neapolitani, vt inscriptio praefert, epistolam non inelegantem adiungerum de Olandia, quae quòd libelli iusti modum non implaet, visa mihi est huc transferenda ne intercidat, quam, teuocata ad calculum ratione scripsisse videtur anno sesquimillesimo quarto & decimo. Ea ita habet ad verbum. Olandia omnis (sicuti ego ab incolis intellexi) passuum ambitu fere septuaginta millium continetur: eam à Septentrione ac Oriente magna pro parte Oceanus; ab Occidente bicornis Rhenus abluit; à meridie quae nunc dicitur Gelria, olim vt multi volunt, Sicambria terminat. Terrae natura eiusmodi est vt ab Oceano ad interiorem partem sit paullo deuexior, sed Rhenus accepto Mosa, multisq́ue alijs fluminibus, licet bipertitus, et mutato nomine in mare influat, tanto tamen aquarum fertur impetu ac magnitudine, vt Oceanum ipsum longè propellat, et tam influens, quàm reflueus supra triginta millia passuum inundet, ac alterius penè maris speciem reddat. Quinetiam veluti à vastioribus aquis indignetur absorberi, cum Oceano tamdiu luctatus, ab omni (quod supra memorauimus) pelago illius amororem excludit. Quapropter iratus ille, vt opinor, ab hinc tres et nonaginta annos licentiùs egressus fines, magnam Olandiae partem et in ea duos supra septuaginta pagos immersit, è quibus omnibus vnum tan- | |
[pagina 183]
| |
tum in fatem elapsum natu grandiores affirmant, et cum eo felem, vt in ijsdem fortè cunis vterque inuentus innatauit. Heu rem dictu, nedum visu miserabilem! Enauigaui ego, nec paruo quidem nauigio, loca illa quae adhuc extant quae meminerint aratris proscissa, et ferratis peruia plaustris. Visuntur adhuc multis in locis turrium cacumina, quae tanquam aliqua sepulchrorum monumenta, cadauera ibi oppidorum ab aquarum gurgitibus tumulari, praeteruntes commonent. Haec maria sic Olandiam ambiunt, sic passim interfluunt, ac per crebras fossas et canales intermeant, vt fasciatim, modò aquae, modò terrae veluti Zonis quibusdam distincta cernatur. Neque vrbs vlla pagúsve est, quò on curru pariter et mari possis duci. Neque vsquam in tota regione, quantumuis penitissima, esse possis, vnde trium horarum spatio ad mare non posses excurrere. Loca ferè omnia palustria sunt, non tamen inuia, vt non inaquosae viae quâ currus commeant, suggestis vt plurimum aggeribus, non silice aut coctili latere, sed quadrato cespite in ordinem posito passim stratae, hinc atque hinc aquarum fossae lintribus ac nauigijs innatantur. Tum crebri illices, in quos excrescentes aquae deriuantur, paludosa et vix aliud, praeterquam pecori pabulum subministrantia distingunt arua. Mortales ipsi aequè propemodum in aquis ac in terris degunt, ita vt amphibia quàm terrestria animalia verius dixeris. Vrbes fossa & muro cinctae duodecim perhibentur. Pagi et villae, quae neque magnitudine neque cultu, quibusuis oppidis cedant, supra sex et triginta; tum vici, compita, et magalia, sic passim interiecta, vt vix quoquam oculos vertas, vbi non aliquod aedificij occurrat genus. Vrbes ipsae plenis aqua fossis & lateritijs moenibus cinctae sunt: nam saxi et tophi expers omnino regio est, tum amplissimos ac adamussim dimensos vicos habent, et eos quidem glarea, nauigijs aliunde inuecta, stratos, nulli luto, nulli coeno obnoxios. Curiae, Praetoria, templa, xenodochia, & caetera id genus publica aedificia, plaerisque in locis augustissima: priuatarum aedium vna ferè omnium facies, vna structura est, lateritij parietes in altum | |
[pagina 184]
| |
haud multum assurgunt, sed in acuminatam formam, pinninsq́ue quibusdam ad decorem distinctam, desinunt. Intus è regione ostij (nam inferiora aedium ferè omnes incolunt) abacus et paries ipse aduersus, grandioribus ex nitenti aere peluibus et peltris (vt aiunt) omnis generis lancibus et poculis instructi, praetereuntium oculos ad spectandum inuitant ac radianti quodam fulgore luminum aciem penè perstringunt. Bone Deus quis vasorum nitor, quis lectulorum, quae mensarum lautitia, quis mantilium, quis mapparum candor? qui sedium ornatus, quae denique parietum, quae soli, quae rerum omnium caeterarum munditia? Caenaculorum, diaetarum, cubiculorúmve pauimenta leui aspergunt arenula, vt si aliquid immundum in ea casu aliquo decidat, si coenosa fortasse cuiuspiam vestigia in aedes inferantur, foedari pauimenta non queant, sed verri scopis euestigio sordes facilius possint, antequam solo inhaereant. Hominum genus, vt planè inspexisse videor, maximè industrium et negotiosum, sed versutum et callidum. Addo etiam essedarios, qui currulem vectationem exercent, subdolos et in aduenas praesertim, lucelli cuiuspiam captandi gratiâ fraudelentos. Mulieres vt pulchrae, vt lacteae, vt simplici munditia omnes, ita partim mercaturae pertractandae, partim lanificio aut linificio potiùs, dies et noctes intentae. Victus omnibus parcisimus est, secundario pane, aut lacte macerato, aut butyro leuiter oblito vitam ducunt. Tum si quando se volunt inuitare vnctius, aut bubulas, aut ouillas carnes pridiè coctas et in sextum interdum diem seruatas apponunt. Has ego intuens auerti statim iubebam, videbar enim inspicere semilacerum et vt tu festiuissimè dicere soles, quatriduanum aliquod cadauer è sepulchro aut scalis gemonijs ad mensam pertractum. Bucularum et equarum ingens numerus, illarum lacte non magis aluntur, quàm ingentes caseos quosdam conficiunt. Equarum seruitio ad currus trahendos, quorum in Olandia frequens vsus est, magis vtuntur. Hanc ego ferè totam regionem sex diebus perlustraui, aut percurri potiùs. Sed audi rem miram. Est ibi Vrbecula quaedam apprimè concinna, | |
[pagina 185]
| |
cui nomen est Roterodamo, in eam et proficiscens et rediens, duabus noctibus sum diuersatus. Cumq́ue miro quodam studio diligentius illam quàm caeteras pertractarem, nescio quo pacto factum est, vt illius intuitu vix mihi oculi possent expleri. Cognoscebam sanè illam et magnitudine et opibus multis alijs cedere: occultioribus tamen nescio quibus causis, ea mihi placebat impensiùs, Moenia, portae, strata viarum arridebant mihi: parietes ipsi, tecta, aedisicia omnia vltrò mihi videbantur adulari, denique coelum illud nitere purius et aura spirare nescio quid diuinius: vernari propinquus ager, tepere circumfusus aër, herbaeq́ue ipsae ac salicta, quibus Olandinus ager maximè consitus est, olere nescio quid amabilius videbantur. Dum id stupeo mecum, et caussam eius rei tacitus quaero atq́ue vestigo, tandem cuiuspiam relatu cognoui ea in vrbe auras primi hausisse luminis, primum illud Latiae atque Atticae linguae lumen Erasmum. agnoui extemplò hinc illud caeli nitere defecatius, hinc illos aëris vernos tepores, hinc illam arborum, herbarum, locorum olentiam tam suauem. Vah quanto repentè perfusus sum gaudio, quàm benè mecum actum censui, cui fortunatum illud solum intueri contigerit, quod fortunatum ac salutare illud Germaniae sidus aliquando protulisset. Veneratus igitur loci genium, vrbis moenia ter et quater exosculor, tum pijs quibusdam conceptis, verbis, nutriculae illius diuini hominis vrbi bene precatus, inde pedem extuli. Sed quum postremò ad illam Oceani partem peruenissem, quae haud procul ab Harlemo vrbbe infremens magnis arenarum cumulis longè lateq́ue campos replet, è curru statim prosiliens Oceanum patrem rerum salutaui. Sed vbi tam dirum Olandiae vitricum illum fuisse animo subijt, qui tot oppida, tot aedificia, tot mortales vno haustu absorbuit, magnis eum conuicijs et inanibus diris sum execratus. Deinde quantam rem egerim, diu mecum contemplatus, quòd homo iam sexagenarius à Lucanis vsque in Italia ortus ad extremum illum orbis terrarum limitem venerim, tot montes, tot siluas, tot flumina tranans, tot terras, tot maria emensus, tam audax; tam memorabile | |
[pagina 186]
| |
facinus dignum censui, quod aliquo posteris monumento testificatum relinqueretur, ac sicut Herculis quondam, iter erectae ad Gades in Atlantico mari columnae, Alexandri expeditionem ad Caspias portas postiae arae, Pompeij arma ad Pyrenaeos montes illata, desixae identidem columnae testantur: Sic et nostros quoque tam longae viae labores et tam magnos ausus insigne aliquod monumentum memoriae hominum commendaret: qui enim magis meruerint praedones illi hostes humani generis, suum ipsorum nomen illustre ac aeternum fieri, quàm ego meum? cùm illi regnandi libidine ac propagandi per fas et nefas, imperij auiditate, quietos et insontes populos vexare bellis, caedibus, rapinis, incendijs omnia vastare ac diuina et humana permiscere non veriti sint. Ego videndi tantum studio ac ea perdiscendi, quibus et mihi et alijs prodesse possim, tantum viae percurrerim, tam multa pericula, tam multos labores exhauserim. Tantumq́ue abest vt indigenas quospiam infestem aut expilem, vt vel illorum plaerisque pecuniolam meam vltro impertiam, dum pretio mihi hospitium et victum in diem paro. Iiure igitur aeternitati nominus nostri consulendum statuens, pro copia rerum et temporis angustia, cùm in arenarijs campis illis, neque marmoris neque aeris vlla daretur facultas, ingentem arenae cumulum congero, eum viridanti cespite munio, ac dispositis circumquaque in valli modum crebris iuncorùm manipulis sepio, tum rem ipsam duobus versibus signo. Erexit molem Chrysostomus, vrbis alumnus Rides fortasse me qui tam imbecillum opus contra tam vastaes aequoris ac ventorum procellas satis firmum putauerim. Ne mirere: ab ipsis Olandis Oceani accolis exemplum cepi. Villas illi habent, ad ipsas vndarum fauces positas, eas ibi sepiculis quibusdam ex simplici stipula vel iunco intextis muniuere, illarum obice contra praeruptos v̀ndarum montes et terrisicos Oceani fluctus se satis superq́ue tutos putant. Sed ego mi Comes pro epistola iam libellum ad te do: dum longo literarum | |
[pagina 187]
| |
alloquio intermissae consuetudinis nostrae iacturam me iuuat resarcire, dumq́ue tecum pratiri bona fide studeo, quicquid ipse de Olandia properantibus oculis haurire potui: nam ne omnia oppida circumirem, néve diutiùs vsquam immorarer, pestilentia quae plaerisque in locis grassatur, prohibuit. |
|