Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– Auteursrechtvrij
[pagina 123]
| |
Cap. XI.
| |
[pagina 124]
| |
Gelriae Comites sibi vsurparunt. Ciuitatum & oppidorum, quae extra Hollandiae peculium, sita, Batauici tamen soli iure olim continebantur, numerus est non exiguus; quae quo minùs silentio transmittam, religione quadam impedior, quandoquidem illustrandae in commune veteri Batauiae labor hic omnis sumptus est, vt haud immeritam aliquando officij vicem, altrici, imò omnium luminibus facilè obstruat altitudine eminentis fortunae, dignationis sacerdotalis fulgore, Ga naar margenoot+ ac virtutis bellieae gloria cumulatissima ciuitas Traiectum, quin tamen prima clepsydra Neomago infundenda Ga naar margenoot+ veniat, vetustate possessionis sese defensurae, regiaeq́ue honore, quis sanior refragetur aut repugnet? | |
Neomagvm.Neomagvm igitur siue Nouiomagum (vtranq. enim scripturam inuenio in hoc nomine, quo extitisse & alia praesidiaria oppida, vt in itinere Argentoratum, Neomagum, bodie Vdenheijm dictum, & alterum Nouiomagum infra Augustam Treuirorum, & tertium Ingelheimum hac aetate vocatum, Caroli Magni natalibus clarum, inter Ambianos & Suessionas lego) Batauorum caput sedesq́ue regia omnium consensu creditur: nam praeterquam quòd vero sit simile, Batonem indomitae insulae possessionem aditurum, locum, quo perfugium sibi pateret, extra insulam muniuisse, sedemq́ue principalis fortunae constituisse, deinde Iulium quoque Caes. praesidium illud sibi legisse, ac Romanos praesidiariam illic legionem aduersum Germanos continuisse, certo certius est, palatio publico Francorum Regum exornatum. Reginonis enim auctoritate si stabimus, Carolus cognomento Magnus Imp. tria regnis suis palatia primaria constituit, Neomagum, Aquisgranum, & Diuodurum seu Theodonis Villam. Idem aediculam (quam Gerardus Neomagus Dijs Manibus consecratam fuisse autumat, quum fuerit monumentum Iulio Pudenti filijsq́ue ab haeredibus factum) Christo Seruarori solemni religione dedicauisse, | |
[pagina 125]
| |
arcem collabascentem reparasse, eamq́ue editiore tribunali, in quo saepe ius dixerit, condecorasse memoratur. Quia verò legitur etiamnum in fronte monumenti epigraphe, quatenus ea legi potest, non alieno loco apponenda hîc visa est. dIs manibvs Vbi obiter obseruandum est peramplam atque illustrem fuisse in hac inferiore Germania cum imperio familiam Pudentium, cuius etiam in armamentario Romano fit in marmore mentio, vbi Valerium Pudentem Legatum Augustalem Ga naar margenoot+ nominatim vocat. eiusdem meminit & marmor quod apud Elquastum oppidum extat tale: L valerio l.f. pudenti, hic cvm esset annor xiii. romae certamine iovis capitolini lvstro sexto ob claritatem ingenii coronatvs est inter poetas latinos omnibvs sententiis ivdicvm. qui honos eadem aetate collatus legitur l. pvdenti patri eius, decreta illi insuper statue aere collato ab vniuersa plebe municipij Isconensium. At istud inter corollaria relatum esto. Vrbs verò ipsa situ atque opere permunita est, praediues, rerumq́ue omnium affluens, quâ Cliuensem ditionem propinquam respicit, in arduum collem assurgit, cum vetustissima arce, Iuliano, vt vulgo creditur, opere, à Ga naar margenoot+ qua parte nemorosis montibus & frequentibus fontium scatebris amoena regionis facies se aperit: diuersa vrbis ora in paludes depressior sidit, reliquum solum tumulo fermè perpetuo accliue est. Hanc ante annos tricenos vicenos Guilelmum Hollandiae Principem iam Caesarei tituli insigni donatum, tradunt Annales pignori opposuisse Othoni Gelrio, cui certis nominibus grandem pecuniam debebat, ea lege, vt nisi definito tempore repraesentata foret, ius deinceps omne Gelrio posterisq́ue cedert. Huic natales suos debuit Francisus Craneueldius Iurisconsultus primi nominis, Ga naar margenoot+ Mechliniae Praeses, scriptis illustris: debet & Gerartus | |
[pagina 126]
| |
Ga naar margenoot+ Falkenburgius Neomagus, iuuenis eloquentiae & doctrinae omnigenae gloria cumulatissimus, qui non ita pridem in obscurissimo Nonni Dionysiacῶn opere, iudicij peracris & firmi perculum cum laude adijt. Eandem patriam agnouit & Gerardus Neomagus, vir non indoctus, qui rhapsodiam Ga naar margenoot+ Batuicae historiae consuit & publicauit. | |
Traiectvm.Traiectvm, Antoniam dici passim inuenio, sed quo auctore condita, aut cuius memoriam repraesentet, latere atq. ignorari video: si tamen comminisci aliquid à vero non absimile & coniectura augurari in tam alta antiquitatis caligine licet, ad Antonium Primum Senatorem & Legatum Vespasiani, cui cum Ciuili Batauo amicitia fuerat, originem nominis referendam putauerim, quem Senatoria dignitate exutum à Nerone, falsiq́ue damnatum, pristino inde restitutum ordini & loco memorat Tacitus: Aut ad M. Antonium Iulij Caes. Legatum, quando Galliam Belgicam subiugauit, quorum alteruter in Batauia tum Rom. socia praesidiarium castellum Rheni supercilijs impositum condiderit, vbi in hybernis miles esset. Nec desunt qui titulum nominis M. Antonino Pio transcribunt, vrbis instauratori; quod sensisse videtur auctor inscriptionis quae in aduentum ad vrbem Traiect. Philippi Regis posita legebatur: antonini pii imp. felicibvs avspiciis vrbs traiectensis instavrata, felicioribvs per plentissimvm imp. carolvm v. avcta felicissimam se hoc principe fvtvram havd dvbia spe confidit. Sed qua ratione idem hoc loco Vetera Castra, operâ & virtute Romanarum legionum quintae & vndecimae defensa fuisse, in alia quadam epigraphe dicat, peruidere aut intelligere me posse nego, qui praeter errorem in vndecimae, pro, vndeuicesimae, commissum, (ita namque habet Tacitus) nouam opinionem de Veterum castrorum situ, concepisse videtur, quae plerique omnes in Xanthum Cliuiae oppidum | |
[pagina 127]
| |
referunt, quando loci positus aptissimè ad Taciti descriptionem, meo quidem iudicio, quadret. Traiectum postea per Vultas, seu procliuiore auribus nostris sono Wiltos gentem efferam, mutato nomine Wilteburgum dictum, sunt qui contendunt, hausta opinione ex Sigeberto Geminiacensi qui Wilebrodum sedem Episcopalem statuisse in loco Vultaburch nominato scribit, qui tunc Vultraiectum nuncupabatur, à Vultarum gentis nomine & Traiecto compositum, quasi Vultarum oppidum, à voce Drecht, qua oppidum denotatur, Ga naar margenoot+ non à traijciendo; quod veritati quàm sit consonum, nescio; quum Vultaburgum ad Rheni ripam supra Ga naar margenoot+ Traiectum ad duo aut amplius passuum millia sedisse res ipsa loquatur, vbi ad exsiccatum Rheni alueum vicino in agro accliuis collis rudera omnis generis, & elegantioris figlinae fragmenta, ingentemq́ue nomismatum ex aere & argento copiam, vel leuiter refossa humo, ostendit, vti ipse oculis aspexi: quam arcem Annales à Valentiniano euersam tradunt, alij per Abotritos gentem Francis foederatam ac sociam, fuisse dirutam soloq́ue aequatam loquuntur, idq́ue testantur versus tabulae inscripti in principe Traiecti aede. Postea Dagobertum Regem Clotarij Franci filium nomenclaturam vrbis appetisse perhibent, Traiectumq́ue denominasse, quòd ibi traiectus esset & telonium, vbi & pro vectura, & pro negotiatorum mercibus stipes appendebatur: quasi non multo antè extiterit Traiecti mentio in Itinerario quod Antonino tribuitur. Inuenias & curiosa indagandae originis ingenia, quae ab Vlpio Traiano Germaniae Domitiani temporibus Praefecto Vlptraiectum, mox P. litera extrita in tot consonantium absurdo concursu, Vltraiectum appellatum existimant, quando idem & legionem tricesimam à se Vlpiam Traianam nuncupatam statiua sua habere iusserit supra Vetera castra Agrippinam versus, non longè fortassis à Burico oppido, propter Teutoburgiensis saltus, in quo Vari Legionumq́ue reliquiae insepultae, tradente fama, fuerant, in opposita ripa incipientis metum. Quan- | |
[pagina 128]
| |
do idem etiam Legionem Traianam, quae nunc Drecxhuijsa vocatur, ceu Traiani domicilium de suo nomine appellari voluerit. Equidem mirari satis nequeo quid sensus mentis've Ga naar margenoot+ fuerit Lazio, viro alioqui variae lectionis, quo non potiùs obsessus fuerit veterno, quum subductionem itineris à Lugduno Batuorum Colonima vsque ab Antonino factam prosequens, Arenatium xxviii. mille passuum interuallo, hoc est, septem Germanicis miliaribus dissidere ab Vlpia Traiana colonia scribit, atque inde colligit postremum hoc municipium situm esse in Palatinatu haud longè Bodobriga, quae volugo Popardia audit. Idem auctor veluti è lethargo experrectus, Vlpiam Traianam, auctoritate Ptolemaei lib. Geograph. secundo, & item Antonini inter Vetera castra & Agrippinam Coloniam ab auctore collocatam, claris verbis dicit. Erroris ansam dedit homni, Arenatij & Antennaci (vti suspicor) confusio. Caeterùm quia inter ciuitates, quas à Iuliano Caes. receptas scribit Marcellinus, inuenio Vtricesium Ga naar margenoot+ (ita namque & legit & citat Lambertus Hortensius rerum Vltraiectinarum scriptor) aut constantiore lectione Vtricesima in priore editione, pro qua irrepsit in posteriorem Tricesimae, facilè adducor vt credam isthic v.tric.leg. stat. hoc est, quintae tricesimae legionis statius & hyberna fuisse, & ab ea nomen loco inditum, praesertim quum non abludat vocis vernaculae sonus. Verisimile enim est barbarum vulgus & rude, altioris indaginis nescium, pro, v.tric. expuncta notula puncti intermedia, vtric. coniunctim legere coepisse, vsuq́ue prauam inualuisse consuetudinem, ad eundem planè modum, quo inoleuit error in vocabulo Cantstadt oppidi Sueuiae, occasione inscriptionis vulgaribus obscurae, qui solis literarum formulis nominis positum mentiuntur: siquidem oppidi epigraphe in marmore incisa quum hoc modo se haberet, leg.ant.stat. hoc est, Legionis Antoninianae statiua, resectis prioribus duobus elementis, initio Gantstat, postero saeculo molliorem appellationem accepit G. in C. mutato, Cantstat, vt ostendit Ioannes He- | |
[pagina 129]
| |
roldus Germaniae antiquitatum collector. Memini ante paucos hos annos quum Antuerpiani superbissimum illum & inexhaustae magnificentiae murum Caroli Imp. memoriae, gratae vetustatis exemplum imitati, consecrassent, excisis in marmore his literis pedalibus, calor.v.caes. oppidanos & rusticanum vulgus promiscuè Senatum inscritiae notasse, qui Carolo quinque caseos impudenter deputarent, velutinusta nomini iniuria, ob caes. quod plena scriptura caseum nobis signat, vbi vox eadem accisa Caesarem denotet his qui peritiam antiquitatis ac nomismatum habent. Quare, vt ad institutem redeam, siquidem vera est & genuina scriptura Vtricesima apud Ammianum, fieri potuit vt in epigraphe vrbis cum nota intermedia vocabulum hoc pacto scriptum fuerit v.tric. vnde postea vulgares homine & peregrini nomen vrbis sollicitè legnetes, coalita & coagmentata in vnum voce vtric expresserint. Ista mea est coniectura, quam profiteri visum est cum quadam stipulatiunculae lege, quòd Pyrrhonios hac in parte sequat, & in tanta vetustatis obscuritate atque ignoratione nihil asseueratione velim affirmare. Hanc vrbem Nortmann orum procella ab axe Boreali effusa, incendio corrupit, omnemq́ue sexum ferro absumpsit, Alfridi Praesulis tempore, cui calamitati vt mederetur, Dauantriam & Tielam cum dominijs Carolus Imp. Honorarij loco olim concessit, quòd propter excidium vrbis sedes Episcopalis Dauantriam translata fuerat, quam inde retracit ad pristinos lares Baldricus Cliuensis Praesul, qui recidiuam vrbem posuit, muto fossisq́ue adiectis. Olim Archiepiscopus primus institutus fuerat temporibus Iustiniani minoris filij Constantini à Sergio Pont. Wilebrodus siue Wigbrodus, vt alibi lego (nos ex Pontificum Ga naar margenoot+ indigitamentis Willebrordum, tutalarem Diuum Harlemaei nuncupamus) cognomento Clemens natione Britannus, qui Frisios Christianae pietatis rudimento imbuit, summae sanctimoniae exemplum, qui pòst relicto munere, velut oneri impar ad Treuirorum Augustam concessit, quin- | |
[pagina 130]
| |
toq́ue ab ea vrbe miliario inter ardua & difficilia tesqua & Ga naar margenoot+ montium iuga, construxit monasterium Absternacum nomine, siue abstinentiae argumento, siue ab absterrendo dictum, quòd loci insolentia & asperitas homines haud difficulter absterrere queat, ne religioni operatos molestarent aut interuiserent crebriùs, quod corrupta voce hodie Echternacum vocitatur cui magna cum laude & pari pietate Antistes praefuit nuper medicati (vt creditum fuit) poculi haustu Ga naar margenoot+ intermortuus Antonius Houaeus Egmondanus nostrâs, rarum bonae vitae & doctrinae inter barbaros illos ventres ornamentum. Huic vrbi cudendae monetae ius diplomate indulsti Otho Imp. eius nominis primus, gratificaturus Eggidae coniugi, Baldrico tunc episcopo. Eam scimus populosam & praepotentem, sed quadragena hominum millia in hostem armare posse, quando ferat necessitas, impudent, nec ipse quidem ciuitati suarum virium consciae tolerando mendacio, scribit Dominicus Niger: quod virus hausisse eum è Raphaelis Volaterrani Commentarijs, & AEneae Pij scriptis autumo, qui Praesulem Traiectinum quadraginta bellatorum millia ad bellum educere, in scripta retulerunt: quod potuisse olim loci Antistitem non inficias ieurim, si ciuitatibus omnibus & oppidis, quae non pauca fuere numero, auxiliares copias & socios imperare necessitate extrema adductus, in animum induxisset. Id quod veritati consonum magis si Barlandus adiecisset, in eodem non inhaesisset erroris luto: tantas enim vires vix monarcha quispiam contrahat, multoq́ue minus contraxisse iste Praesul vsquam in Annalibus lectus est. Addit & alterum errorem Volaterranus, qui Naualia Prolemaei hoc in loco constituit, longissimè à vero exorbitans. Manifestus erroris deprehenditur & Otho Frisingensis Antistes Germanicarum rerum non inscitus scriptor, qui Traiectenses Frisij adnumerat, propiùs collimaturus, fi in vtrosque & maiores & minores Frisios iuris Ecclesiastici censuram habere Praesulem Traiectinum scripsisset. Porrò miraculi vice tradendum posteritati | |
[pagina 131]
| |
visum est memorabile, quod dum aedis Deiparae Virgini ibi sacrae fundamenta iacerentur, vorago quaedam se ostendit, quae nulla caementorum farctura quum oppleri posset, non carbonibus (vt in palude nobilissimum Ephesinae Dianae templum firmatum fuisse legtitur) sed solo taurinorum tergorum substrato puluino stetit: cuius rei memoriam tuetur basis columnae voragini impositae, haud inepto, vt tune ferebant saecula, disticho consignatam, Accipe posteritas, quod post tua saecula narres, | |
Batavodvrvm.Inter oppida Batauiae olim peculiaria, postea Traiectinae ditioni per Imp. Francos (quorum propensus in Episcopatum suae gentis singulari beneficio institutum fauor ac studium multis in rebus eluxit) admensa atque addicta, primum occurrit Batauodurum praerogatiuo alia omnia superans, vertustatis praeiudicio, quippe cuius minimè ambiguam faciat mentionem Tacitus, postremo eorum qui ad nos peruenere libro, vbi Germanorum (qui postea Franci dicti fuere) manum scribit adnixam fuisse irrumpere pontem qui Batauoduri recens inchoatus fuerat, ad elicem Rheni, Leccam nuncupatum, sed quia secunda legio (quae & Augusta & Britannica cognominata fuit, deposita isthic post debellatos à Nerone Frisios) praesidio vrbem illam munierat contra vim externam nimium valido. frustra tentata irruptio spem oppugnatorum, qui aliqua in parte fortunam affore confidebant, eluserat. Vulgaris lingua oppidum istud vocat, seruato vestigio postremae partis vocabuli, Wijck te Durstede, recentior aetas Durostatum, quod ipsum euenit in Marcoduro, cui Dura nomen mansit, nimium duram fati legem ante annos aliquot à Caroleis experto, quod equidem miror cur Durostatum Batauodurorum appellarit vir quidam doctus, quasi Batauoduri populi nomen sit. Hanc opibus copijsq́ue affluentissimam fuisse vrbem memorant Annales, in qua plura quàm quinquagena abundarint fana, | |
[pagina 132]
| |
cui rei (pace dixerim bona Annalium) fidem derogare paratior sim, quàm adhibere, quòd existimem Francos Imp. pro acri & inflammato studio, quo religionem, per dispositos passim praesulatus, mactam volebant, tunc temporis beatam & florentem copijs vrbem, & ob antiquitatis nomen commendatiorem, istam potiùs ad eminentem honoris dignitatisq́ue apicem fuisse euecturos, quàm Traiectum minoris tum famae vrbem, nisi si quis opponat in illa Sybaride maius auocamentum ab otio sacro nouae religioni necessarioillos Principes fuisse veritos, aut in obscuriore vrbe tanquam in mustaceo splendidam magis laureolam quaeritasse: vtcunque sit, à Nortmannis, qui cuncta ferro & incendijs foedè absumpserunt, excisam dirutamq́ue omnes fermè consentiunt, contractioribusq́ue pomerijs inclusam. Locuples satis hac aetate est oppidum ob situm ad Rhenum commoditatemq́ue subuectionis rerum necessariarum. Distat Culemburgo ad milliare vnum, Traiecto ad tria: situ loci peramoeno, habet arcem veteris operis non contemnendam, in qua fermè sedem habere solent Praesules Traiectini, non ob amoenitatem tantùm & omnigenam commoditatem quam locus vitae praestat, sed quod veluti secessus quidam sit secretus à turba interpellatorum, ita extra vsum vulgarem positus, quod in magna cùm sacrorum, tum profanorum frequentia euenire necese est. | |
Grinnes.Paret etiam hoc oppidulum Traiectino Praesuli, vetus reuera, Tacito non indictum, apud quem libentiùs Rhenes, quàm Grinnes voce Romanis absona legerim: quod à Classico praefecto alae Treuirorum, militiae togaeq́ue artibus iuxta claro, qui cum Ciuili Batauo causam suae gentis coniunxerat, strenuè oppugnatum fuisse scripto prodidit, fortiusq́ue cum multorum virorum fortium caede defensum, quòd in eo castra essent cohortium alarumq́ue. Situm habet ad Rhenum quarto à Traiecto milliari, muris arduis Ga naar margenoot+ & vallo cinctum, Diuae Cunerae, quam à Chunnis faucibus | |
[pagina 133]
| |
oblisis laqueoq́ue fractis interemptam loquuntur Annales, indigetum genti nuncupati, & quam custodem ac tutelarem sanctè venerantur oppidani, sacrum. | |
Amerfordia.Amerfordia à traiectu Amisi, qui fluuius vulgo Eem dicitur, seq́ue in sinum Batauicum exonerat, nomen sortita est, quam Amerfurtum eadem lege nominare malim, qua Francofurti quàm Francofordiae appellationem multi praeferre videntur, propterae quòd in furt, non praesidij aut munimenti, sed traiectus significatio insit. Oppidum iniurijs Gelriorum obnoxium, quas non semel olim expertum fuit, neque ita pridem, quando ad annum ϲiɔ iɔ xlii. per deditonem occupatum à Martino Rossemio, qui Iuliacensis Reguli auspicijs militabat, dicenda tacendaq́ue passum, ad arbitrium libidinemq́ue victoris, omni argento facto infectoq́ue exuitur, mundum muliebrem ornatui comparatum sexu imbelli tradere iusso. Amisus in Velauia ortus, medium oppidum Ga naar margenoot+ intermeat, ab oriente sole Velauia adiacet, in meridiem obtenduntur longo tractu arenosi colles. Populus est ferox & martius, quiq́ue occupato per proditionem Traiecto ad annum sesquimillesimum duodetricesimum Hendrico Bauaro Episcopo strenuam operam nauauit in vlciscendis militariter iniurijs, edendisq́ue praesidiariorum stragibus. | |
Monfortivm.Monfortium non ignobile ippidum opere situq́ue loci munitum, praesidij causa à Gotefrido Praesule Traiectino olim aedificatum ad excludendam vim & arma ab Hollandia ingruenria, positum ceu in triuio, punctiq́ue obtinens vicem, quippe intra ambitum trium pari interuallo distantium oppidorum conclusum, quae sunt, Iselsteinium, Oudewatera, & Woedenum. Assidet Iselae fluminis ripae, arcemq́ue habet, cuius vicarium dominium est penes Dynastas Monfortianos. Atque ista quidem Traiectinae ditionis tutelam agnoscunt oppida. Iam sunt & in veteris Batauiae gremio bina quae Gelriae peculiaria sunt, Huessenum | |
[pagina 134]
| |
& Tiela, & bina alia quae Dynastas suos habent, Brua & Culemburgus. Ga naar margenoot+ Primum illud exigui momenti oppidulum est, Rheno Ga naar margenoot+ contiguum & telonij iurae notum. At Tiela in dextra Vahalis ripa, oppidum est vtcunque frequens, oblonga facie, hinc palude praetextum, inde Rheno obsitum, suburbio in septentrionem obuerso, quod propugnaculi vicem praestat; & natura & opere longè munitissimum, quod olim arcta obsidione circundatum à Beligs, inanes eorum conatus facilè contemsit, & pericula exiuit non sine illustri honoratae militiae exemplo, adiuuante obstinatam animorum voluntatem partium studio, quae gloriae dignitatisq́ue aequantionem Ga naar margenoot+ in inferioris conditionis ductore inuidebant. Bvra distat Tiela miliarij interuallo, mediocre fortunis aedisicijsq́ue oppidum, Comitatus dignitate celebre; quod Lazius multijugae lectionis scriptor Burtinatium Antonini esse iudicat, opinionis minimè certus, vbi sextae Legionsi statiua fuisse autumat: adsitum est exiguo riuo, quem molariam fossam vulgo nominant, non procul Linga amne. Arcem habet multo omnium validissiman; paret Philippo Guilelmo Arausini Principis primogenito, summae spei adolescenti, Ga naar margenoot+ nepoti Maximiliani Burani Comitis, illius qui circumferendo arma Palladis instar Gorgoneum caput vibrantis, pauorem quaquauersum aduentu suo populis incusserat, qui cum Antiocho fulminis cognomen, cum Pyrrho Aquilae Ga naar margenoot+ potuerat tueri. Haec Oberti Gifanij patria est, qui famam laboris aemulam laudemq́ue cum doctissimo Lambino participare in restituendo Lucretij poëmate studiosè sategit. Ga naar margenoot+ cvlembvrgvs Burae vicinus adiacet alueo sinistro Leccae fluminis, territorium habet locuples, lateq́ue patens, non ita pridem Comitatus titulo honorario illustratus, Philippi Regis beneficio, nuper etiam in fatali isto calamitatum, quae totum inuoluerunt Belgium diluuio, latam fugam Ga naar margenoot+ Dynastae sui iniquis oculis contemplari coactus. Velauia quoque, nunc iusta Gelriae portio, olim à socia Germaniarum tellure violenter per Drusi exercitum abscissa, immis- | |
[pagina 135]
| |
soq́ue Rheno diuisa, atque ita Romano iuri cum Batauia haud aliena, saepe illis auxiliares copias Germanorum cis Rhenum sitorum appellatione, vti Tacitus restatur, notas, ad Ga naar margenoot+ belli vsum euocantibus, hac tempestate Hollandiae contigua, sed vt peculiaribus legibus addicta, ita maiorum nostrorum aetate illi infesta atque inimica. Haec sabuletis, ericeris, & collibus alicubi minus fertilibus, vastaq́ue eremo incultior, cespitumq́ue fodinis patatior, neque subsessorum latrocinijs olim ignobilis, quina habet oppida inter quae caput Velauiae Arenacum, & Vada, Rheno assident, Hattenum Isalae; maritima sunt Elburgum & Harderuicum. arenacvm, docui antea Arneheimum, quasi imperialis aquilae domicilium hodie vocari, Concilijq́ue primarij ditionum Gelriae Zutphaniaeq́ue sedem, non longè bifidum Rheni diuortium spectare, copiosum, elegans, & omnibus modis munitissimum oppidum. Hoc loco addendum è vetustare, ista in vrbe statiua fuisse Legionis X. quod auctoritate Tacitit constat, quam à cristatarum cassidum insignibus, Gallico voabulo Alaudam dictam Caesar fidem facere postest, quanquam & Veterana & Germanica eadem pòst appellata fuerit: quam proter virtutem maximi semper iste fecit, & in rebus dubijs vsus feliciter fuit: quam ita quoque adamauit, vt quum ispsa ob excitatum tumultum militari more decimationem (id est, animaduersionem capitalem in decimum quemque militum) flagitaret, noxae eam exemerti: quam denique vniuersam compositis bellis ciuitate donauit, quòd disciplina cultuq́ue Romano instituta praeclarè ornataq́ue esset. Vada, Tacito dictum oppidum, Ga naar margenoot+ quod Vaganum alij nominant, olim Rheno adstium nunc vicinum, solo palustri & argilloso inaedificatum, natura & opere validum, quondum irrita oppugnatione à Ciuili Batauo tentacum, dum hic odij procax infestis armis oppugnandum sibi nepotem è sorore lulium Briganticum destinat, ille pertinaciore sed exitioso sibi odio auunculum repellit, inter fortissimum quemque fortiter pugnando desideratus. | |
[pagina 136]
| |
Ga naar margenoot+ Hattenum in laeua Isalae ripa situm, oppidulum exiguum & lutulentum, sed aduersus vim validum cum arce munitissima. Ga naar margenoot+ elbvrgvs ad interiorem freti Batauici sinum in littoris crepidine sedet, oppidulum quadratum, piscario negotio deditum, rerum alioqui egens, quod olim inter bella bonis fortunisq́ue alienis depraedandis instructius fuit, quàm Ga naar margenoot+ locupletando externo hosti. Harderuicum, pastorum seu opilionum perfugium sonat, Batauici in sinus littore seu aesturario potius sedet, quem multis annis infestum myoparonibus Ga naar margenoot+ habuit, viuente Carolo viii Adolphi Impij filio, viro mauortio, & (quod de Attila dictum fuit) flagello Dei in finitimos. Oppidum est valdè munitum opere, cum arce: quod ignis depastus fuit ad annum salutis tertium supra sesquimillesimum tam furens & violentus, vt totum intra tres horas conflagrarit, fortunis corruptis omnibus, cum multorum etiam interitu, sartis rectis seruatis quinq́ue aut summum sex aedificijs: oppidani piscatoriam fermè exercent. Eodem in littore, sed extra Velauiam, sui iuris solum habent Ga naar margenoot+ Campi, ad sinistram Isalae ripam secundum amnis decursum opportuno loco situm oppidum, circuitu amplum & spatiosum aedificijs splendidis & elegante structura superbis, ponte sublicio coniungitur cum Transisalana vetere Francorum ditione, vt docuisse me puto. Hanc vrbem volunt Ga naar margenoot+ Naualia Ptolemaeo sic dicta, fortè quòd eo loco nauigia quae aduersum hostes & piratas instruebantur, illic apparari aut stationem habere consueuerant. Bilibaldus, Ga naar margenoot+ alijq́ue Portum Manarmanis appellant. Porrò sint'ne multitudinis numero Naualia Romano more dicta, an vnitatis numero Naualis primae inflexionis, ambiguum me fecit Taciti locus in fine historiae, vbi de loco conuentui inter Cerialem & Ciuilem delecto hunc in modum loquitur: Petito colloquio, scinditur Naualiae fluminis pons, in cuius abrupta progerssi duces. Videtur enim indicare apud Naualiam pontem sublicium fuisse destinatum congressui colloquioq́ue ducum, eum, inquam, pontem qui flumen Isalam | |
[pagina 137]
| |
continenti iungit, cuius vtrinque asseres & tigna securitati vtriusque abrupta fuerint & sublata, ne per comparatas insidias alterutri periculum crearetur: neque videtur vsquam locus aut pons super Rheno opportunior commodiorq́ue colloquio potuisse tunc extare aut à nobis excogitari: tametsi Ga naar margenoot+ illic loco Naualiae Beatus Rhenanus substituendum Vahalis censet. Hos Camanos quasi Campanos Antonius Ga naar margenoot+ Scoonhouius nostrás vir non infeliciter in historijs versatus, esse iudicauit, ac trans Isalam, qui cursum postea mutauit (vti constat) olim sedisse. |
|