Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijCap. V.
| |
[pagina 34]
| |
nijs classicorum scriptorum res à me communietur. Primum Ga naar margenoot+ omnium Romani Batauis tantum honoris detulerunt, vt non societatis, vt multis, sed fraternitatis quoque nomine ac sanctae amicitiae religione adiunctis vsi fuerint, quando eos amicos & fratres appellandos censuerunt, & positis marmoribus perpetuum sui iudicij testimonium hac de re dederunt, quod plures ante annos eruto è ruinis Armamentarij (de quo nobis postmodum erit sermo) vetusto lapide confirmat Gerardus Nouiomagus fidei praeclarus, cuius ista erat epigraphe, GENS BATAVORVM AMICI ET FRATRES ROM. IMP. Quo quid dici potuit amplius, aut ad laudem cumulatius? Ga naar margenoot+ nam fratrum nomine nihil augustius inter omnia necessitudinum vocabula haberi potuit, ex quo & communitas appareret, & dignitatis aequalitas, vt Panegyristae verbis vtar. Neque temerè inuenias alios populos ad istius honoris Ga naar margenoot+ dignationem receptos, praeter Heduos (quos Brugundos nunc appellamus) quos propter fidei constantiam hoc vocabulo Ga naar margenoot+ dignoshabitos scribit Tacitus, his verbis: Hedui soli Gallorum, fraternitatis nomen cum populo Rom. vsurparunt: eosdem Belga orator in Panegyrico Constantino dicto, ingenua & simplici charitate fratres pop. Rom. creditos, & appellari meruisse ait. Quod honoris insigne, ante Tacitíne tempora, an verò sub sequutis eum Principibus, meriti ergô, obtinuerint, firmiter asseuerare non ausim, in societatem tamen (cuius sanctissimum semper habitum est vinculum) adiunctos distertè scribit is auctor in libello de Germanorum moribus, his verbis, Omnium harum gentium Ga naar margenoot+ virtute praecipui Bataui, insulam Rheni amnis colunt, Cattorum quondam populus, et seditione domestica n eas sedes transgressus, in quibus pars Romani Imperij fierent. Manet honos, et antiquae societatis insigne, nam nec tributis contunduntur, nec publicanus atterit, exempti oneribus et colla- | |
[pagina 35]
| |
tionibus et tantum in vsum praeliorum sepositi, velut tela atque arma, bellis reseruantur. Primus ob spectatam gentis virtutem Batauos equites Iulius Caesar in ex ercitu suo habuit, Ga naar margenoot+ & cohortes aliquot, de quibus lib. septimo belli Gallici ita loquitur, Laborantibus tam suis, Germanos equites circiter quadringentos submittit, quos ab initio secum habere instituerat. Eorum impetum Galli sustinere non potuerunt, atque in fugam coniecti, multis amissis, se ad agmen receperunt. Quo loco Batauos communi Germanis appellatione Ga naar margenoot+ nominasse putatur à doctis, non alia, vt suspicor, de caussa, quàm quòd potenissimae ac ferocissimae genti, & cuius Imperij fines latissimè se Albim versus extendebant, vicini essent, imò communione stipendiariae militiae, vti conijcio, vterentur, quippe finitimi & solo Albi exclusi: nisi generis nomine maluisse vti Romanos potius credamus, vt certiùs loquerentur, minusq́ue in illa multiplici barbarorum nominum cyceone atque confusione errarent. De ijs verò loqui Caesarem, fidem facere potest geographus Strabo, vbi Ga naar margenoot+ Batauos, non alios, innuens, scribit, τᴕ̀ς ϖροσβορεωτέρᴕ; ναȷ̀ παρωϰεανῖτας, id est, septentrionaliores & Oceani accoloas, Ga naar margenoot+ natura magis bellicosos quàm caeteros, & equitatu quem Romanis praestantissimum suppeditent, pollere. Confirmat Ga naar margenoot+ idem Dion Nicaeus quum peregrinos equites delectos habuisse Augustum Caes. dicit, quibuis Batauorum nomen fuerit, à Batauia Rheno cirumflua insula vocatis, quos equestri disciplina plurimum valere constiterit: quorum certum numerum tradere se negat posse, vt neque euocatorum Ga naar margenoot+ Batauorum (ita vocantur qui ad vsum bellorum sepositi seruantur, euocandi quoties necessitas tulerit) quibus coepisse vti Augustum commemorat ab eo tempore, quo illos, quorum fideli opera in militia pater Iulius Caes. vsus fuerat, ad sumenda arma contra M. Antonium euocauit, & exinde retiniusse: eos verò peculiare & impermistum agmen constituisse, concessa illis honoris & meriti ergô virgularum gestatione, ad modum Centurionum. Ex quo luce cla- | |
[pagina 36]
| |
riùs lliquet, Caesarem equitatum Batauicum in exercitu habuisse, (de peditatu dicetur paulo pòst) eiusq́ue exemplum domesticum sequentem Augstum idem obseruasse. Batauorum equitum (communi Germanos nomine vocat) praecipua virtute, quos sibi iamdudum amicos tunc in auxilium acciuerat, Caesarem vicisse Galliam in Romanos coniuratam Ga naar margenoot+ testatur libro sexto Orosius. De Batauis autem intelligere illum norunt, qui Caesari nedum auxilia nulla venisse à Germanijs prima atque secunda, ex historijs sciunt, imò infestissimas illi nationes fuisse semper & cum exercitibus penè ad internecionem ab eo deletas; Orosius idem confirmat: nisi tantùm ab ijs, quos tertios Germanos, propriè dictos, ac posteris demum saeculis Francos, Batauiae possessores, mox docebo. Quod ad equitatus laudem attinet, non discordat Ga naar margenoot+ Plutarchus in Othonis vita in hanc sententiam scribens, Varus Alphenus Batauorum dector, adduxit eos qui Bataui dicuntur, ijq́ue sunt Germanorum praestantissimi equites insulam Rheno circundatam icolentes. Accedit quòd in militaribus constitutionibus ab Hadriano Imp. promulgatis, Ga naar margenoot+ inter Palatinas vexillationes, quae custodiae Augustorum erant destinatae, recensentur Bataui equites Seniores pariter Ga naar margenoot+ & Iuniores, quemadmodum & inter Palatina auxilia, Bataui & Mattiaci Seniores itemq́ue Iuniores. Equites etiam alarios è Batauis in Cappadociam contra Persas militatum abduxisse secum Domitius Corbulo memoratur à Tacito. Ex Augusti iudicio quod de patris cohortibus virtutis spectatae compertis habuit, manifestum fit quas cohortes intelligat Caesar libro Belli ciuilis tertio, in quarum virtute victoriam eius diei constare praedicauit: quas dato signo, ita celeriter procurrisse, tantaq́ue vi signis infestis in Pompeianos ipetum fecisse testatur, vt eorum nemo consisteret, sed effusa fuga montes peterent. Quin iudicio suo se falsum non fuisse ipse Caesar gloriatur, quod de cohortibus illis, Batauorum videlicet, pronunciauerat, quod initium victoriae Ga naar margenoot+ ab illis oriturum esset. Quam rem L. Florus quoque deliba- | |
[pagina 37]
| |
uit, communi gentis totius nomine Germanos appellans, his verbis. Germanorum cohortes tantum in effusos equites fecere impetum, vt illi esse pedites, hi venire in equis viderentur. Eas verò cohortes in tertio Gallici belli commentario legionem disertè nominat, cui propter virtutem maximè fidebat, ita vt apud milites (qui Germanorum Ariouisti militiam sequentium terrore perculsi, de se penè desperabant) gloriaretur, se cum sola legione decima (quae Veterana & Germanica cognominabatur) iturum in aduersos Ga naar margenoot+ hostes. Generali Germanorum nomine vsus legitur & Suetonius in Seruio Galba, per Germanos Batauos sine vllo dubitationis scrupulo intelligens, allectos in custodiam Imperatorum Ga naar margenoot+ priorum, cuius rei ipsemet locuples abundè sui interpres hic auctor esse possit. verba eius haec sunt. Germanorum cohortem à Caesaribus olim ad custodiam corporis institutam, multisq́ue experimentis fidelissimam, dissoluit Seruius Galba, ac sine vllo incommodo remisit in patriam. Videamus nunc quae fuerint Imper. iudicia de Batauis, quibus sui custodiam obfidem, & cognitam in difficultatibus virtutem crediderunt. Primum enim illa Tranquilli verba in Augusto, Certum numerum in sui custodiam allegit; de Batauis intelligi debere ex Dionis Nicaei verbis superius citatis vel coeco appareat. Tacitus similiter Tiberio Germanos (Barauos nimirum) custodes additos, eorumq́ue accessione firmata cohortes supra solitum scribit. Et lib. primo. Robara Germanorum, qui custodes Imperatori tum aderant, Tiberium Druso filio adiunxisse ad compescendum rebellis exercitus motum idem refert. Galigulam admonitum de supplendo numero Batauorum, quos circa se habebat, mox Germanicae expeditionis Batauiam versus impetum cepisse Tranquillus in scripta retulit. Subijcit idem auctor, deficiente belli materia, paucos de custodia Germanos (obserna Ga naar margenoot+ iterum hîc dici Germanos, quos paulo antè Batauos nominarat) iusso fuisse à Caligula traijci atque occuli trans Rhenum & c. Batauos satellites & corporis custodes hono- | |
[pagina 38]
| |
rarijs stipendijs & pecuniarum largitionibus deuinctos sibi habuisse Caligulam, ac propterea audita nece sui Principis Ga naar margenoot+ obuios contrucidasse refert Iosephus illos percitos atque amentes ira iusta è munificentia nata. Constat & Corn. Taciti testimonio Agrippinam Neronis matrem Batauos corporis custodes honoris Ioco additos habuisse, quos filius postea deduxit. Neronem fisum fuisse Batauis vt exteris, Suetonius scribit Non possum silentio dessimulare, etiam Frisios Cisrhenanos etiam in numero ac dignatione Batauorum, qui custodes Augustorum erant, recensitos, fuisse, quippe intra eundem Rheni brachiorum complexum positos, de quo extat inscriptio Interamnae in Vmbria reperta, quae ita haber:
Pergan adijcere testionia militaris industriae ac virtutis bellicae à Romanis (tametsi alienae parcis aestimatoribus, in sua praedicanda propè immodicis) scriptoribus data Batauis. Galbam Imper. impensiore cura refocillasse milites Batauos, quos Alexandriam Nero pro compescendis motibus miserat, maris iactatione aegros, è Tranquillo notum est; qua beneuolentiae testatione facilè declarauit, quanti eorum salutem & incolumitatem fecerit. Germanicus Caesar in expeditione illa graui quam contra Cheruscos suscepit, Batauis postremum agmen ductandum dedit, teste Tacito, manifesto nimirum probatae illorum fidei in Romanos argumento. Ga naar margenoot+ In quo bello memorabilis Carioualdae Bataui fortissimi ducis virtus eluxit, Taciti elogio honorifico celebrata, qui Batauos ductans in Cheruscos, auspicijs Germanici, pertractus in insidias ab hostibus fugam simulantibus, postquam diu illorum vndique coortorum cateruas sustinuerat, ipse vt hostilem globum perfringeret, in densissimam aciem irruens, suffosso equo & telorum nube obrutus, cum nobilitate aliqua. haud inultus cecidit. Magnum etiam victoriae | |
[pagina 39]
| |
momentum in Batauorum cohortibus extitisse, non dissimulat Tacitus lib.17. quándo Vitellius metu praepeditus, Cl. Ciuilem inter Batauos praepotentem, quippe regiae stirpis virum, Ga naar margenoot+ vinculis emisit, periculoq́ue exemit, ne ferocem gentem illius supplicio alienaret prouocaretq́ue intemperiem octo cohortium Batauicarum, quae (vt verbis eius dicam) prout inclinassent, grande momentum sociae aut aduersae esse poterant. Eaedem cohortes eò rem perduxerant, vt quartamdecimam legionem (cuius ipsae auxilia fuerant in compescenda Britannica rebellione) coërcuerint & ferociam eius fregerint, Ga naar margenoot+ quamuis habito delectu à Nerone, potissima illi gloria inclytae famae accesserat; qua re inflatae atque insolescentes, ita superbè agere coeperant, vt apud tentoria quoque militum iactarent & quasi cum conuitio illis exprobrarent suam virtutem, suâ praecipuè operâ Neroni ablatam fuisse Italiam, imò fortunam belli omnen in sua manu positam praedicantes. Easdem quum separare vellet Fabius Valens legatus, quòd disciplinae corruptelam in exitium erupturam vereretur, & iam partem illarum socijs in subsidium abire mandasset, quòd sic quieturam tempestatem illam existimaret, tum verò mutatis repentè animis legiones omnes moestae fremere coeperunt & quiritari, se fortissimorum virorum auxilio destitutos orbari, veteres illos & praeteritorum omnium bellorum victores à se abduci, ac veluti validissimos artus à corpore suo auelli, illa esse sustentacula & quasi columina Italiae quae abriperentur, in illis victoriae sitam sanitatem. Quos motus quum pararet pro imperio comprimere Valens, aegrè elapsus è manibus, & seruili in veste ignoratus, diripi sarcinas suas & aurum pati sustinuit. Quod exemplum non postremum est amoris, & fiduciae legionum in Batauos, commilitones quidem, sed qui (si aequis auribus Ga naar margenoot+ dicendum est) nimium superbi & in aequales ac pares fastidiosi, odium inexpiabile, quàm commiserationem aut amorem magis meruerant. Has Batauorum copias cum quartadecumanis Britanniam petituras, agmini suo vt sidas con- | |
[pagina 40]
| |
iunxit postea Vitellius, sed, vt erat ventre ac gula sibi ipse hostis, rerum minimè prouidus ac socors, paulo pòst in Germaniam remisit, metu ne quid auderent truculentiùs, vbi resumpto militiae autoramento Flauianis Vespasionaorum partibus robur auxere, iam tum fatis bello Italiae domestico pariter & externo principium ordientibue. Quid dicam, Ga naar margenoot+ quod ex Tacito Batauorum cohortes praelia auspicar, hoc est inter principia versari consueuisse didicerim, vt eorum exemplo caeteri aemulatione quadem (quae virtutis comes est) incitati fortiter auderent; scribit enim Iulium Agricolam strenuum ducem, cohortatum fuisse Batauos, vt (quod ipsis vetustate militiae exercitatum erat) cominus ad manus venirent in pugna contra Britannos, re ad mucrones adducta, quod ipsi cum Tungrispariter praestiterunt, ita vt prorsus tunc illorum virtute apud Britannos debellarum fuerit. Ga naar margenoot+ Ita scribit idem auctor, lacessentibus Batauis, ferocissimo cuique Romanorum coeptum certamen & ortam trepidationem quando nimirum Romanus exercitus in praelio cum Ciuili inito, conserere certamen cum Batauis auspicantibus Ga naar margenoot+ pugnae praeludia coactus est, sed ita vt in trepidationem non paruam inciderit. Neque dubitarunt ijdem vltrò anceps cum amne & hoste periculum sumere apud Placentiam, Ga naar margenoot+ quando animaduerso quod gladiatorum (quod genus prae alijs caedes quaerit, ea necessitate vt occiadt, aut eandem vicem exspectet) manus completis liburnicis insulam medio amne sitam occupare moliebatur, eôdem & ipsi contendere coaperunt libratis in amnem corporibus, manuumq́ue remigio vsi citiùs eam tenuerunt, quàm remorum operâ illi. Itaque transgressi stabili gradu pugnantes & certa dirigentes vulnera, in eos qui nutabantè nauigijs descensum prohibuerunt, neque ea audacia contenti, in vada desilientes, illorum puppibus manus iniecerunt, & nautarum munia obeundo foros conscenderunt, multas naues demerserunt, & reliquis quae superfuerant, abruptè fugam intendere compulerunt, quod & Tacitus & Plutarchus memoriae | |
[pagina 41]
| |
prodiderunt. Batauorum cohortes aliquot Lupicinum magistrum Ga naar margenoot+ armorum sub Constantio Imp. virum bellicosum & casternsis rei peritum in Britanniam secutas refert Ammianus lib. 20. Constantius idem successibus Iuliani inuidens, quem Caesarem renunciarat, Batauos seb eo in Gallia stipendia pedibus facientes, quorum praecipua virtutis erat opinio, euocauit ad expeditionem quam in Parthos mouebat. Ga naar margenoot+ Sed illi iniquissimis animis ferentes se remotissimè à genitalibus oris velut longinquum in exilium deportari, in Iuliani nomen iurarunt, vebisq́ue conceptis cum dira execratione, post admotos iugulis suis gladius, donec vitae finem impleuissent, quosuis pro eo casus subire velle iurisiurandi religione confirmarunt, vt ab eodem scriptore traditume est. Iidem Valentiniano orbis Romani imperium obtinente, Ga naar margenoot+ Theodosium bellicis rebus felicissimè cognitum, in expeditionem ad comprimendos rebellantis Britanniae motus susceptam secuti sunt, Londinumq́ue (quod etiam Augustam Ga naar margenoot+ posteri dixere) è difficultatibus eripuerunt: eorumq́ue dux (nic fallor) vir acer, sed iusti rectiq́ue tenax, Ciuilis nomine, pro rectore Britanniae à Theodosio constitutus fuit, vti idem auctor scriptum reliquit. Commemorat & à Decentio tribuno ductam fuisse Batauorum lectissimam manum contra Parthos, tanto terrarum interuallo militaturam. Quin & missos in Britanniam Constantio Imp. ad coërcendas Pictorum Scotorumq́ue excursiones, iamq́ue adulta hyeme fretum Britannicum traiecisse, ex eodem constat. Ga naar margenoot+ Batauorum subsidiarias cohortes circum se habuit Valens Imp. in fatali illo praelio quo cum Gothis confligens interijt, quas cùm Victor Comens in subsidium deserti ab armigeris Imp. cogere contendit, neminem ex illis inuenire potuit, siue in tanto armorum fragore turbatis ordinibus, siue quòd hostilis eos gladius absumpserat fortiter pro duce suo praeliantes. Tacitus quoque refert Batauos pessimè accepisse Vbios, velut leuitatis nomen in ijs vltos, qui Germanica origine erubescentes, eiurata patria, Agrippinenses vocari | |
[pagina 42]
| |
Ga naar margenoot+ praetulissent: eorundem cohortes apud cohortes apud Marcodurum (quod oppidum expugnatione Caroli V. Caes. nobile Durae nomen seruat) profligarunt ijdem. Quid, quòd ipsorum virtus in bello contra Romanos ductu Ciuilis moto emicuit aduersus Neruios, quibus bellicae virtutis primas ferè tribuit Caesar, quos conatos Ciuilem transitu Mosae arcere, obtriuere Caninefates. In conflictu quo Iulianus Caes. cum Alemannis manusconseruit, disiectis iam equitum Romanorum cuneis, nisi Bataui auxiliares peditum aciem iam labantem ac fugam circumspectantem confirmassent restituissentq́ue, in summum discrimen redacta res fuerat, qua inclinatione Rex Alemannorum captus fuit, testante Ammiani historia. Bataua castra in Rhoetiae finibus commemorat Scotus auctor Codicis praefecturarum Romanarum, quod oppidum Lazius corruptè nunc ab Italis Bulsanum dici annotauit. Idem nominat tribunum cohortis nonae Batauorum in Boiduro Norici. Eugippus quoque vetus auctor, qui imperante Iustiniano Herulorum historiam contexuit, meminit eiusdem oppidi Bataui, quod & Boiodurum in Norico. His è testimonijs omnibus liquere abundè potest, Batauorum gentem martialem, coluisse praecipuè militam, ac longè lateq́ue diffusam per immensos orbis tractus, nomini Romano aduersum hostes in necessitatibus vtilem operam nauasse. Ga naar margenoot+ Batauos milites praesidiarios fuisse apud Olinonem (qui locus traiectui Basiliensi vicinus, hodie Hole vocatur) sub imperio ducis militaris, viri spectabilis, annotatum est à Ga naar margenoot+ Beato Rhenano in rerum Germanicarum commentarijs. Terrori eos fuisse non alijs modò gentibus, sed ipsis quoque Romanis, vnico disticho declarauit Epigrammatarius libro, cui Apophoreta nomem indidit, quum ait sub Germani persona, Sum figuli lusus, rufsi persona Bataui, Voluit autem innuere fictiles Batauicae personae vultus, quos ex argilla figulus duxerit, in ludicra ac puerorum crepundia, quibus tenella aetas lusitet, olim veros fusse paren- | |
[pagina 43]
| |
tibus illorum in procinctu stantibus formidatos. Equitatum Batauicum, qui Hadriano Imp. militans, Istrum amnem natando traiecerat, armis omnibus instructus, tantum terrorem incussisse Pannonijs aciem ausis, scribit Xiphilinus verbis Dionis (cuius historiam in epitomen contraxit) vt protinus imperata facere, eiusq́ue arbitrio cuncta permittere non abnuerint. |
|