Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijCap. VI.
| |
[pagina 44]
| |
gradu in illos nutantes è nauibus certa vulnera dirigentes. Vbi studium illorum natandi egregium in amne non segni & profundo eluxit. Quid verò clarius ijs Taciti verbis li.20. vbi initia Batauici motus describit? Erat, inquit, domi delectus eques, praecipuo nandi studio, arma equosq́ue retinens, integris turmis Rhenum perrumpere. Caesar quoque Batauos Ga naar margenoot+ equites, quos semper Germanorum nomine honestat, demissioribus ripis Nilum flumen tranasse refert, in expeditione Alexandrina. Ciuilem similiter in mala pugna agnitum ex alterius oculi orbitate, telisq́ue hostium appetitum, Ga naar margenoot+ omnisso equo Rhenum transnatasse scribit Tacitus. De Sorano Batauo Suidas incertum quo ex auctore commemorat, in Pannoniam vernisse, Istrum flumen, tia vt erat armis opertus, transnatasse barbara natione inspectante, reiq́ue miraculo attonita. Cuius rei fidem elogio non inelegante, iustoq́ue laudis encomio transmittere ad posteros non puduit Hadrianum Imper. virtutis in extero admiratorem; quod ita habet, haud indignum memoria:
Ga naar margenoot+ Ille ego Pannonijs olim notissimus oris,
Inter mille viros primus fortisq́ue Batauos,
Hadriano potui qui iudice vasta profundi
AEquora Danubij cunctis tranare sub armis,
Emissumq́ue arcu dum pendet in aëre telum,
Ac redit, ex alia fixi fregiq́ue sagitta:
Quem neque Romanus potuit, nec Barbarus vnquam
Non iaculo miles, non arcu vincere Parthus:
Hîc situs, hîc memori saxo mea facta sacraui.
Viderit an ne aliquis post me mea facta sequatur.
Exeplo mihi sum primus, qui talia gessi.
Confirmat hoc ipsum Dion Nicaeus, non de vno hoc Sarano, sed de vniuerso Batauorum quitatu, verba faciens: ait enim Hadrianum Imper. summam militiae & copiarum gessisse curam, vt diligenter exercerentur, ita vt equites Bataui nominati, Istrum seu Danubium armati tranarent, magno ob id terrore consternatis Barbaris. Xiphilini epito- | |
[pagina 45]
| |
miastae verba adscribam, vt mendum in illo Graeco codice foedum exteram. ὁύτω ϰαλῶς ἤσϰητο τὸ ϛρατıωτıϰὸν ἀντᾥ, Ga naar margenoot+ ὥϛε ηαȷ̀ τὸ ἱππıϰὸν τῶν ϰαλᴕμένων βατα'βων μ˯τˡ τῶν ὅπλων δὶενήξατο. vib vice βατάβων perperam impressi codices βαϛα'ων legunt, & scripturae vitium secutus Georgius Merula Ga naar margenoot+ turpissimè impegit. Quae etiam fiducia nonnunquam exitiosa ipsis fuisse legitur. Nam quum molitus in Cheruscos expeditionem Drusus, cum pedestri pariter & equestri exercitu aestuaria Oceani apud Amisiam amnem intrepidè transisset, pruisquam aestus cresceret, Bataui, inquit Tacitus, postremum auxiliorum agmen, dum insultant aquis, artemq́ue nandi ostentant, turbati, quidam etiam hausti gurgitibus sunt. Quod hîc de Batauis testimonium edimus, id Herodianus qui sui temporis Impp. vitas scriptis prodidit, in Germanos transfert, quos exercitatos natatu dicit, vt qui non alia balnearione vtantur, quam lotione fluuial. & Mela his verbis: Quamuis saeua hyeme, nandi non patientia tantu illis, studium etiam est. Verùm ego libenter hîc à feriatis istis ingenijs, quae vmbraticis literis addicta sunt, didicerim, militaríne disciplinae adamussim omni ex parte satifecisse existimandi fuerint Bataui maiores nostri, an minus: qui salsi maris sinum in Britannia, & fluuios panoplia tecti, transmisserint natatu, vnde rubigine & squallore inficei exediq́ue arma necesse fuerti, quum tamen Fl. Vegetius in equitatu (quo nostragens praecipuè valuit) armorum splendorem, velut ad hostium terrorem imprimis comparatum, potissimum extollat. Equidem cum temerario Paride litem hanc decidere plenis buccis reformidem. minùs tamen consentaneum in speciem videri posse aio, bellicosum esse cuius arma squalore foedata, quadam dissmulationis specie, visantur, id quod necessario illic accidere oportuit. Quare ita existimo, nostros maiores magis fortes esse, quàm videri maluisse. |
|