Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– Auteursrechtvrij
Batauia Germaniae'ne portio sit, an Belgicae?
| |
[pagina 32]
| |
Selandi audiunt, in libello de Germanorum moribus, inter Germaniae populos recenset, quorum insulas non omnes Rhenus adit, quanto iustiùs Batauos Rheni proprietarios? At litem istam vel ipse fluuius, vt olim legitimi incestiúe thori iudex, ita hac in parte veritatis arbiter, componet ac dirimet, Ga naar margenoot+ verbis Vibij Sequestri, qui libello De amnibus, Rhenus, inquit, Belgas à Germanis separat. Tacitus eôdem facit, qui Vahalim alterum Rheni alueum, ad Gallicam ripam latiorem placidioremq́ue affluere dicit. Ex quo liquidò cognoscimus Galliae Belgicae dominatum includi fleunto Rheni: quod ipsum docet auctor Panegyrici Maximiano Augusto dicti, Romanum videlicet Imperium non vltra ripam quam Rhenus radebat, prorogari atque extendi; cuius haec sunt verba: Rhenum videtur ipsa sic natura duxisse, vt eo limite Romanae prouinciae ab immanitate barbariae vindicarentur. Ga naar margenoot+ Nec latuit idem terminus D. Ambrosium, qui alicubi ait, Rhenum esse memoriandum Romani Imperij murum aduersum feras gentes. Accedit quòd Batauiae Plinianae maior pars, vt in Germanis pòst docebo, à Germaniae solo abscissa per Drusi exercitum fuerit, & Cisrhenanae appellationi Tacito obnoxia, nimirum Velauia cum toto Traiectensis ditionis tractu. Difficultatis scrupulum quendam mouere videntur Ciuilis verba, quibus Alpinum Montanum ad se cum mandatis missum vti bello abstineret, alloquitur hunc in modum: En ego Praefectus vnius cohortis & Caninefates Batauiq́ue, exigua Galliarum portio, vana illa castrorum spacia excidimus. Isthic prima fronte opinetur aliquis exiguam Galliarum portionem Batauos dici, quòd inter Gallias numeranda veniat Batauia, quum nihil istiusmodi sit: Sed quum Ciuilis odoraretur ingenium Montani ad nouandas res paratum, suisq́ue conatibus peraccommodum, quo illum in suas partes attraheret qui in Galliis plurimum auctoritate valebat, hoc argumenti ariete concutere voluit, si ego cohortis vnius praefectus cum Batauis & Caninefatibus, qui respectu totius Galliae vix millesima | |
[pagina 33]
| |
eius pars sumus, Romanos fudimus vicimusq́ue, quid futurum, si Galliae excusso iugo, socias vires coniungant & communibus armis hostem communem impetant. Nisi quis fortè eò tetendisse horum verborum scopum autumet, quòd Batauos Galliae portionem vocet, vt faciliùs defectionis necessitatem illi persuaderet, quae gentem communem citiùs ad arma commoueret capienda, quàm peregrinam & alienam. Sed prior ratio magis ad rem facit concinniorq́ue est. Iraque Germanico iuri Batauiam asseremus, donec Rhenus idem non abnuet. |
|