Batavia
(1588)–Hadrianus Junius– AuteursrechtvrijCap. III.
| |
[pagina 14]
| |
Fleuum. Ita appellantur ostia, in quae effusus Rhenus, ab Septentrione in lacus, ab Occidente in amnem Mosam se spargit; medio inter haec ore, modicum nomini suo custodiens alueum. Quibus ex verbis liquidò discimus, Rheni insulam Plinij aetate, in septenos diuisam fuisse populos, Batauos nimirum, Caninefates, Frisios, Caucchos, Frisaibones, Tusios (quos cur ita nominem hoc loco, dicetur postea) & Marsatios Marsacósue. Hac in tabula prima se offert inter caeteras insulas conclusa Mosae Rheniq́ue fluminum ostijs, tam illa, quàm hac nostra tempestate non ita multum diuersis, Batauorum insula, cuius situm ambitiosè hîc describere superuacuum fuerit, quando id abundèsatis, ex Rheni eiusq́ue decursus descriptione, quam paullo pòst subijciam, praestiturum me confido. nunc satis habebo habitum & formam eius dare, secuturus in eo chorographos aliosq́ue vetustos auctores, quos plurimum operae collocasse video, Ga naar margenoot+ vt locorum habitus, rerum idaeis atque imaginibus, quàm conuenientissimè assimularent; ita Sallustius in secundo Historiarum Ga naar margenoot+ Sardiniam facie humani vestigij esse scripsit, vnde & Myrsilus Lesbuis Ichnusam quasi vestigialem & à soleae Ga naar margenoot+ effigie Sandaliotin Timaeus eam dixere. Plinius Italiam hederae Ga naar margenoot+ folio aut querno potiùs assimilem facit; vt Peloponnesum Ga naar margenoot+ platani folio, propter angulosos recessus: Naxum Ga naar margenoot+ insulam pampino vitis idem: Cyprum velleri ouis scriptores Ga naar margenoot+ compararunt, vt Iberiam tergori bouis rursus Euxinum Ga naar margenoot+ arcui in cornua curuato Dionysius Afer componit, & Libyam figurae quam Nicomachus Gerasinus mensalem nuncupat. Ga naar margenoot+ Hiberniam insulam querno folie, vbi cuspis & pediculus molliter resecti ademptiq́ue fuerint, persimilem descripsit nuper Paulus Iouius. Horum exemplo liceat & Ga naar margenoot+ mihi Batauiam vel AEgypto assimulare, quam veteres Δ delta vocitarunt, quòd eam Nilus fluuiusita sindat, vt triquetram Ga naar margenoot+ Planè terrae figuram efficiat; vel Alexandriae, quae ad effigiem chlamydis militaris, orbe gyrato laciniosa, & dextra laeuaq́ue anguloso procursu à Plinio describitur. Vtraque | |
[pagina 15]
| |
figuratio non ineptè cum regionis huius situ conuenit, praesertim si initio statuas Teceliam, siue vt nunc scribimus; Ga naar margenoot+ Tessaliam, quae iam insula à reliquo auulsa corpore ante quadringentos vel circiter annos discessit, olim continentem, aut certè peninsulam, fuisse. Rhenus namque sui diuortïo in binos alueos, totidem nunc ostia, diuisus, hinc in Septentrionem, illinc in Occasum decurrens, bina insulae latera non multum sinuosuscircundat: tertium Oceano fluentorum omnium receptatori exponit, alluendumq́ue obijcit; ita vt Δ capitalis literae speciem propemodum exprimat. Ga naar margenoot+ Propius tamen aliquanto ciuitatis Alexandrinae figuram Pliniana descriptione repraesentatam referre olim visa est, anguloso exitu vtrinque procurrentis Fleui Mosaeq́ue protenta, & sinuoso littoris gyro flexuosoq́ue in quendam laciniarum modum curuata. Batauiam verò colles arenarij seu Ga naar margenoot+ sabuleta, quos Africi & Cauri ventorum flatus nimium nobis peculiares è sicco littore impulsos introrsum excitant, nusquam ferè cingunt, nisi quâ Oceanus terrarum finitor ambit, qui ab infesta plaga & atroce illic caelo, ventisagitati prorsum semper differuntur, sterilitatemq́ue inuehunt, naturae suae congruam, vt agros quibus incumbunt verè ἁλιϖαρτᴕ̀ς>, Ga naar margenoot+ veluti salis semente conspersos, dicere liceat, in quos verissimè quadrent Maronis versus: Ga naar margenoot+ Salsa etenim tellus, & quae perhibetur amara, Vsqueadeo ex his quae ibi seruntur, nihil nisi arundinacea quaedam soboles aut loliacea messis inanibus aristis expectandum est, quae ipsa adhuc beneficij loco numeranda fuerit. Vnicum etenim sabuletis illis remedium Ga naar margenoot+ Naturae benignitas opposuit, non ericas, vt Brabantiae quibusdam locis, aut viridem muscum, quo telluris superficiaria cutis oblita maneat, sed caricem iunci genusacutum durissimumq́ue, non absimile sparte (perperam enim alicubi Ga naar margenoot+ in Dictionarijs, asparago; pro sparto, excusum inuenio) quod | |
[pagina 16]
| |
auidissima crescendi proserpendiq́ue cupiditate latissimè altissimeq́ue radices agit & quaquauersum spargit, è quarum fibris internodijsq́ue spissi comarum veluti nidi suppullulant, quibus volaticos illos arenarum nimbos ligando compescit ac fideliter continet, citissimè sobolescens: qua materia quia nihil vtilius agricolae inter omnia inueniunt sistendo Ga naar margenoot+ illi sabuli fluori, quotannis habito solenni conuentu coram delectis Iudicibubs consultatur, quibus maximè locis necessaria caricum plantatione occurri debeat actae ventis arenae, ne felicia arua operiat. Ea opera publico impendio constat: siquidem vbi densissimae carectorum syluae & inutiles sunt, inde reuelluntur sobeles, ac locis opportunis rursum Ga naar margenoot+ depanguntur: alioqui non fossae, non aggeres satis tuta aduersum iniuriam illam propugnacula sunt. Quòd si fossis refraenare libidinem illam incoërcitam velis, eâdem operâ etiam ventos retibus cohibere pares; vix enim mensem vnum duraturus interdum labor & quidem superuacaneus tibi sumatur, quando repletis illis redibit labor actus in orbem. At aggeres, vt obstacula quaedam esse non inficior, ita aestum illum fluidae arenae excipiunt quidem suo veluti corporum oppositu, sed vbi paulatim illos scanderit aggesta arenarum moles, transcensui quoque viam praebent. Porrò spatium longitudinis insulae Batauorum controuersum facit dissidium, ac dissensio inter duos magnos viros, quorum Ga naar margenoot+ interfuit penitius illus perspectum planeq́ue cognitum habere, vtpote ambos oculatos testes, Caesarem dico & Plinium, quorum ille à diuortio Rheni, vbi ager Batauus initium sumit, ad extremum eius in mare decursum octoginta passuum millia, hic propè centena statuit, decempedatoris vterque vicem ritè praestans; sed ab illo spatium linea quasi perpendiculari directum designari arbitror; ab hoc cursum amnis flexusq́ue in mensurae rationem vocari, quod alibi attigisse scio. fieri tamen potest vt in codicibus Caesaris deducta sit aut omissa vitio scriptoris decussis vna: nostratia verò circiter vicena bina milliatia spatium idem inter | |
[pagina 17]
| |
mare & Lobecanam arcem Batauiae initium, exaequant. Haec esto accessio quaedam & additamentum eorum quae Ga naar margenoot+ nobis de Batauia dicta sunt. Sequitur Caninefatum insula, quorum ego terminos non multum euariare à vetustis suspicor, bonaq́ue coniectura ducor; siquidem insula fuit; (id quod expressè loquitur Plinius) eos à secundo Rheni fiue medio ostio apud Cattorum Vicum initium capere, longoq́ue terrarum tractu secundum colles arenarios, cuniculorum stabulis antrisq́ue in hunc vsque diem nobilitatos (vnde gente quoque gratissimo cuniculorum cibatu vtenti nomen olim inditum postea doceo) sedes suas habuisse Harlemo tenus, ita vt Oceanum Britannicum, iniquum vicinum, cum praedictis collibus habuerint ab Occidente: à nascentis verò Solis plaga diuisi fuerint alueo vno ex elicibus Rheni, qui palustri solo inerrans, incredibile quantum terrarum absumpserit patrum memoria, ingens nunc & re & nomine Lacus effectus. ditionis autem illorum fines terminasse videtur riuus (Becam nominant) qui ciuitatis moenai Ga naar margenoot+ quondam alluebat, nunc mediam vrbem in fori aedisq́ue primariae vincinia secans, Sparnum amnem intrat: aut certè alueus fluuij qui apud praedictam ciuitatem olim labens, sacratum Diuo Adelberto collem (quo nomine palatium Ga naar margenoot+ secretioribus Principis curis venatuiq́ue dicatum adhuc superest) praeterluebat, arcemq́ue prae nimia vetustate iam ruinosam Brederodum, cuius aluei manifesta oculis etiamnum visitur cauitas, & à colonis accolisq́ue passim commonstratur, Rhenum nomine repraesentans. Atque inde Frisiabonum Ga naar margenoot+ fines incoepisse, verisimili coniectura augurantur nonnulli, vestigium vocis antiquum, gentis nomenclationi nonnihil attestans in medium adducentes, nimirum planitiem permagnam atque herbosam, quae nominis reliquias superstites, sed in tanto saeculorum decursu aliquatum obscuratas obliteratasq́ue conseruet, Brisaepe dictam voce corrupta ex Frisaepe, atque hac ex Frisiabonum nomine. Horum orationem quasi impudentem quòd probabilitatis | |
[pagina 18]
| |
speciem primore fronte oftendat, vt non omnino refellere, aut mendacij arguere, est animus, ita neque planè probare possum, quippe quum inclinet magis, vt credam eorum confinia vltra Almeriam oppidum protensa fuisse, & Kinheymo aluco diuisa. Itaque rem in medio relinquo, quòd testimonia & tabulas in rem praesentem dare nequeam. Oportet autem magnam fuisse gentem & validam, quam solo numero à Batauis, qui quadruplo plus terrarum feracium habebant, superari dicit Tacitus, cuius ista de Caninefatibus Ga naar margenoot+ in Historia verba leguntur. Ea gens (inquit) partem insulae colit, origine, lingua, virtute par Batauis, numero superantur. Non sum tamen ignarus, alios hac tempestate Ga naar margenoot+ ditioni isti, quae nunc Kinnemaria audit, proq́ue Caninefatum regione habetur omnibus, assignari terminos, quasi principium capiat à riuulo qui iustum circiter milliare distans Ga naar margenoot+ Harlemo, praeterluit tumulum, cognomento Delitiosum, finiturq́ue ad sextum inde milliare apud Almeriam. Tumulum autem Delitiosum nomino cum vulgo (qui Weligheberg vocatur) quòd veteri religione ac ritu nouae nuptae cum aequalibus eò solent altero nuptiarum die quadrigis peruehi, velut valedicturae solatiis turbae puellaris, actaeq́ue hactenus cum illis consuetudini, tanquam matrimonium nunc religiosum ipsis sit amare, parataeq́ue sint illic obruere anteactae vitae oblectamenta, domesticis rei familiaris curis iam initiatiae, vagis amoribus imposito modo. Hunc, inquam, statuunt decumanum limitem ab occidius arenarij collibus in ortum tendentem, eoq́ue riuuli decursu definiunt ius praetorium Baliui Kinnemariensis, quem ita vocant. Ga naar margenoot+ Ditionem hanc Kinheim dictam inuenio ad annum salutis octingentesimum octogesimum quintum (ingens Ga naar margenoot+ enim error in annorum calculo irrepsit in Reginonis, apud quem istud legitur, libros mendosissimè excusos, quos Egmondana Bibliotheca emendatissimos mihi submisit) quo tempore Nortmanni qui è Cimbrica Chersoneso siue Dania oram soluerant, cum classse in Kinheimariam appu- | |
[pagina 19]
| |
lerunt, & consensu Gotefridi Danorum Regis, Frisiae Domini, Drusoburgum, corruptè nunc Duiusburgum dictum, occuparunt. Ea Kinnemaria, corruptiùs etiam Kermerlandia, veriùs Kinheimaria appellanda est, quae corruptela vulgi Ga naar margenoot+ vitio accidit minusarticulatè voces pronunciantis & truncas interdum reddentis, quando syllabarum coitu & frequentiore contractione vtitur. Ostenditur adhuc isto saeculo in Kinnemaria medio fermè itinere inter Harlemum & Almeriam extra regiam viam seclusus tumulus in agris editior, ab aratri profanoq́ue vsu hactenus liber, quem Principis inaugurationi consecratum olim fama posteris nobis per manus tradidit. Diuaeus qui Belgicae antiquitates breui Ga naar margenoot+ libello collegit, omnibus modis inficiatur, Caninefates eos esse, qui Kinheimari appellantur, eo vsut argumento, quòd penè vltimi sint Hollandorum Frisiam versus: qua in parte non omnino erroris insimulandus fuerit, si Frisiorum terminos Harlemum vsque propagabimus, quae multorum opinio est pertinax, cui & tritum videtur astipulari prouerbium, quod bouem cauda tractum, si collicia forum Harlemianum medium secantes superarit, in Frisium agrum transmitti, loquitur. Staet te Haerlem opt zant, ghy werpt een Koe in Vrieslandt. Sed istius prouerbij originem recentiorem ess autumo. quàm vt priscum ac genitalem Frisiorum positum respicere potuerit. Aliud dicturum fuisse reor, fi sciuisset riuo Kinheimo ad Almeriam diuidi separariq́ue à Caninefatibus Frisios tanquam limite, eos inquam Frisios Ga naar margenoot+ quos discriminis causâ Cisrhenanos nomino, per pagos, non oppida habitare quondam consuetos, variaq́ue aduersus Comites Hollandiae belli fortuna semper vsos, saepe victores dum libertatem à dominatu praetexunt, in quibus numerantur Horna, Enchusa, Medenblicum, & Scaga. Nesciuit (bona viti pace dixerim) Caninefatum & Frisiorum extrema terga claudere Tusios & Marsatios, de quibus ne per somnium quidem meminit, fortassis eorum fanatico imbutus errore, qui Sturios (ita enim apud Plinium le- | |
[pagina 20]
| |
gunt) & Marsatios in Transrhenanis Frisijs collocant Neque aliam visus est agnouisse Frisiam, quam quae trans sinum Batauicum Frisiain pinacibus appellatur, alioqui particulatim de Frisijs quoque intra Rhenum à Plinio accuratè nominatis verba facturus. Adtexit argumentum frigidum parumq́ue firmum tale, Si, inquiens, vlteriores Batauis fuissent Caninefates, quis crederet hominem nihil apud Batauos ausum vlteriora etijsse? aut terrestrem Neruiorum exercitum per medium Batauorum Caninefatibus inuexisse? loquitur de Cl. Labeone Batauo, alae equitum praefecto, qui aemulus Ciuiliscumq́ue eo simultates exercens, postulato praesidio à Vocula legato promiserat se reducturum ad Romanum obsequium potiorem Batauorum partem: sed promissis largus fidem non praestitit, quando nihil inter populares suos moliri auses, exigua equitum perditumq́ue manu & Betasiorum Neruiorumq́ue tumultuarijs copiolis instructus deflexit in Caninefates, eosq́ue cum Marsacis incursione vexauit, obsidentecum Batauis Frisijsq́ue apud Vetera Romanes legiones Ciuili. Quid? mirúmne videri cuiquam debeat, quòd expectatione sua & spe exciderit (vt fermè solent imprudenter capta consilia frustrari consultorem) apud populares Batauos qui propter praesentis delectus acerbitatem animos iam à Romanis alienarant, non auditus? quodq́ue propterea nihil inter suos ausus, quorum erat ingens & metuenda potentia, citra malefisium infecta re partrio è solo discesserit? quodq́ue propterae ne non fecisse aliquid videretur, transmissa extrema Batauiae ora, cum expedita militum manu praedatoris more Caninefates incursauerit? id certè procliue factu illi erat locorum gnaro, praesertim quum duce Brunone Caninefatum meliorem bello partem abesse in castris Ciuili coniunctam ipse non ignoraret: accedit quòd non iusto bello eam gentem aggressum Labeonem, aut habitis statiuis moram traxisse dicit Tacitus, sed praedatorijs modò globis infestasse: idq́ue clarè loquuntur scriptoris verba illa, Et furtim magis quàm bello | |
[pagina 21]
| |
Caninefates Marsacosq́ue incursabat. Quantulum verò erat traiecto amne, paucis milliaribus confectis, improuisos subitario agmine, priusquam cogi miles ac nomina dare posset, adoriri atque opprimere? Illud verò insolens atque ineptum planeq́ue βεϰϰεσέληνα olens, quòd vlteriores Batauis esse Caninefates negat: quin ergo si velit eos citeriores, definiat mihi eorum situm; meo certè iudicio quicunque oram soluerti è quouis Belgicae portu aut loco Rhenum traiecturus, in Batauorum opinor fines appellet, nusquam in Caninefates incursurus antea quàm medium Rheni alueum transmiserit. nam quum Romanae, hoc est, Belgicae orae, solo amne diuisi, propinqui sint Bataui, vt veterum testimonijs patebit, nullam intermediam Caninefatibus relictam sedem video. Pugnat Ioannes Sella Hispanus alio argumento, Ga naar margenoot+ sed friuolo, quasi Caninefates Batauiae veteris populus fuerit, hoc est, Vahali & Rheno medio ostio conclusus; idq́ue Plinij verbis probare aggreditur, exaggerata altiùs oratione fidem viri attollens, quasi sit qui eam extenuare dilutamq́ue reddere conetur: id quod neminem quantumuis profligatae famae tentaturum confido. Verba autem Plinij propter quae tantam molem orditur, haec sunt: Nobilissima Batauorum insula & Caninefatum. E quibus planè perspieueq́ue dictis hunc elicit sensum, ab auctoris mente & Romana puritate alienum, Caninefates in Batauis esse, quasi, &, positum fuerit loco, pariter aut simul, hoc sensu, Nobilissima Batauorum simulq́ue Caninefatum insula: Quum diuersas & separatas esse insulas, vt re vera fuerunt, innuat, sed prae alijs, quas subiungit, famosas. Taciti quoque verba à vero detorquet idem, vt conceptae ipsius opinioni priuatim famulentur ac seruiant, ex libro quarto Historiae desumpta, vbi de Caninefatibus loquens, Eagens, inquit, partem in sulae colit origine lingua, virtute par Batauis, numero superantur. Hîc mecum expendat aestimetq́ue Lector non iniquus hominis astutiam, qui vt contrariam sententiam obtineat, suam confirmet, testimonium lace- | |
[pagina 22]
| |
rum citat & dimidiatum, qui debuerat nusquam accisum, sed suis illud partibus integrum proferre, quod ipsum in scriptura sacra cum periculo fit. Vtrobique enim illud & vt ὅπλον ἀρετῆς & ϰαϰίας ϰέντρον (vt Nazianzeni verbis dicam) adduci potest. Sed ne extra carceres euolem longiùs, age Taciti verba exactiore iudicij trutina ponderemus atque expendamus pressiùs; quae dum indagandae veritatis studio examino, haud iniquiore feret ille animo, si quod profiteri videtur institutum, auctoris fidem non eleuem, & extra Platonem veritatis amori palmam transcribam. Verba igitur Taciti, quae aliud illius auribus suggestura fuerant, si accuratè legisset, haec lego: Missi ad Caninefates qui consilia sociarent. tum subsequuntur quae modò adducta sunt verba ex illius citatione, quibus vti lumen aliquod adhibeam, rem illustriorem aliquanto reddam, quae ita haber. Quum Ciuilis defectionem à Romanis parans res nouas moliretur, primores gentis Batauae, & promptissimos è vulgo specie epularum in sacrum nemus conuocatos, ostensa ob oculos seruitij quod patiebantur indignitate, ita commouit flexitq́ue, vt vnanimi consensu iugum exuendum decernerent omnes: itaque ne soli illi tantam belli molem sustinerent, vtq́ue comparatis aliunde auxilijs, vires aliorum societate auctas firmarent, misere legatos ad Caninefates insulanos, qui suorum illos consiliorum participes facerent. Dicat per louem ille mihi, quorsum legatione missa ad Caninefates opus erat, si sui, hoc est, Batauici dominij & principatus terminis velut cancellis continebantur? si communi Ga naar margenoot+ vtebantur iure? Cur Bruno Caninefas statim delectus dux à suis, non expectato Batauorm subsidio improuisus hyberna cohortium ad Oceanum irrumpit? Cur postea Ciuilis dolo inuoluens premensq́ue consilium, se facilè compressurum Caninefatum tumultum apud praefectos praesidiorum Romanos pollicetur, nisi diuersas secretasq́ue gentes Batauos & Caninefates esse inter illos constitisset? Verùm illus imposuit viro docto & fraudem fecit, quòd non | |
[pagina 23]
| |
animaduerterit aliter insulam constitui respectu Fleui ac Mosae, aliter item circuitu medij (vt dixi) ostij & Vahalis. Illud quoque nonnihil est, quod tametsi insulis discretos, lingua tamen communi vsos fuisse indicat Tacitus, neque perinde populosam Caninefatium fuisse, vt alteram illam, cùm ciuitatem, tum insulam. Documentorum satis datum iam confido quibus separatos & vlteriores fuisse Caninefate, quàm Batauos manifestò liqueat. Omitto hîc apponere alibi mihi dicendum gentis istius etymon, ex quo facilè elici possit, quem insulae stractum olim insederint. Gentis laudem Ga naar margenoot+ & gloriam bellicam cumulatiùs exprimere non potuit Tacitus, quàm quòd virtute Batauis pares dixit, quae tum ostendit se, quando Neruios (qui inter Belgicae totius populos virtutis opinione excellebant) commotos, vt pro Romanis bellum aduersus Ciuilem capesserent, ipsi soli citra auxiliares copias fuderunt. Eiusdem documentum edidit Bruno Caninefatium in Batauico illo motu ductor, quando citato agmine cohortium Romanarum hyberna Oceano praesidentium expugnauit, vt dicimus. Eadem gens classem Britannicam, quae metuebatur Batauos afflictura, quâ Oceano ambiuntur, venientem in auxilium Turullij Cerialis, vltro aggressa est, nauiumq́ue partem maiorem depressit, aut cepit. Memorat Tacitus Gannascum quendam Ga naar margenoot+ natione Caninefatem strenuum & bellica laudè inclytum ducem, qui diu Romanorum auxiliaris, eorumq́ue stipendia meritus, postea ob offensas nescio quas perfuga ad Chaucos desciuit, & praedas vndecunque agens orijs leuibusq́ue nauigijs Gallicam oram infestauit: quem, quum virtute & aperto marte non posset, compositis illi vt violatori fidei (nam hoc nomine culpa & caedes praetexenda erat) insidij, interfici curauit Domituis Corbulo, commotis, vti par erat, viri genere & factorum gloria clarissimi caede, Chaucorum animis. Vnam Caninefatum alam, quae aduersus Frisiorum rebelles fortiter rem gerebat, sed per imperitiam ducis Apronij (qui non simul continente agmine subsidia- | |
[pagina 24]
| |
ris hostibus incubituros, sed per interualla immiserat) fessa vulneribus fathiscebat, aegrè periculo exemptam fuisse testatur Ga naar margenoot+ Corn. Tacitus. Morem fuisse Caninefatibus idem scriptor tradit, quòd dicta & exhortamenta ducum approbarent crepitu armorum quae complosa concutiebant, & Ga naar margenoot+ tripudijs. Eos primus subegit Tiberius ab Augusto iam adoptatus, referente Velleio Paterculo. Sequuntur Frisij, Ga naar margenoot+ sed Cisrhenani, quorum occasione de Frisijs in genere dicendum mihi putaui liberiùs veriusq́ue, contra vulgatam opinionem & doctorum hominum assertionem. Frisios à Phrygijs, Ga naar margenoot+ si dijs placet, genitalem ortum trahere sunt inter nugiuendos & fabulatores qui non dubitarunt scriptis tradere, duce & nominis primo auctore Grunio Phryge, qui de suo nomine Gruningam vrbem in Phrysijs condiderit, aedificato ibi admirandi operis templo, columnis, Phrygijs crediderim, fulto; vt nullum tam impudens reperitur mendacium, Ga naar margenoot+ quod auctore caruerit. Haec gens, vt & Francica, certè coniuncta, si non eadem, vt dicetur postea, eandem propè gloriae haereditatem cernere ambitu quodam & peculiari tuendaelibertatis studio videtur, pari ardore operata, Ga naar margenoot+ quae nominis occasio vtrisque fuit. Certè hi se liberos Frisios prouerbialis dicterij specie etiamnum venditant; seq́ue Caesarum necessarios cognatosq́ue ipsi nuncupant, referentes id, vt opinor, ad Carolum Magnum Francorum iuxtà & Frisiorum Dominum, Imperij assertorem ac vindicem, natione Francum, hoc est, liberum: quò spectat etiam quòd plaeraque omnis nobilitas iner Frisios clypeis suis & insignibus Ga naar margenoot+ dimidiatas aquilas adijciat. Tacitus Frisiorum duo tradit genera, inlibello de Germanorum moribus, Maiores & Minores, ex modo virium ac multitudinis distinctè explicatq́ue appellans, qui quanquam tollendi discriminis caussa Occidentales & Orientales è terrarum positu nominari deberent, haud scio tamen qua factum ratione sit, vt isti de possessione fiduciaria, velut sexagenarij de ponte (quod dicitur) deiecti detrusiq́ue, vsurpationem nominis | |
[pagina 25]
| |
Chaucis minoribus Embdanisúe reliquerint, simpliciter sine additamento Frisiorum, patrium & vernaculum vocabulum appellationemq́ue conseruasse contenti, de caetero securi sint. Porrò Maiores Frisios Transrhenanum esse populum, Ga naar margenoot+ testatum monumentis reliquit libro quarto Tacitus, inter Amisiam & Rhenum amnes sedes illis determinans: at Minores inter Hollandiae populos, Caninefatibus contiguos, Ga naar margenoot+ & Batauici freti, in quod Isala alterum Rheni ostium decurrens, mari ius suum transcripsit, accolas esse ostensurus, ante omnia operaepretium fore duxi, si Peuceri errorem Ga naar margenoot+ detergerem, ne maioris labis occasionem suppeditet semel receptus animis altiusq́ue insidens, quem citatis priùs viri eruditi verbisconabor postea conuellere: sic autem ait, Frisii hodie distinguuntur in Orientales et Occidentales, fluminibus Amiso et Albi conclusi, medio Visurgi dirempti, Ostfrisen et Westfrisen. hactenus ille. Eadem erroris nebula inuoluit Ioannem Caluetum, qui minorem Frisiam inter Visurgim & Albim amnes, ineptius etiam quàm ille, collocat, à Saxone Grammatico deceptus. Qui vt toto aberrent caelo, ad δìς δίὰ πασῶν loquantur, Taciti verbis manifestum faciam, diligenter expensis, ea ita habent, Maioribus minoribusq́ue Frisiis vocabulum est ex modo virium, vtraeque nationes vsque ad Oceanum Rheno praetexuntur, ambiuntq́ue immensos insuper lacus, et Romanis classibus nauigatos. Quibus verbis quia non ceu classico excitatus veternum excutiat, ac clarè perspicueq́ue animaduertat, Maiores, Ostfrisios Ga naar margenoot+ propriè dictos, non illos Orientalis Frisiae (quo titulo suam ditionem quae (vt admonui) minorum Chaucorum olim nomen tenuit, Embdani Comites parum ex fide indigigant) indigenas, sed eos in quibus numerantur Stauria, Sneca, Franicum Harlinga oppida, & Leuardia facilè omnium primaria ciuitas; rursus è diuerso minores, Westfrisios in extrema Ga naar margenoot+ Hollandiae ora illis oppositos, & ab omni ferè saeculorum decursu Traiectinorum Antistitum annalibus eo nomine in mancipij legem receptos: Hi namque duo populi Rheni | |
[pagina 26]
| |
ripas olim, Taciti Drusiq́ue temporibus obsederunt ac dextra laeuaq́ue praetexuerunt, ad Oceanum vsque Septentrionalem, vbi Rhenus Fleuo nomen commutans, vt ostendemus Ga naar margenoot+ postae, in mare aquas exonerabat. Quid verò aliud volunt sibi ea verba, vtraeque nationes Rheno praetexuntur; quàm quod hinc inde ad vtramque ripam adsideant habitentq́ue, & oppositi sint Frisij inde maiores, hinc minores? Elegans Ga naar margenoot+ enim verbi istius vsus etiam alibi se prodit apud eundem scriptorem. Eaque Germaniae veluti frons est, quatenus Danubio praetexitur. quae vox in nonnullis condicibus corrupta est in pergitur; vt, id obiter admoneam. Sic Ausonius in Panegyrico: Assultantibus tot Barbarorum millibus, quibus Danubij ora praetexitur. Ita Plinius montes Parthiae gentes praetexere dixit, hoc est, velut institam longam porrigi & obduci ab vna parte. Neque alius hac tempestate situs vtrunque populum diuidit, haud alius quasi limes eos dispescit, quàm quod Rhenus nucn Isalae cognomento clarior, & Iacus antea immensi, nunc spatiosi maris speciem repraesentantes, ab illo in societatem recepti, vtrosque dissociant ac dirimunt, maiore iniquioreq́ue interuallo. Quomodo ergò in hunc calculum vocabuntur qui trans Amasiam habitant, & medio insuper Visurgi dirempti, Albi fluuio concluduntur? aut qua ratione Rheni accolae fient illi, quos longinqua terrarum intercapedine Amisia disiungit? Quos tandem illi alios lacus exquirent mihi immensos & Romanis classibus nauigatos, quàm in quos Rhenus antequam in Oceanum exeat diffunditur, quorum ab his populis occupentur ambianturq́ue marigines? Huic nostrae sententiae haud refragaturos doctissimos illos viros, vbi ista legerint, accuratiusq́ue dicta auctoris adhibita iudicij trutina examinarint, confido; eoque magis quòd obstinatis auribus veritatem excludere, aut calumnijs rem extrahere à literato Ga naar margenoot+ homine alienum existimem. Hîc verò se offert occasio, vt de lacubus, quorum facta est mentio, difficultatem enodem, ad stabiliendam certiùs dictorum fidem. Rhenus postquam | |
[pagina 27]
| |
Campos inclytam ciuitatem (quam Romanis olim Naualia dictam autumant doctiores, quòd naues illic oram maris à praedonum incursionibus tutaturae construerentur, aut Ga naar margenoot+ starent) reliquerat, in amplos lacus effundebatur, recedentibus longè ac latè ripis, rursusq́ue in faucium angustias contractus, arcto ore in Oceanum exibat, Fleui nomen à castello orae imposito secum euehens, vt è Pomponio Mela constat. Horum lacuum meminit Plinius de Rheno loquens, Ga naar margenoot+ quem in bina ostia effusum, ab Septemtrione in lacus se spargere dicit. de ijsdem loquitur Tacitus lib. primo, hoc modo. Ga naar margenoot+ Equitem Pedo praefectus finibus Frisiorum ducit, ipse (Germanicus) impositas nauibus quatuor legiones per lacus vexit. Rursus libro secundo scribit, quòd Caesar Germanicus apparat iam classe millenaria, ingressus fossam Drusianam cum legionibus, post propitiatos Drusi patris manes, lacus inde & Oceanum vsque ad Amisiam flumen secunda nauigatione peruectus fuerit: id quod à Fleui exitu, diei vnius cursu, dante operam vento, obire potuit. Hilacus eluuionibus aquarum, aestuarijs profundioribus redditis, perruptionibus Ga naar margenoot+ aggerum, maris in terras immissi impetu, in eam vastitatem & magnitudinem successu temporum haustis agris exiuere, vt in immensum iam pateant, sinumq́ue constituant longè amplissimum, quem hodie Zuyder zee, Ga naar margenoot+ velut Australe fretum, quòd in meridiem vergat, nuncupamus, vbi Hollandia patente gremio accommodat se commercio orbis. Hic sinus varijs locis varia praefert nomina, alicubi Orci aestuarium seu vorago, ab vndarum rapiditate Ga naar margenoot+ nuncupatus ad insulam eius nominis; alibi Ganzorda, à Ganzarum siue anserum illic stabulantium multitudine; apud Hornam oppidum Hoppa, ab vndarum feruore, ebullientis Ga naar margenoot+ ceruisiae in modum aestunante seseq́ue efferente; alibi Tya, Ga naar margenoot+ à fluenti cuiusdam elice. Additur à Plinio Chaucorum insula hoc in loco, qua fide nescio; siquidem Chauci à Frisiorum Ga naar margenoot+ finibus incipiunt, teste Tacito, nisi fortè per supinam descriptoris incuriam vox ista inrepserit, eosq́ue intelligat | |
[pagina 28]
| |
qui Cuijcki hodie nominantur, Mosa amne à nobis exclusi: aut potiùs Goeylandos, de quibus pòst. Frisiabones hinc Ga naar margenoot+ sequuntur, quos Waterlandos esse communis doctorum opinio tenet, remq́ue facit probabilem nominis etymon, quod sonat Frisiorum simios, quasi Friesapones, quòd istius gentis forent aemuli, & moribus vitaeq́ue ratione consimiles, à quo ingenio non multum abhorrent hac aetate, de quibus strictum nonnihil dictum in superioribus menini. Ga naar margenoot+ Proximè subiunguntur Sturij, vt in omnibus excusis codicibus Plinianis legitur; quam scripturam siue ex fide traditam, siue audaculè interpolatam qui primi inuexere, astipulatores inuenerunt homines incuriosos & praeposterè ingeniosos, qui non animaduertentes Transrhenana loca à se in Cisrhenanam ditionem conijci, è Sturijs fecerunt Staurios, & non sine supercilio interpretati fuere, quòd scirent è pinacibus Stauriam maritimum esse Frisiae oppidum Hollandiae oppositum: quod quum sit ineruditum & absurdum, miror à nemine animaduersionis castigationisúe notam sustinuisse in hunc vsque diem: alioqui deprauata & adulterina scriptura excusaros illos & aliquo modo purgatos habere potest. At ego cicatrici, quae Pliniani codicis cutem deformauit, ope vetusti exemplaris manuscripti medebor, integritatemq́ue lectionis vindicabo, quem librum mutuum Ga naar margenoot+ poscenti mihi annos ante aliquot commodauit Ioannes Chaucus Traiectensis, quem honoris caussâ nomine, singulari industria & eruditione vir. In eo manifesta & indubitata Ga naar margenoot+ scriptura pro Sturiorum, legas literis non caducis exaratum, Tusiorum. Qui verò fuerint Tusij diligentius rimanti mihi, in mentem venit nomen hausti Oceano territorij ditionisq́ue quam latè patuisse quondam constat, nunc aestuarium est haud procul Huisduno, in maris littore sito, quod intra quartum abhinc annum à continenti paenè auulsum propediem in insulam abibit, vel mari adesum vorabitur. Is locus in hodiernum vsque diem haud obscura veteris populi Ga naar margenoot+ nomencalatione Tusenlandt, quod sonat, Tusiorum | |
[pagina 29]
| |
ditio nuncupatur; ita vit mihi non sit ambiguum quin post Caninefates & Frisiabones ad sinistram Oceanum versus ab alueo fluenti, quod (vt sicci aluei verstigia monstrant) praeter Scorelium pagum & Crabbedamun mari insinuabatur, Tusij adhaererent, qui introrsum ad dextram Medenblicum versus extendebantur, vbi gentis reliquias etiamnum superstites retinere videtur pagus Oppertoes dictus, quasi dicas Ga naar margenoot+ vlteriores Tusios, vt verisimilis coniectura suggerat plures fuisse hoc nomine pagos, nimirum Citeriores Tusios, & Medianos, aut Orientales, idq́ue genus alios, quos omnes maris eluuio cum oppido . . . . . . absorpsit. Si quis certiora argumenta prioris lectionis, aut posterioris fideliora documenta habeat, illum ego Apollinari laurea, si communicet cum studiosis & publico, donandum censuero, plurimumq́ue illi me debiturum grati animi testimonio ostendero. Postremos & re & ordine, quo se mutuò seguuntur Ga naar margenoot+ hi populi, Marsatios Plinius nominat, quos similiter vt Sturios chorographorum vulgus imprudentiáne an impudentia maiore inter Frisios Transrhenanos reponit, propagato scriptis vanae opinionis seminario, quos ego tunc quum illa somniarent de Seuenwoudis, lymphatos fuisse cerebriq́ue Ga naar margenoot+ vacuos existimo. Verior autem horum appellatio, meo quidem iudicio, apud Tacitum extat, qui Marsacos nominat, Ga naar margenoot+ à Labeone, de quo supra dictum est, incursione vexatos, sedesq́ue eorum à Tusijs incoepisse ad Tessaliam (quam Ga naar margenoot+ nunc vocamus) ante quadringentos plus minus annos, continente tellure cum Wieringia insula, olim Tessaliae contigua Ga naar margenoot+ (id quod certo certius est) nunc longo trium milliarium interuallo discreta, coniunctam; quam Oceani iniuriam senserunt terrae illae, quo dixi tempore, in memorabili illa Hollandiae totius inundatione pòst dicenda. Vestigium autem nominis mordicus tuetur, vastae illius voraginis, quae terras hinc inde abrupit, canalis, quen hodie Marsdiep vocitant, Ga naar margenoot+ quod Marsacorum profundum aut Gurgitem sonat & Abyssum. Nominis origo nata videtur à Marsis, hoc est, palu- | |
[pagina 30]
| |
stribus vliginosisq́ue locis; non à Marso, quem ex Tuiscone filio Gomeri nepotem somniant, id quod Pseudoberosi isti commenti sunt, quum viderent nomen esse multis populis Ga naar margenoot+ commune. Porrò Wieringiae, cuius modò facta est mentio, demus etiam hîc obiter suum etymon, quod habet ab algae marinae laetissimo prouentu, quod coagulum in continendis firmandisq́ue contra maris insultus aggeribus, quàm sollis Ga naar margenoot+ salisq́ue (quod dicitur) vsus magi est necessarium: algam Ga naar margenoot+ autem Wieram vernacula lingua appellat, vnde insulae nomen, quae materia à maritimis loci omnibus isthinc auidissimè expetitur missis illuc nauibus, quae syluam illam fundo erutam harpagonibus per dies aestiuos ferè mari placido aduectant in aggerum vsum. Mos autem patrius olim inoleuerat, solennes concipere preces, pro vbere ac laeto algae istius fruticantis prouentu; qui nullo vnquam aeuo, certè hominum memoria, ante hunc annum, quem à partu Virginis Ga naar margenoot+ post sesquimillesimum septuagesimum primum indigitamus, copiosior cunctorum testimonio fuisse perhibetur: id quod minimè ambiguo singularis Dei Opt. Max. commiserationis beneficio euenisse dubitandum non est, quando propter inauditam praecedentis anni eluuionis inclementiam cuncti penè totat Hollandia vicinisq́ue regionibus aggeres aboliti fuerant ac solo aequati; vt de resarciendis illis complorata spes omnis fuerit & deposita, nisi coeleste illud beneficium modo omni maius largiusq́ue cunctorum vota exsatiasset. Caeterùm illud silentio inuolui minimè Ga naar margenoot+ debet, Thomam Hubertum, qui non ineruditum commentarium de Eburonibus reliquit, tota isthic via, non ab ingressu tantùm, aberrasse, dum extrita canina litera, Masacos dicendos esse populos contendit, qui Ga naar margenoot+ non contemnendum hac aetate oppidum Masacum, hoc Ga naar margenoot+ est, Maseick ad Mosam habitent, qui quum diuersissimo terrarum tractu & iniusto interuallo dissidentes populos confundit, caecum quoddam chaos inuehere se non animaduertit. Sed pruriens ista quiduis chartis illi- | |
[pagina 31]
| |
nendi libido infeliciter plerunque abortire solet, caecosq́ue parere catulos. |
|