afferentia passim inserta, & admirandâ quadam eruditione elegantissimoqÌ; locutionis genere expressa, & ordine recto totum hoc opus perfectissimè digestum, atque insigni curâ & limâ ad calcem usque perpolitum. Sed quoniam exempla illa veterum Pictorum fantasiâ tantum & pro cujusque captu magis aut minus assequi possumus, vellem equidem eadem diligentiâ similem quandoque tractatum excudi posse de picturis Italorum, quorum exemplaria & prototypa adhuc hodie publicè prostant, & digito possunt monstrari & dicier, Haec sunt. Nam illa, quae sub sensum cadunt, acrius imprimuntur & haerent, & exactius examen requirunt, atque materiam uberiorem proficiendi studiosis praestant, quàm illa quae solà imaginatione tanquam somnia se nobis offerunt, & verbis adumbrata ter frusta comprensa (ut Orpheum Eurydices imago) eludunt saepe & suâ quemque spe frustrantur. Quod experti dicimus. Nam quotusquisque nostrûm praeclarum aliquod Apellis aut Timanthis opus, à Plinio aut aliis autoribus graphicè descriptum, pro reidignitate oculis subjicere tentaturus, aliquid non insulsum ant à veterum majestate non alienum praestabit; sed genio suo quisque indulgens, Musteum aliquid pro Opimiano illo dulceamaro promet, & injuriam magnis illis manibus afferet, quos ego veneratione summâ prosequor, & vestiga euntium potius adoro, quâm vel solâ cogitatione assequi me posse ingenuè profiteor. Ick bidde mijn Heere believe my vvel af te nemen 't gheene ick met vriendelijcke liberteyt ben seggende, met hope dat V. E. ons naer soo goede promulsidem niet en sal vveygheren ipsum caput caenae, daer vvy allegader seer naer verlanghen, vvant tot noch toe en heeft ons niemandt onsen appetijt voldaen van alle de gene die alsulcken materie ghetracteert hebben; nam oportet venire ad individua, ut dixi. Waer mede ick ghebiede my uyt