LXXIII.
Christiaan Huygens à B. Fullenius.
[1683]Ga naar voetnoot1).
Portefeuille anonyme.
Literae tuae Vir Clarissime exoptatae imprimis grataeque mihi venerunt eoque gratiores quo longiores. nihil itaque opus habebas hac in parte excusatione. Sed hoc tibi persuasum velim nihil me lubentius facere quam ut de studijs hisce quibus non levem operam olim impendi cum his quibus idem amor conferam ac communicem, praesertim vero si eo sint animi candore et integritate quam in Te haud obscure ex uno licet primoque congressu deprehendi. Eundem vero animum hae duae literae omnino praeferunt rectumque simul in veritate investiganda judicium dum falsas rationes pro veris tibi obtrudi haudquaquam sinis, ac rursus quae nondum satis tibi perspecta sunt, ingenue profiteri mavis quam illos imitari qui infirmas neque ad rem facientes rationes adducendo velum ignorantiae praetendunt. Itaque ut tibi respondeam ad ea quae in rebus Dioptricis vel apud alios minus bene tradita reperisti vel tibi ipsi obscuriora sunt. Primum de Keplero tecum prorsus sentio etsi multum ipsi debeamus quod meliora quam quisquam ante eum de lentium effectis tradiderit, plurima tamen ac praecipua eum inexplicata reliquisse....etc.