Oeuvres complètes. Tome XXI. Cosmologie
(1944)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 522]
| |
De morteGa naar voetnoot1).§ 1. Non sumus quod sumus nisi quatenus memoria res praeteritas cum praesentibus jungimus. Adeo ut si reminiscentia omnis auferatur, absque spe revertendi, jam desinamus esse quod fuimus. Neque enim quia corpus idem maneat, adeo nos manere putandi, cum sensus in corpore non insit sed in animoGa naar voetnoot2). Si itaque post mortem singatur alia vita ejusmodi, ut eorum quae in hac vita nobis acciderunt, prorsus non meminerimus, nec qui fuerimus recordemur, nihil profecto ad nos ista secunda vita, etsi aeternum duratura, pertinebit. Ergo nihil ad me, etsi tunc ingentibus bonis gaudijsque me fruiturum confidam, ni simul certo sciam adfuturam hujusce vitae meae recordationem.
§ 2. Sed qualium rerum quamque exilium fere ista est recordatio, ut ab hac pendeat beatitudo illa universa. Quam multa sunt quorum libenter etiam obliviscimur! Imo haec talia sunt ut poetae Lethea fluvium finxerint e quo bibentes animae vel umbrae rerum omnium hujus vitae obliviscerentur, ac tum demum ad sedes beatorum pergerent. Talem igitur felicitatem, si qua ista est felicitas, quilibet sibi post obitum polliceri potest.
§ 3. Finge quicquid optare potes tibi obventurum, omnium rerum intelligentiam, colloquia cum praestantissimis maximisque viris vel jam defunctis vel secuturis, loca amoena, voluptates omnis generis. Haec omnia contingent vel certe aeque beatus eris atque ij quibus haec contingerent, sublata vitae prioris reminiscentia. | |
[pagina 523]
| |
§ 4. In omni vita transigenda optima ac verissima praecipere solet Natura, in sola morte nos fallit. Minatur enim quasi magnum malum illatura, cum nihil paret valde molestum quod ita esse debuit ad conservationem generis humani et animantium reliquorum. Morbi quidem dolores saepe magnos adferunt, quos malum esse, quis sanus negaverit. Ergo cui sine cruciatu mori contigerit, cogitet quanto infeliciores sint quibus haec ευθανασια non concediturGa naar voetnoot3).
§ 5. Aeger corpore, ac languens, nec animo recte valet; quamobrem sui ipsius judicio tunc diffidere debet, ac sibi dicere, quae nunc graviora aut tristiora videantur, propter animi aegritudinem talia videri, non eadem vero apparitura bene valentiGa naar voetnoot4). Haud dubie autem in bene temperato corpore etiam animum optime suo officio fungi. Ceci peut être considéré comme un éloge de ceux qui s'appliquent à ‘bene temperare corpora’.
Vellesne immortalis esse? quidni si et corpore et animo sano et vegete frui aeternum liceret, at cum certo immineat senectus, cum miseria corporis et indigna forma, amissione memoriae et intellectus, quis aegrè ferat se vel eripi his malis, vel excedere e vita, ubi propinquant. |
|