Oeuvres complètes. Tome XXI. Cosmologie
(1944)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 517]
| |
De gloriaGa naar voetnoot1).§ 1. Ad conservationem vitae animantium datus illis doloris sensus ad omnes membrorum partes diditus, item praecipitiorum metus,pascendi voluptas. Hominibus vero praeter ista interitus aversatio, mortis horror, vivendi cupido. nec ulla religio suis promissis de futura vita hoc obtinere potuit, ut propterea vitam homines libenter deponant, imò ut non metuant mortem praeter paucos qui supernaturali enthusiasmo aguntur. Caeteri omnes vivere cupiunt, atque etiam sine fine. Hinc cogitatio prima de animae immortalitate: noluerunt enim prorsus extingui posse. Hinc nominis post mortem producendi desiderium; nam et hoc modo videntur sibi parte sui aliqua superstites esse. Idque adeo ut vel scelere aliquo famam sui relinquere quidam voluerint potius quam perpetua oblivione sepeliri. Plurimi vero ex impostura, ut Chymici ac CiniflonesGa naar voetnoot2) qui sibi auri conficiendi artem et panaceam cognitam fuisse credi volunt. Famae autem et gloriae sempiternae cupido ab eo tempore plurimum increvit quo literarum et historiae condendae inventa est ratio. Antea enim non potuit videri operae pretium, ut multo labore brevem laudem, et suo filiorumque aut nepotum aevo tantum duraturam, mererentur. Unde et apud barbaras gentes literarum usu carentes nulla aut exigua gloriae affectatio.
§ 2. Omnibus inest natura ut laudari ament. Aliquibus data imperandi cupido, eoque et animi robur et in periculis constantia. Hi gloriam consequuntur si bene imperent. non si multis et malè. Optimis hoc datum ut alijs quam multis aut certe melioribus prodesse velint, ut utilium artium inventores. Vera gloria non nisi ex beneficio. Hinc non debetur ei qui subtilitate ingenij se praestare ostenderit, nisi subtilitate illa boni quid effecerit. Ita frustra quis quaestionibus ac problematis subtilibus sed inutilibus ingenium ac tempus impendit, nisi quatenus ejus scientiae peritiam sibi contigisse declarat cujus in rebus alijs cognita sit utilitas. En marge: Celebris fama meritorum, Ciceronis Oratio pro MarcelloGa naar voetnoot3). | |
[pagina 518]
| |
§ 3. Sunt qui felices post mortem praedicentur quod memoria illorum vel scriptis egregiorum authorum vel positis statuis celebretur, vel emanatione ac perpetuitate sectae ab ipsis institutae. Ita Achilles Alexandro, quod ab Homero caneretur, felix dicebaturGa naar voetnoot4). Ita Erasmus felix obstatuam publicè erectamGa naar voetnoot5). Ita Pythagoras, Epicurus, Mahometus, alijque sequacibus suis quod auctores sectarum permanentium. Haec vero hactenus tantum ad felicitatem eorum pertinent, si futura cognoverint, vel praeviderint vel certe praesumserint. Adponendum esset J. Caesaris felicitati si egregie a se gestorum memoriam eo valituram praevidisset ut mutato Reipublicae statu, in Caesarum serie primus poneretur omnibusque nomen suum, continua 1600 annorum successione, relinqueret. At ille haudquaquam scivit utrum hoc post obitum suum honore afficiendus esset, an ut tyrannus in Tyberim trahendus, omnisque memoria sua delenda detestandaque foret; imò hoc potius ultimo suae vitae momento existimare debuit cum in Senatu a praecipuis Romanorum interficeretur. Viventis vero felicitas haec fuit ut gestorum suorum memoriam historijs omnibus celebratum iri non dubitaret, cum multarum virtutum suarum mentione, atque etiam commentariorum libros, quos de rebus suis scripserat, venturis saeculis victuros.
§ 4. Si quis de Gloria scribat ac recte hoc argumentum tractet - quod fortasse fecit Cicero in eo libro qui interceditGa naar voetnoot6) - nihil fieri posset utilius, neque ad salutem hominum conducibilius. Quantum enim mali toto orbe, quae bella quae caedes ex ambitione principum? qui quid gloria vera sit ignorant fere, imaginera atque umbram ejus pro ipsa amplectuntur. Pleraque a Principibus hujus impulsu geri. Quid falsa gloria docendum. rationibus et exemplis. Item quae vera: an late imperare, an magnificentia, vel quatenus. an divitiae. Quid inter famam et gloriam intersit et honorem. Quod gloria post mortem tantum viventem delectat praesumtione futuri.
§ 5. De infinitate saeculorum post futurorum, ad quae memoria non perveniet.
§ 6. Ad verum exhortatio; et in quibus consistat. De Regum et principum gloria. & Inventorum qui utilia protulerunt. | |
[pagina 519]
| |
§ 7. An liceat ambire et aucupari gloriam. Meritae laudis sibi conscius potest, imo debet studere ut eam consequatur. Sed non ita ut se ipso judice eam sibi arrogare videatur (en marge: bonos secum habeat qui sint actorum testes. egregia ingenia foveat ut habeat suarum, si quae sunt, virtutum praecones. quanquam non ita ut stipendiarios habeat encomistas; hoc enim omnem fidem laudationibus eorum adimit. unde vix tolerandum ut sibi vivo haec celebratio nomini ingeratur). praecipuam si talia quae vix ab alijs speranda. § 8. Magna nec ingenijs investigata priorumGa naar voetnoot7). § 9. De gloria eorum quorum vix quicquam nisi nomen et scripta supersunt ut Homeri. An praeoptanda ejusmodi ut omnis vita noscatur, an ut tantum laudabilia vitae. § 10. De amore scriptorum erga suos libros. Exempla. § 11. De gloria artificum ut Apellis, Phidiae. Minor quam Poetarum, cum tantum delectent eorum opera quanquam dici possit conservandis magnorum virorum vultibus et referendis gestis, ad laudem accendere posteros.
§ 12. Gloria est celebritas nominis, cum laude et admiratione, ob praestantiam animi vel ingenij bono publico operatam.
§ 13. Quantum referat ut late spargatur. An juvat quod ad Indos et Seres eat. Versus Ovidij: quid inquit mea refert si apud summa sidera lauderGa naar voetnoot8). | |
[pagina 520]
| |
§ 14. Historicorum stultitiam principibus noxiam esse, quod illos celebrent qui plurima bella gesserunt, imperium procul extenderunt, etsi contra fas. pacificos autem, quamlibet bene imperantes, cum non tam varios multiplicesque eventus narrandos habeant, contemnant fere, quasi desides parvique animi. Cupiunt enim amplam scribendi materiam sibi praeberi. § 15. Imo ipsi populi sic fere afficiuntur, etsi proprio suo damno plerumque discant sub ambitiosis et bellicosis principibus plurimum sibi miseriae paratum, exactionibus, rapinis, urbium excidijs, agrorum vastitate. Attamen rebus quietis offenduntur et languent. nempe quod novitas delectationem quandam adfert, variaeque narrationes et spectacula. Est enim mundus quasi fabulaGa naar voetnoot9). Ac fatendum quidem non minimam partem voluptatis hominum in ejusmodi eventorum et revolutionum vicissitudinibus percipiendis sitam esse, sic tamen, si sine suo malo id facere liceat. Dulce mari magno &c.Ga naar voetnoot10). Vix itaque bonis principibus esse conceditur, quod vix contemptum suorum effugiant, qui nocere plurimum solet. Deberent igitur veras virtutes et pacis bona | |
[pagina 521]
| |
omnibus modis extollere historici, et philosophi potius esse quam rhetores, nec ita ordiri ut ille Omnes hommes qui sese student praestare caeteris animantibus summa ope niti decet ne vitam silentio transigant veluti pecora &c.Ga naar voetnoot11)! |
|