Oeuvres complètes. Tome XXI. Cosmologie
(1944)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 513]
| |
De rationi impervijsGa naar voetnoot1).
| |
[pagina 514]
| |
§ 3. De multiplicibus Terris vix dubitari potest quin existantGa naar voetnoot9). Disquisitio quid in planetis agatur aut existat. Ponamus nihilo inferiora his nostris rebus illic haberi. qualia sunt lux, visus &c. An mala etiam ut bella, scelera.
§ 4. Probabilis materiae infinitas. Et mundi, non Terrae nostrae. Forsan ruinâ aliqua non semel Tellus damnum passa est, et imposterum patietur. vel ab intestinis partibus quae nobis notae non sunt. - Nulla illi pernicies impendere videtur, nisi forsan ab occursu Cometae.
§ 5. Error gentium plerarumque fuit ut corpora humana dijs affingerent. Nihilo levius errant qui mentem Deo tribuunt nostrae similem, voluntatem, affectus, scientiam. Non enim intelligi potest quid sit voluntas in Deo, nec enim nunc hoc nunc aliud velle putandus uti nos. Non irasci, placari, ut nos. Non scire aut intelligere eodem modo. Non deliberare, non quaerere quomodo quid efficiat.
§ 6. Quod certa ratione se habet, cum aliter se habuisse per naturam potuisset, non esse ab aeterno. Habet enim causam cur potius tale sit, ergo aliquando non fuit. Hinc nihil tale Deo convenire potest.
§ 7. Ratio invenire nequit quo modo homines caeteraque animalia extiterint.
§ 8. Ab aeterno creavit DeusGa naar voetnoot10). sed creata quaedam interire et dissolvi possunt.
§ 9. Probabile mundum omnem et genus humanum ita esse creata ut Dei opera particulari postmodum non indigeant. quemadmodum machina a perito artifice. Ita syderum motus, ita terrae, quidni et animalia et homines. Nemo putat opinor cum pluit cum tonat cum aedes corruunt, data opera ista a Deo fieri, quid enim templa et rupes fulmine ferit. An dicent credo, consilio atque opera peculiari Dei sieri si domus corruens aliquem opprimat, si neminem, tunc casu concidere? At quam saepe et innoxios sic perire videmus. | |
[pagina 515]
| |
§ 10. Hominum cogitationes actionesque omnes necessitate quadam alias alijs succedere ut in machinis, etsi quisque sibi plenam esse et cogitandi et agendi libertatem existimet. En marge: saepe videmus alio auferri cogitationes quam quo voluntas direxeratGa naar voetnoot11). Omnia itaque quae contigerunt, quaeque contingunt, non potuisse quin ita fierent. Hoc remedium optimum nequid rerum peractarum poeniteat, aut male habeat, aut imprudenter gestum dolorem ingerat. quo tamen a rebus agendis, cavendoque damno, nequaquam averti debemus nec abstinere a puniendis malis. nam ut illi necessario mali ita et necessaria mali poena et exstirpatio. Sic serpentes et culices occidere licet. Cum omnia sic a Deo sint ordinata et perfecta, ut solo motu et agitatione corporum in corpora inque animas hominum - si quid eae habent incorporeiGa naar voetnoot12) - ut constare et perennare mundus omnis et genus humanum possint. cumque ad conservandam societatem ac rem publicam, amorem boni ac recti, ac rursus odium mali ac sceleris ingeneraverit, nunquid non solum à cura rerum singularum immunem sese Deus praestitit, sed et a futuri notitia? Nam si ea sapientia ac providentia totius mundi res ordinavit ut postea occursu vario et motu corporum et atomorum omnia peragerentur, an dicemus etiam infinitos istos occursus et reflexiones corpusculorum in antecessum Deo exploratos fuisse singulos? An praenoscere casus et eventa homunculorum dignum Deo, in ista mundorum immensa multitudine? an hoc tantum curasse ac providisse ut summa rerum salva esset, bonaque malis semper praevalerent universè, non autem in casibus omnibus sigillatim. Certe enim ita cum rebus humanis agi videmus. saepe indigna pati optimos quosque; occidere immerentes, idque casu persaepe, nec ratione ulla quare id fiat apparente. Frequentius tamen plecti sceleratos, puniri improbos, vel legum vindicta vel conscientiae torminibus.
§ 11. Quantum igitur aberit ut astrologi, vates, augures futura provideant, quam nihil omnibus somnijs movebimur, quam secure denique rerum eventus exspectabimus, necessitate astrictos, nemini praecognitos, à nemine praesixos.
§ 12. Mirum et impervestigabile unde idea voluptatis. Qui hanc potuit invenire et impertire animantibus ac praecipuè homini, quanta quamque infinita ipse frui debet.
§ 13. An naturae legibus corpora ferri et moveri sinat, quod in omnibus quae vide- | |
[pagina 516]
| |
mus ita esse constat: an nonnunquam manum admoveatGa naar voetnoot13), quod ex auxilio saepe praestito apparere dicent ex historijs. Sed quot sunt qui innocentes indigne perierunt!
§ 14. Non sunt haec tanta mala quae generi humano evenire posse praevidit. Quippe maximam partem leviora morte, quae nihil mali habet. Dedit vero et sapientiam et animi magnitudinem quibus quae cavere non possumus perferre et contemnere possimus.
§ 15. Ratione consequi non possumus quem in finem res tantas Deus molitus sit, et fortasse continue moliaturGa naar voetnoot14). Nunquid enim delectatur opera sua contemplans, ut homines ingeniosi cum artificiose machinam quampiam fabricarunt? Quorsum animalia noxia, culices, pulices, certe non hominum gratia. Cur piscium genus sui similibus vescitur. Cur leones et lupi, infirmioribus ex genere animantium? Nunquid hac ratione se ipsam non destruit rerum natura? Cum tam artificiose atque ordinate animalium corpora creata sint, mirandum videtur Terrarum mariumque tractus prorsus esse inordinatos ac velut fortuito exortos. |
|