Oeuvres complètes. Tome XX. Musique et mathématique
(1940)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 78]
| |||||||||||
D. Les anciens connaissaient-ils le chant polyphone?D. IGa naar voetnoot1) Veteres concentu per consonantias usos non prorsus rejicit [Salinas]Ga naar voetnoot2). Bedae testimonium adfert qui ante 700 annos et amplius vixeritGa naar voetnoot3). Argumentum etiam affert hoc quod de consonantijs tam multa scripserint. Sed ego ad summam usitatum illis existimo quod faux bourdonGa naar voetnoot4) appellant. Argumenta sunt haec: quod nullam ejus mentionem auctores veteres musici faciunt, cum debuerint plurimum in hac re posuisse operae. quod non centenis locis apud alios auctores antiquos de symphoniae usu appareat. quod diapason in 12 intervalla diviserintGa naar voetnoot5) ut ad concentum plane inepta essent. | |||||||||||
[pagina 79]
| |||||||||||
Sed dicet aliquis syntonum PtolemaeiGa naar voetnoot6) convenire cum nostra diatonica divisione. Resp. atqui cum caeterae omnes ipsius divisionesGa naar voetnoot7) non possent ad concentum aptari, dixisset utique disparem esse rationem harum atque illius divisionis, multoque praestare imo solam sequendam illam syntoniGa naar voetnoot8). Jam illud quod ditonum utrumque et hexachordon non essent consonantiarum loco, cum eorum usus adeo sit necessarius, ut nullo momento a concentibus ditonus absit. Etsi enim in Ptolemaei syntono habeatur ditonum et semiditonum cum hexachordo utroqueGa naar voetnoot9), ac videri possit dubitasse an non et haec consonantia essent intervalla nusquam tamen id pronunciasse reperitur, nec alias quam Pythagorici recensuit diapason diapente diatessaron cum illorum repetitionibusGa naar voetnoot10). | |||||||||||
[pagina 80]
| |||||||||||
Quod de consonantijs scripsere adeo multa id vel ob usum istius faux bourdonGa naar voetnoot11) fecisse dici possunt, vel eo quod consonantium intervallorum ratio vel maxime sit habenda, etiam absque concentus usu; quia neque monodicus cantus nisi per intervalla consona sieri potest. nam si inter duos sonos consonos dissonus unus interjicitur is ad consonum gradus esse debet. Etiam hoc quod divisione temporum carebant symphoniae usum impediebat, non enim nisi simul omnes easdem syllabas proferre poterant, vel instrumentis canentes sonos ejusdem temporis, quod si nunc fiat quantum gratiae peribit symphonijs. In monumentis quae extant monodici cantus inveniuntur, polyphoni vero diversarum partium nulli. nam illa της ϰρουσεως σεμνα jam satis constat non significasse diversos sonos citharae ac vocisGa naar voetnoot12).
D. IIGa naar voetnoot13) Recte existimat [Wallisius] monodicam fuisse musicam antiquam omnem, sed rationem nullam adfert, cum tamen sint plurimae. 1o Nempe ipsa systemata tam varia, atque omnia ijs intervallis dispofita, ut consonantias non multas contineant, certè quamplurimis ad polyodiam necessarijs destituantur, quod ex numeris, quos in- | |||||||||||
[pagina 81]
| |||||||||||
signi labore restituitGa naar voetnoot14), facile evincitur. 2o Quod ditonum et semiditonum pro consonantijs non habuerint, quae nunc in polyodijs fere semper unam partem e tribus supplent absque quo harmonia completa non censetur. 3o Quod de servanda temporum mensura, ut nunc fit, nihil praescripserint, sed tantum rythmum pedibus metricis estimarint. Nam absque illa temporis visibili notatione non poterat partium diversarum concentus regi, praesertim si stante aliquo tono plures toni responderent. 4o Quod nihil prorsus apud tot veteres authores de ejusmodi composito concentu memoriae proditum reperiatur, nec nomina diversarum partium, quas nunc Bassum, Tenorem, Altum, Superius vocant. 5o nullum compositionis talis praeceptum tradiderint, velut nunc habemus quod duae diapente consequentur poni non debentGa naar voetnoot15) et alia plurima de vetitis processibus. 6o quod nihil de dissonantiarum usu scripserint quae plurimum elegantiae concentibus adferunt. Quod autem nonnulli veterum admiratores, sed musicae fere ignari cum alicubi mentionem factam inveniunt vocum diversarum concinentium aliquid inde se conficere arbitrantur, id ejusmodi fere est, quale illud de pyxide nautica quam, ex Plauti quodam loco ubi de versoria capienda legitur, jam ab illo tempore cognitum fuisse suspicanturGa naar voetnoot16). quale etiam de Telescopij inventione quam a 300 annis extitisse probant, ex pictura scilicet in veteri MS. reperta, ubi quidam per tubum in caelum intueturGa naar voetnoot17). Non cogitant scilicet nec hi, nec qui concentibus istis antiquis favent, mille locis apud scriptores veteres earum rerum commemorationem extituram, si quidem in usu fuissent illorum aetate. |
|