Oeuvres complètes. Tome XIX. Mécanique théorique et physique 1666-1695
(1937)–Christiaan Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 612]
| |
IIGa naar voetnoot1).
| |
[pagina 613]
| |
§ 4. Oportet autem et reliqua Experimenta expendere, si causam investigare velimus tum hujus phaenomeni tum aliorum. Animadverti igitur, nulla apparente causa, fieri nonnunquam ut multis repetitis vicibus, floccus dimissus, à sphaerula attrahatur, ac rursus, ut saepe depellatur. Videtur tamen si è digitis frigidis et siccis demitteretur, vix tunc obtineri ut fugaretur floccus, calidioribus vero et tantillum humectatis facilius id efficitur, et raro fallit. Cum à sphaerula fugit floccus, si digitus aut aliud quid admoveatur ipsi, intervallo unius vel duorum pollicum, eo se cupide applicat; atque inde tum lubens ad sphaerulam quoque transit. Volante flocco ac sphaerulam fugiente, si vento ac halitu oris violento sursum eum abigerem, ac varijs motibus agitarem, nihilo minus ubi rursus ad sphaerulam appropinquasset, repellebatur ut ante.
§ 5. Si sphaerulam aquae prope admoveas, intumescit paulum superficies eo loco (anne efficit ut minor ibi sit aeris pressio?), at si adhuc propinquior fiat, cavitatem efficit (an hoc est pressio ipsius vorticis electrici?), atque adeo aquam pellit. Experire an idem contingat admoto oleo.
§ 6. Si plumulae particulam aut flocculum filo tenuissimo subtus retentum sphaerula sursum attrahat, atque ita erectum teneat, nec tamen eam tangat, refugiet pinnam bacillumve aut quidquid admoveris, ac plurimum quidem si inter floccum ac sphaerulam ea interposueris. At si sphaerulae haerere siveris flocculum aut plumulam aut aliud quid ut tamen partes aliquas habeat extantes: illae ad digitum aliudve quidlibet admotum se erigent atque extendent. Festucae aliquando sphaerulâ relictâ ad digitum transvolabunt, ac rursus ad sphaeram revertentur.
§ 7. Plumulam levissimam ac flexilem quam e cornicum pinnis ad imam radicem detraxeram, eadem omnia facere vidi quae flocculus e gossypio, quo etiam levior in aere fertur, sed non tam facile visu percipitur. Eandem vero inferiori parte digitis prehendens, atque altera sphaerulae confricatae admovens, subita nonnunquam reciprocatione nunc refugere ac inflecti videbam, nunc rursus appetere seseque extendere, ut vivere videretur. Hoc praesertim contingit cum extrema plumula tantillum maduerit. An quod aquae evaporatio vorticem prope ipsam efficit?
§ 8. An electrum mollescat adipi incoctum. Quid si intendatur calor cylindro PapiniGa naar voetnoot1). An ita liquescere possit ut particulae plurimae unâ coalescant. | |
[pagina 614]
| |
§ 9. Si sphaerulam prius confricatam vel tenuissimo linteo involvas, nihil attrahet. Calore ignis non acquirit virtutem illam attractricem, uti frictione. Electrum impolitum vix attrahit floccum, etsi lima molliore detersum. Flocco volanti et sphaerulam fugienti, si, amotâ sphaerulâ, admoveatur flamma candelae, minuitur atque etiam tollitur aversatio prior, ut sphaerulam jam propius accedere patiatur ac tandem ipsi sese applicet.
§ 10. Experiundum an in vacuo Torricelliano trahat electrum. Includatur postquam paleae adhaeserint, quae videndum an decidant.
§ 11. Advertit Otho Guerike, globum suum sulphureum, manus palmâ confricatum in tenebris lucem tenuem emittere, velut saccharum, quod Candy suijcker nostrates vocant. Quod et adamantibus quibusdam contingit, velut illi Claitonieano in AngliaGa naar voetnoot1), et alij quem Parisijs vidi, qui in tenebris rudiore linteo semel tantum sed acriter perstrictus, talem quoque lucem edebat, sed mox deficientem atque evanescentem, donec denuo perfricaretur. Inest autem et adamanti vis tractrix, si panni attritu excitetur.
§ 12. Quid facient duo globuli fugienti flocculo? fugant uterque. Floccus ex lino.
§ 13. Filum sericum pendens [Fig. 257], si parte ima tantillum madefiat, resilit semper ubi sphaerulam contigerit quasi perterritum. Siccum manet affixum. Unde haec hydrophobia? Haec à Gerikio non fuit observata. Si oleo maduerit, non resilit, sed adhaeret. [Fig. 257.]
§ 14. Ligni festucam pollicis longitudine in imo filo delegavi, ut transversa penderet. ejus alterum extremum saliva contigi. Plerumque festuca haec globulum fugit. Sed ubi jam adacta fuerit ut attrahatur, resilit subito, et nonnunquam antequam tangat.
§ 15. Electri contusi particulas sphaerula vix attrahit. item cerae sigillaris (lac) et resinae. pumicis frustula avidè attrahit, sed fere semper rejicit contacta, ut fere caetera omnia, nisi admodum exilia, è ligno festucae mirè adsiliunt ac rursus rejiciuntur, ut interdum longè avolent.
§ 16. Orbiculum chartaceum [Fig. 258] ex pilo capitis, 9 pollicum longitudine, | |
[pagina 615]
| |
[Fig. 258.]
suspendi, et leviter madefacto margine, cum sphaerulam confricatam admovissem, repulit ea à se orbiculum postquam tetigisset: ac postea, uti flocculum, constanter fugavit. Tunc amotâ alioque seposita sphaerulâ, aliquandiu suspensum tenere orbiculum perseveravi; deinde digitum admovi, ad quem ille avide sese applicuit [en marge: toto horae quadrante suspensum reliqui flocculum, et tamen ad digitum accedebat, sed lentius]. sed semel abductus, postea sine sensu mansit, neque etiam à sphaerula amplius refugit. Flocculus idem facit. At si globulus floccum attraxerit, deinde ab eo divellatur, non applicabitur floccus admoto digito, sed sensus expers pendebit.
§ 17. Ut haec postrema experimenta facerem adductus fui hac opinione. Nimirum vorticem quendam agitatae materiae invisibilis circa floccum adhaerescere, qui vortex ortus sit et transditus a vortice circa sphaerulam excitato postquam attritu panni incaluerit. Hic flocculi vortex impedit ac prohibet ipsum admotae sphaerulae adjungi, quia et ipsa suum habet vorticem. At semel admoto ad floccum digito aliave re, disturbatur ejus vortex atque abigitur, unde tunc non difficulter ad sphaerulam accedit. Item lucernae flammâ propius admotâ (de qua est experimentum superius relatum) aboletur flocculi vortex, ideoque si globulus tunc adfuerit, ad eum floccus convolat.
En marge: 1693. Dec. 27. Non volebat plumula aufugere ab Electro, forte ob aerem humidum. Ventus erat N.W. Postridie aere sicco et frigido ut aquas gelaret, aufugiebat fere semper.
§ 18. Cur fili extremum oleo tactum non resilit, aqua aut saliva tactum resilit? An quia aquae suus est vorticulus, abit enim in vaporem: oleo vero non item, quia non evaporat. Mirum quomodo vorticuli motus circa floccum perseveret, amoto Electro: ac tam constanter ut vento seu flatu oris non abigatur. Cur autem flocculus sphaerulam fugiens, digito admoto lubenter jungatur, hujus causa est, quod digitus aliudve, quod circa se vorticem nullum habet, ubi semel intra vorticem flocci perve[ne]rit, extendit sese vortex ut utrumque ambiat, atque ita flocculum eo adigit ut unicum centrum cum re admota efficiat. Nempe facile circa quidvis obvium adhaerescit vortex flocculi. | |
[pagina 616]
| |
§ 19. Suspendi, è pilo, pumicis particulam, grani hordeacij magnitudine, effecique ut sphaerulam fugeret: dato nempe ipsi vortice suo. Deinde et flocculo suspenso, similiter vorticem suum circumdedi. Tum floccum ad pumicis fragmentum adduxi, à quo refugit. At si alteri eorum duntaxat vorticem conciliassem, multo facilius jungi se sinebant.
§ 20. In flocco, tam tenuibus rarisque filis constante, non potest esse fluxus materiae ac circulatio per poros. neque haec in quolibet corpore valeret, cum tamen in omnia eodem modo agat electrum. Itaque nihil nisi vortex materiae esse potest flocco adhaerescens. In quo vortice motum quendam vigere, arrectio ac distentio filorum in flocco exstantium confirmat: quae ablato vortice residunt. Sed qualis sit hic motus, ulterius est considerandum. [En marge: An subtilis materia vorticis Electrici penetrat filorum soliditatem, aliterque particulas eorum disponendo ipsa magis extendit: sicut aqua spongiorum fila diducit; vel sicut elastica corpora a materia fluida ita particulis suis componuntur ut aequaliter undique pateant fluxui materiae subtilis?] Quid sit quod materiam, circa Electrum confricatum, tantopere commoveat praecipue inquirendum est. Ac videtur attritu illo motus seu trepidatio quaedam violenta particulis electri conciliari, quae deinde particulas materiae ambientis validè impellat et abcedere cogat. quod confirmat lux exigua quam adamas fricatus edit, qui et ipse attrahit paleas. Et haec incitatio particularum electri, validior atque efficacior esse debet quam quae calore ignis imprimitur, quum sic calefactum electrum vix quicquam ad trahendas paleas moveatur, attritu vero vix tepeat. Quaenam est haec caloris differentia, an quod fricatione extremae tantum partes moventur? Materia autem ista ambiens non videtur esse aer noster crassior, quia vorticulus floccum comitans, si ex istiusmodi aere effectus esset, dissolveretur vento ac flatu in simili aere excitato, nec tam diu maneret ne quidem in aere leviter commoto. Sed neque subtilis illa materia etherea esse videtur quae vitri poros facile penetrat, quia ne chartam quidem transit electri vis. quanquam dici posset fortasse obhaerere vorticem circa chartam. Sed nec madens electrum trahendi vim habet, etsi prius confricatum. Non esse materiam per poros electri effusam, hinc apparet quod latere uno confricato, nullam vim accipit latus adversum. Trepidatione autem particularum electri concitari materiam ambientem, confirmat quod impolito vis multo minor acquiritur, cum hujus rei causa videatur esse, quod impoliti superficieculae non in eandem partem pellunt auram istam circumfusam sed in diversas partes quasi radios jaciant, qui sese intersecantes mutuo impediunt.
An globulus electricus frictione excitatus, ac deinde per flammam ductus, amittat vires suasGa naar voetnoot1). |
|